In Emblemata Erotica [...] Iudebat Matthias Corbinot
In Emblemata Erotica Othonis VenI Iudebat
Matthias Corbinot Middelburgius .
Tu iuuenis quicumque cupis præda esse puellæ,
Et tu, quæ iuueni vivere præda cupis,
Huc ades,& Veneris hic blandimenta videbis,
Hic Paphios lusus deliciasque leges.
Tu disces, quis sit verorum affectus amantum;
Et tu quo deceat te redamare modo.
Hocce venusta tibi VænI manus exprimit ære,
Cui, quod habet veneris, contulit ipsa Venus.
Eius in articulis nam illam sediße putandum est,
Et pinxisse sua se puerumque manu.
Sin minus, aptior haud Diua potuisset ab ipsa,
Qui simul exprimeret se puerumque, legi.
Ergo age, sacratum tibi sume, Iuuenta, libellum,
Inspice, volue, & vbi volueris, abde sinu.