Præludium
Amoris Diuini & Humani
ANTIPATHIA
LIBER I.
Præludium. AN SIT AMOR?
ANTIPATHIA
LIBER I.
Præludium. AN SIT AMOR?
Qvid quæris? an sit amor? sapienter quæris, sed
& insipienter. Sapiēter quæris; quia ordine do-
ctrinæ: insipienter, quia in te est. quod domi posside-
tur, frustra foris quæritur. Si ais, in me amor nō est;
iniustus es: vbi charitas non est, nō potest esse iustitia.
Si non amas, odisti: odio vel amore ducimur: quæris
adhuc an sit amor? si nō amas, sine volūtate es: om-
niū enim actuū voluntatis initiū & radix est amor.
Si nō amas, insanis: nō amare, dementia est. Si non a-
mas, nō homo es: inhumanū est non amare. Perseueras
quærere an sit amor? si non amas, mortuús es: sine
amore tanquam mortui reputamur. Sed quid vltra
disputo? cum mortuo ratiocinari, stultitia est. addu-
cam mortuum, sed scriptis viuentem. mortuo lo-
quatur mortuus: audiamus. Quod est in nauigio gu-
bernator; quod in ciuitate magistratus; quod in
mundo sol; hoc inter mortales est amor. nauigium
sine gubernatore, labascit; ciuitas sine magistratu,
periclitatur; mundus sine sole tenebricosus efficitur;
& mortalium vita, sine amore, vitalis non est. Credis
hoc? reuiuisces. si reuiuiscis; noli amplius quærere:
habes quod quærebas. vbi vita, ibi amor est: vbi a-
mor, ibi sunt omnia: ama ergo, & fac quod vis.