← Content: PreviousContent: Next →

Coarctor è duobus, desiderium habens dissolvi, & esse cum Christo [39]


hu1624039pict

Back to top ↑
pb343athumb

XXXIX.
Coarctor è duobus, desiderium ha-
bens dissolui, & esse cum Chri -
sto .
Ad Philip. 1.
QVid faciam gemini flammata, cupidine voti?
Anteferam terras? anteferámne Polum?
Tutius abrupto corpus dissolvere nodo,
Tristia quàm capto vincula ferre pede.
Iamque mei toties mihi ianua pulsa sepulcri,
Dura sed ad nullas ianua mota preces.
Pergite nere bonæ restantia stamina Diuæ,
Nec Lætho clausas esse iubete fores.
Aspice, lux, quanto luxentur brachia nisu;
Vtque ferè à membris distrahar ipsa meis.
Distrahar vt mediam tibi me coniungere possim,
Vnaque sit saltem pars tibi nexa mei.
Non sinis, & rides nil proficientia vota,
Quodque negas toties, vis tamen vsque peti.
En peto quod renuis, geminasque exporrigo palmas,
Et tibi, quas nequeo nectere, tendo manus.
Sæpè mihi de te, mendacia dulcia fingo,
Vincula ceu positâ compede fracta forent:
Et dico; meus hic, prendique & prendere certat,
Meque sed vt video, dissimulanter amat.
Tam bona credulitas erat haud indigna fauore,
Debueratque meos expedijsse pedes.
Si tamen implicitam pedicis, cupis vsque teneri,
Hîc ego conatu deficiente cadam.

Ast redit, & velut allabens sese ingerit vltrò,
Spemque iterum nutu sollicitante facit.
Surgam supremumque amplexibus obuia curram,
Collaque furtiuâ fraude, negata petam.
Quàm propè, quàm propè sum! vestis pars vltima tacta est,
Iam puto, vicinâ prendere posse manu.
O Amor! ô dolor! affectum deludis hiantem,
Decipit amplexus mobilis aura meos!
Et licet aut digitis tribus aut vix quattuor absis,
Semotus medio crederis orbe mihi:
Nempe pater Pelopis sic poma fugacia captat,
Poma datam toties fallere docta fidem.
Dum modò prona arbos patulo super incubat ori,
Osque iterum, fructu decipiente, fugit.
Ludicrares Amor est, fallique & fallere gaudet,
Sed fraus supplicio non caret illa suo.
Decepti, quo tormento crucientur amantes
Exemplo poterit discere quisque meo:
Quique alium ludit (sed rarum est ista fateri)
Ipse suo patitur vulnera facta dolo.
Nescieram, mea lux, istis te fraudibus vti,
Sed nimis expertam iam sua pœna docet.
Vt canis indomitâ iactans ceruice catenas,
A populo solui prætereunte rogat;
(Ni faciat, querulis vlulans latratibus auras,
In sua conuerso vincula dente furit)
Sic queror & supplex toties ad vota recurro,
Vt præstes, quam me poscere cernis, opem.
At postquam implacido vertisti lumina vultu,
Nec placuit pedibus demere vincla meis.

Clamaui; ô truculentum & inexorabile pondus!
Quin etiam dicta est sæpè catena nocens.
Hanc trahat Autolycus, trahat hāc furiatus Orestes,
Aut qui tardipedes vertit in antra boues.
Sentiat hanc Scyticâ damnatus rupe Prometheus;
Aut Scinis, aut scelerum quis feritate prior.
Scilicet à nimio venit hæc dementia luctu,
Error & hic, sese quo tueatur, habet.
Compedibus facile est sæuoque ignoscere ferro,
Durior at vinclis qui ligat illa, suis.
O vbi littoreâ vinctam qui rupe puellam
Bellerophon volucri rettulit ales equo?
En ego barbaricæ constringor mole catenæ
Seruus vt à rigido transfuga vinctus hero.
Et quoties patrias assurgere nitor in auras,
Deprimor hospitij pondere victa mei.
Nempe ita dat pueris captus ludibria passer
Dum fugit & reuocant fila reducta fugam.
Et licet è dominis cœnétve, bibatve labellis,
Mauelit in syluas liber abire suas.
Sic quamuis nitidâ pastæ bene corte palumbes,
Anteferant caueæ rusque, nemusque suæ.
O mea si lacrymis mollescere vincula possent!
Dudùm essent lacrymis mollia facta meis.
Lux mea, tende manus; contra tibi tendo catenas
Has nisi qui vinxit soluere nemo potest.

Ad Philip. 1.
Coarctor è duobus, desiderium habens
dissolui, & esse cum Christo .

Aug. medit. cap. 37.
Q Vid faciam miser ego, grauedine
compedis mortalitatis meæ constrictus?
quid faciam?

Naziā. car. de. animæ calam.
Quænam hæc lex? cur me constringunt vincula carnis?
Spiritus & socium tam graue corpus habet?

Aug. in Ps. 78.
Compedes sunt infirmitas & corruptibilitas
corporis, quæ aggrauant animam; ab his
compedibus concupiscebat dissolui Apostolus
& esse cum Christo.

Aug. manu. cap. 8.
Vtinam remissa peccatorum mole, me [quo-
que] vltimum seruorum Christi, iuberet
Diuina pietas, hanc carnis sarcinam depone-
re, vt in suæ Ciuitatis gaudia æterna repau-
sandus transirem!

Naziā carm. de animæ calamit.
Corporeâ nec mole grauis mens vergat ad ima,
Ac velutiplumbi massa profunda petat.

Naziā. in luctu.
Me miserum, caro quem remoratur perfida; cœli
Ad Dominum, cursu dum properante feror!

