← Content: PreviousContent: Next →

Ad lectorem, De fine huius opusculi. Praefatio.


Back to top ↑
AD LECTOREM, De fine huius opusculi. PRAEFATIO.
Si in lusu non mere ludicra, & a puero, quem exhibemus, non nimis puerilia exspectas; at quippiam hic reperire, quod vix aliquis ibidem quaesiverit, tibi est animus, mi lector, siste te paulisper in hoc vestibulo: antequam enim ulterius progrediaris, habeo quod de titulo huius libelli, deque instituti nostri ratione paucis te praemoneam. Interpretem unumquemque adhibendum esse ei quod dixit, scripsitve, aequum iudicant, qui aequi. Graeci primo, deinde latini, graecos imitati, genus hoc scriptionis Emblemata indigitarunt, cuius ego verbi originem aliis indagandam ut relinquam, nominisque anxiam disquisitionem ut omittam, atque ex re ea describam, pronuntio Emblemata, scite exhibita, mutas imagines esse, quae tamen loquantur: levia videri, quae tamen pondus habeant: ridicula apparere, cum non sint insipida: denique plus aliquid plerumque in his legi, quam sit scriptum; plus cogitari, quam sit lectum.
At mirabitur fortassis nonnemo imo, ut praeter decorum, stomachabitur nos lubricae istius aetatis, nescio quas, ineptias, non tantum solidae morali sapientiae, verum etiam sacris meditationibus coniunxisse, resque adeo diversas, &, ut prima fronte videtur, contrarias in unum quasi fasciculum colligasse. Cui obiectioni ut satisfaciam, paucula de consilio hac in re meo, & de scopo opusculi huius venia, bone lector, tecum disserendi mihi sit.
Primo quidem primam emblematum istorum partem e turbido iuventutis nostrae aestu emanasse ingenue fateor: Illa enim cum, agnato isti aetati affectu, ad poeticas sirenes & illecebras illarum subinde abriperetur, emblemata aliquot amatoria, id est, ineptias iuveniles, subinde chartis illeverat: quae, cum aliis eius generis exercitationibus, supervenientes aliae occupationes tum temporis e manibus ut deponerem, adegerunt: eadem illa cum mihi nuper, veteres quasdam chartas evolventi, in manus incidissent (ac id quidem cum iam singulari Dei opt. max. beneficio a prioris vitae molestiis paulum respirare coepissem) videbar, ea relegendo, me ipsum qualis fueram, id est, adolescentulum iuvenilibus affectibus sursum, deorsum misere agitatum satis graphice ibi depictum videre. Sensi nihilominus interea igniculos, nescio quos, amoeniorum istorum studiorum in me, velut resuscitari, atque ut poeta, ... Agnovi veteris vestigia flammae.
Quo pristini affectus dulci laenocinio mihi ipsi paulatim ereptus cum forem, caepi in animum inducere ut, exercendi hunc ipsum atque instruendi gratia, iuvenilia illa & amatoria emblemata poetico lusu pro re nata variarem, & in robustioris aetatis meditationes magis viriles tam morales, quam sacras, transfunderem: Videbar enim isto modo ludendo non vanam humanae vitae imaginem me & mihi ipsi, & aliis, exhibiturum esse; si praesertim hominem, triplici libello, triplici modo oculis exponerem; ut naturalem, ut civilem, ut christianum. Operi itaque accingimur, & iuventutem nostram, mi lector, id est hominis istius naturalis genuinam effigiem in propagationem sui propendentem (quod naturae proprium esse quis ignorat?) atque ita coloribus suis depictam, primo libello damus. Cur enim talem me fuisse diffitear? ille vitia sua fateri metuat, qui etiam nunc in illis versatur: somnium, ait ille, narrare vigilantis est.
Hominis civilis, id est socialis, in mutuo hominum consortio viventis, secundo exhibemus. Hominis christiani, id est, vera fide imbuti, lineas aliquot tertio demum libello ducimus. Et haec quidem retentis utrobique iisdem iconibus; cum ob alia, tum ob hoc, ut homini (tametsi corporis externam formam retineat) interiores animi facultates mutandas esse, mihi aliisque, persuadeam; doceamque quo pacto e turbida & fluctuanti illa iuventa, ad sedatum virilis aetatis robur, & inde in gravem & exemplo reliquis aetatibus futuram senectutem, laudabili volubilitate, nobis sit transeundum, & identidem ad meliora ac altiora sit enitendum; eousque dum solida ac genuina gravitas eundum locum in animis nostris obtinuerit, quem ibidem inanis levitas vanitasque iuvenilium animorum (comparatione prioris & praesentis vitae inter sese instituta) antea obtinuisse conscia mens unicuique dictabit; atque ita tandem vitae uniuscuiusque nostrum ratio, non amplius corruptis humanis affectibus, sed divinae voluntati in toto mancipetur.

