Carmen de amore
CARMEN DE AMORE.
Cvnctarum genitrix rerum Natura, vel ipsa
Ars, de perfecto vndeundique corpore (cuius
Frigida non superant calidum, néve humida siccum)
Ens, quodcunque volunt, abstractum educere possunt.
Quippe vbi secreuit penitus natura calorem
Quod reliquum est frigus, procul amouet, atque
Ex vno geminas educit copore formas
Formas distictas naturâ materiáque.
Hinc cernas, quando est iam facta potentior una,
Surgere continuò pugnas, unamque grauari
Oppugnante aliâ: facilis nam ingressus utrimque
Mutuum ad exitium & certamina mutua surgit,
Ambæ cùm simili sint prorsus origine natæ.
Sic Amor atque odium, quæ nunc disiuncta, fuere
(Nominis & certæ mensuræ expertia quamuis)
Tempore primæuo natura iuncta sub vna.
Huic animo inclinat penitus Diuina voluntas;
Vnde, fugato odio, totum secreuit Amorem
Ipsa sibi, & sese toti circumdedit vltro:
Huic propriam aptauit formam, voluitque deinde
Virgineo prodire vtero, ut succurreret orbi,
Tristiáque humanæ reparet damna salutis.
Ast vbi, iam secluso odio, su cornua victor
Tollit Amor, regnumque tenet; velut vmbra, per omnes
Terrarum anfractus, odium superimminet illi.
Non tamen usque adeò illius contemnere fas est
Naturam, at vitijs par est opponere eandem,
Atque odisse malum. Bona sunt quin vtraque semper.
Ast Amor, vt flamma & melioris vt indolis ignis
Omnia sustinet, & cunctis alimenta ministrat,
Nil nisi pernicies odio cùm prodeat ipso.
Viuificans Amor est Christus summusque salutis
Auctor, & æterno radians de lumine lumen,
Quo sine letifero pereunt mortalia casu,
Quo sine cuncta ruunt vinclis elementa solutis,
Ipse est flamma potens, cuius virtute reguntur
Humanæ in terris animæ, cuiusque vigore
Spiritus æthereas gestit conscendere sedes.
Quare age Christe Deus, quem flammam ignemque vocamus,
Inijce diuinos nostri penetralibus aestus
Cordis, vt æternùm mens in te fixa quiescat.
M.M.

Translations
Literature
Sources and parallels
- Employing hate in the fight against evil (ll. 26-28) also in: Odit moras [31] (in: Otto Vaenius, Amoris divini emblemata (1615)) [Compare]
- Employing hate in the fight against evil (ll. 26-28) also in: Odit timorem [50] (in: Otto Vaenius, Amoris divini emblemata (1615)) [Compare]
- Employing hate in the fight against evil (ll. 26-28) also in: Amoris felicitas [51] (in: Otto Vaenius, Amoris divini emblemata (1615)) [Compare]
- Love keeping the world together (ll. 34-35) (but personified by Cupid) in: Conservat cuncta cupido [18] (in: Otto Vaenius, Amorum emblemata (1608)) [Compare]
References, across this site, to this page:
- Conservat cuncta cupido [18] (in: Otto Vaenius, Amorum emblemata (1608))