Ad clarissimum virum D. Iacobum Catsium poetam insignem.
Ad Clarissimum Virum
D. IACOBUM CATSIUM Poetam insignem.
I ngenii dotes raras mirabitur illi C
A rdua mens tanti, queis nobis docta camaen A
C urabit studio vigilanti emblemata rara u T
O mnes sic superet, Musarum gratia vel quei S
B landa favet: merito tollunt ad sidera doct I
U ndique: perge tuo tot vates vincere vers U
S olus eos inter Phoebus velut ipse sedebi S Anagramma VISU CATOS CIBAS Epigramm.
Sunt multa multorum virum
Doctorum in orbe Emblemata
Insignia, & clarissima:
Sed unus hic in omnibus
Praeclarus eminet viris
Ut Phoebus inter caeteras
Musas & ingeni cata
Emblemata indicant tui.
Quibus CIBAS VISU CATOS
O dulcis ille gustus omnibus
Videntibus, legentibus
VISU CIBAS CATOS, quibus
Tam grata praebes fercula
Macte ergo VISU qui CIBAS
CATOS CIBAS VISU, & datur
IACOBUS en his CATSIUS.
Ioannes Arcerius.