Cum vero iuventutis nostrae pars non minima eo prolapsa sit, ut vel honestior aliquis & ad gravitatem compositus libri titulus eundem legenti fere soleat e manibus excutere, atque adeo ab ulteriori lectione, tanquam praeiudicio gravatum lectorem, deterrere, nec enim, ut videtur, tenerae plurimorum aures aliud praeterquam molliusculos lascivientium poetarum versiculos ferre possunt) e re visum nobis titulum & externam libelli faciem captui istorum dare: eamque ob rem curavimus frontem ipsam & imagines aliquot effigie poetici Cupidinis aliisque amatoriis ineptiis obduci, ut ne quis delicatulus, in haec forte incidens, aliud hic praeterquam melimela, merasque Veneris & Adonidis delicias latere suscipietur, atque ista ratione ad ulteriorem operis lectionem, tanquam ad escam palato suo congruentem, nepos quivis invitari possit. Fraudem itaque facio, mi lector, sed, ut spero, omnibus innoxiam: nam & blandis nutricibus alumnos suos tali fere modo, & cum bono ipsorum, fallere satis solenne est, cum nimirum deliciis puerilibus dissimulatos amari medicaminis succos ipsis propinant, & ut ille,
... Prius oras pocula circum
Contingunt dulci mellis flavoque liquore.
Sicut & chyrurgum novaculam spongia tectam mamillae regiae virginis (dum ulcus lenire & purgare se simulat) foeliciter impegisse memoriae proditum est. Quod genus fraudis non licitum modo, sed & amicum esse quis non fateatur?
Iterum dum in hoc essem totus ut adolescentulos amica fronte, id est, amoeno & iuvenilibus oculis blandienti titulo allicerem; verebar ne graviores severiorisque supercilii viros, tam ridiculo & futili in ipso limine proposito spectaculo, ab opere hoc arcerem, atque ita, contrarium dum vitarem, in contrarium impingerem: operae pretium visum fuit ei malo tacito, & non omnibus aeque exposito, remedio occurrere. Librum hunc eam ob rem obscura, & non ubique obvia, inscriptione Silenum Alcibiadis indigitavi: quid autem ea totumque deinceps velit opusculum, duorum emblematum ad titulum appositione, lectori non nimis rudi satis indicavi. Quae hic sigillatim explicare, quid opus? hoc volo, libellum hunc, tametsi eundem de summa (quod aiunt) cute ridiculum quis, & praeter iuveniles nugas in se nihil habentem, facile damnet: multo tamen alium esse propius intuenti, quam summo habitu in oculos incurrat; licet enim prior libellus, quem liberior nostra iuventus effudit, amatoria tantum tractet, amatorie tamen, id est, stolide & insulse multa ibi non tractari, sed inspersam fere ubique moralis doctrinae salem aequus lector animadvertet: praesertim vero si doctorum istos flores, quos ornandi & nos explicandi gratia adiecimus, subinde consulere non gravetur.
Invenies alibi iocos, & fateor, sed ut impossibile absque coloribus pingere, ita iuventutis mores describere, aut hominem naturalem dare, sine istis: nec, aliter agendo, ageremus, id quod agimus. Evocabunt isti torpentes animos e marcore, ut speramus, viamque sternent ad meliora, eoque ducent mentem iuvenilem idque sensim, quo per sese timuisset ascendere. Res ipsa loquitur, homines, ut plurimum, cum res tractantur arduae, graves, imo & sacrae, iacere animis ac dormitare; ad res vero ludicras, pueriles ineptias, tricas, apinas, vigilare, torporem excutere, aures animumque arrigere.
Vidit hoc, qui nihil non videt, unigenitus Dei filius, Salvator Christus, non latuit sanctos, non fugit doctos: qui omnes, quoties ad populum dicendum, quotiesque auditores ad attentionem excitandi vel revocandi; artem arte tegentes, a rebus levibus & plebeis fere suas isagogas mutuare in more habent. Nonne Christum a lusu puerili, a grano sinapis, & similibus ordiri quidem, at gravi demum & divino epilogo perorare in historia Evangelica saepe videmus? Similia Paulum & alios viros sanctos factitasse, ethnicorum nempe poetarum versiculos sanctissimis divini verbi mysteriis inseruisse, auditorum gratia, quis ignorat?
Inter doctorum exempla lepidum illud Demosthenis, cui cum Athenis, causam capitalem defendenti, auditores parum attenti obstreperent, paulisper iam nunc, inquit, mihi aures praebete, rem novam & auditu iucundam in medium prolaturus sum. Adquae verba cum ilico altum silentium summaque auditorum attentio exstitisset: Iuvenis quispiam inquit, asinum conduxerat, rerum quiddam Athenis Megaram deportaturus, in itinere vero cum vehementi ardore solis infestaretur, nec umbraculi copia uspiam esset, tandem bestiam radiis solaribus opponens sub asino, ut aestum effugeret, resedit: ibi agaso obtestari, factum controvertere, bestiam depellere, asinum ut iter, non ut umbram faceret locatum dicere. Alter ex adverso, ius aesino utendi fruendi pro arbitrio toto locationis tempore sese habere: quid multa? de verbis ad verbera, & demum in litem res deducta est. His dictis, omnibus summa animorum attentione exitum rei exspectantibus, discessum, quantum quidem videbatur, parabat; renitentibus contra Atheniensibus, &, ut reliquam fabulae partem adderet, flagitantibus; ibi ille, itane inquit, narratio de asini umbra vobis cordi, seria audire operae pretium non videtur?
Iam desinam, si prius idem aut simile in aurem insusurravero iis qui, ubi oculo alacri & exporrecta fronte, primam huius opusculi partem evolverint, in ulterioribus, tanquam apes amisso aculeo, torpere incipient. Tu, si me audias, Lector, & te ames, canonem hunc animo inclusum ut geras sit cura, Non esse separandam caudam a capite c. Maiores de Baptis. Vale.

Back to top ↑

Facsimile Images


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:

      No references to this emblem or page found.

      Back to top ↑

      Iconclass