Admodum Illti. Domino [dedication]
ADMODVM ILLti. DOMINO,
D. GVILIELMO BAVARO
DOMINO DE HOLINCHOVEN,
EQVITI AVRATO.
D. GVILIELMO BAVARO
DOMINO DE HOLINCHOVEN,
EQVITI AVRATO.
Quo tempore huic vrbi te habere, mihi tecum interdum esse contigit, vidi
planeque perspexi, inter litterarum & elegantiæ studia,
nostra hac arte pingendi non minimùm te oblectari. Itaque post discessum
tuum, sæpè mecum deliberaui, quod potissimum artis simul &
animi specimen tibi præberem ac dicarem. Tandem venit in mentem Amorum
aliquot Emblemata inter scedas meas esse, quæ iam olim in iuuentute conceperam
atque delineaueram: & quamquam hæc ætati nunc meæ parum
cõgruerent, tuæ tamen, id est, bonæ & florenti satis conuenire,
eique recreandæ esse posse. Quibus adductus in æs
incidi, præloque committi curaui, & ecce, quò destinaueram,
nunc mitto, tibique offero cum voto, lubens vt volensque accipias,
meque tibi deuotum Amore, quo soles, porro prosequare. Ita te Admodùm
Illtis Domine, voti compotem Deus faciat atque seruet,
Antuerpiæ.