In Cupidinis
IN CUPIDINES
Othonis VænI.
Viderat in vulgum tot se prodire figuris
Nudus Amor, varios quot struit ipse dolos;
Plumbea sollicito quot spicula miscet amaro,
Aurea quot dulci tingit inuncta favo.
Viderat, & latè artificem vestigat, at illi
Obvia quærenti fit Dea forte Venus .
Substitit, & curas maternam effatur ad aurem.
Risit, & an tantus te latet auctor? ait.
Tot Veneres meminisse tuas, propriam{q3} Parentem
Si potes, & VænI tu meminisse potes .
Quod sibi Praxiteles de me licuisse putavit,
Corporis hoc nudi cum similavit ebur;
Hoc quoque permisit de te sibi Vænius audax,
Pictori & Vati quod lubet, omne licet.
Adspice quicquid humus, quicquid creat unda, velaēr,
Adspice quot facies discolor orbis habet;
Ars quoque tot species effingit & æmula formas,
Sæpìus & matris filia vincit opus.
Affabra quos tauros non lusit vacca Myronis,
Quas non vitis aves, carbasa picta viros?
Quod licuit priscis, cur non præsentibus annis?
Non solet artifici longa nocere dies.
Crescit, & ingenium vires acquirit ab ævo,
Tu quoque te puero nequior ipse cluis.
Apta dies fructus maturat in arbore, messes
Serior Autumnus & bona musta vehit.
Candidus & simplex imberbi sub Iove Mundus
Qui fuìt, ah quantum nunc vafer ille sapit!
Canicie viridi succrevit & Arte magistra,
Creverunt arcus & tua tela puer.
Mille joci, & fraudum creverunt mille figuræ,
Et mìrum, has VænI mirè operosa manus
Pingere si potuit, vivóque animasse colore!
Quo sine, tu cæcum nil nisi funns eras.
Nulla Deûm Deitas, si non notescat ab usu,
Nullum Numen adest, si modò cultus abest.
Hoc tibi cum nostri dederìt sollertia VenI,
An potes auctori non bonus esse bono!
Hæc Venus. Erubuit picto tener ore Cupido ,
Térque agili penna, ter pede planxit humum.
Maternúmque prius male quem culpabat Apellem
Mox amat, & gemini fratris ad instar habet.
Max. Vrientivs.