Naziā. præcep. ad Virgines.
- Echenæidis instar
Quæ velut iniectâ properantem compede puppim
Detinet. -

Naziā. in luctu.
Ah grauibus me solue, Pater supreme, catenis,
Inque Beatorum me trahe sancte choros!

Ambr. de bono mortis, cap. 3.
Soluimur enim hoc nexu animæ, & corporis,
cùm recedimus: vnde & Dauid ait, dirupisti
vincula mea. Mors igitur solutio est animæ &
corporis. Denique & in Apostolo docuimus
lectum; dissolui & cum Christo esse multo
melius. Solutio autem ista, quid aliud agit,
nisi vt corpus resoluatur & quiescat; anima
autem conuertatur in requiem suam, & sit
libera, quæ si pia est cum Christo futura sit?
Quid igitur in hac vitâ aliud iusti agunt, nisi
vt exuant se huius corporis contagionibus,
quæ velut vincula nos ligant, & se ab his mo-
lestijs separare contendant, renuncient volu-
ptatibus atquæ luxuriæ, fugiant flammas li-
bidinum?

Greg. lib. 4. moral. cap. 40.
Iustos enim quamuis nullus desideriorum
carnalium tumultus possideat; duris tamen
vinculis eos in hâc vitâ positos, suæ molestia
corruptionis ligat: scriptum quippe est: Cor-
pus quod corrumpitur aggrauat animā. Eo itaque
ipso quo adhuc mortales sunt, corruptionis
suæ pondere grauantur, & astricti molestiâ vincti
sunt, quia in illâ adhuc libertate vitæ incorru-
ptibilis non exurgunt. An non duro molestiæ
vinculo ligantur, quorum nimirum mens, sine
labore, in ignorātiâ soluitur, & non nisi cum
studio laboris eruditur? quæ coacta erigitur,
libens iacet, ab infimis vix leuatur, & tamen
eleuata protinus labitur semetipsam laborio-
sè vincendo, superna conspicit sed reuerbe-
rata. An non duro molestiæ vinculo ligan-
tur, quos cùm accensus spiritus ad sinum pa-
cis intimæ pleno desiderio pertrahat, feruen-
te certamine, caro perturbat? Quibus exce-
ptis etiam ea vincula sustinent, quæ grauis ex-
teriùs necessitas astringit; esurire quippe siti-
re, lassescere, vincula corruptionis sunt, quæ
scilicet solui nequeunt, nisi cùm in illam im-
mortalitatis gloriam, nostra mortalitas per-
mutatur.

Idem cap. sequent.
Sed cùm corruptibili carne exuimur, qua-
si ab his, quibus nunc astringimur, molestiæ
vinculis relaxamur. Præsentari namque iam
Deo cupimus, sed adhuc mortalis corporis
obligatione præpedimur. Iure ergo vincti di-
cimur. quia adhuc incessum nostri desiderij, ad
Deum liberum non habemus. vnde bene Paullus
æterna desiderans, sed tamen adhuc corru-
ptionis suæ sarcinam portans, vinctus clamat:
Cupio dissolui, & esse cum Christo ; dissolui e-
nim non quæreret, nisi se procul dubio vin-
ctum videret. Hæc autem vincula, quia certissi-
mè rumpenda in resurrectione conspexerat,
iam quasi rupta gaudebat Propheta cùm di-
ceret: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo ho-
stiam laudis.

Ambr. lib. de bono mort. cap. 2.
[Sic] Simeon se dimitti postulabat à Do-
mino, quasi à vinculis quibusdam ad liberta-

tem festinaret. Sunt enim velut vincula quædam
corporis huius, & quod grauius est vincula tē-
tationum, quæ nos alligant & ad iniuriam captiui-
tatis astringunt quâdam lege peccati. Quid
igitur tantopere istam vitam desideramus in
quâ, quanto diutiùs quis fuerit, tanto maiore
oneratur sarcinâ peccatorum? vnde Iacob di-
xit: dies annorum vitæ meæ, centum triginta, mini-
mi & mali; non quia dies mali, sed quia nobis
accessu dierum, malitiæ incrementa accu-
mulantur.
Nullus enim dies sine nostro peccato præ-
terit: vnde egregiè Apostolus ait: mihi viuere
Christvs est, & mori lucrum; aliud ad neces-
sitatem vitæ referens, aliud ad mortis vtilita-
tem. Et addidit. Dissolui enim & esse cum Chri-
sto multo melius; permanere autem in carne ma-
gis necessarium propter vos.

Chrys. ser. de pœnit.
Sed sicut auceps auium aut visco aut reti in
grano aliquo captum, tenet passerem, & manu
suâ subtilissimo funiculo ligatum retinet, & quasi
dimittens laxum de manu suâ; dat ei liberam
volandi potestatem; at ille auidus ad volan-
dum, elapsumq; se putans, alacer altiora ap-
petit; sed iste summum funiculum tenens, re-
stringit eum cùm volauerit, & ad se trahit ab
spe volandi & viuendi deceptum; ita & dia-
bolus versutus venator & per spiritum præ-
sumptionis, laqueo suo deceptum implicat
hominem. Qui semel hæserit, vult quidem
ab eo euelli, sed vinculum velox venator te-
nens, reuocat captum semel in laqueo & re-
uolutum premit.

Idem homil. 55. ad pop. Antio.
Quousque [ergo] hîc erimus affixi? adhæ-
simus terræ tamquam vermes, in cœno vo-
lutamur: corpus de terrâ nobis Deus contu-
lit, vt ipsum & in cœlum reuehamus, non vt
animam per ipsum ad terram detrahamus. Ter-
renum est, sed si velimus efficitur cœleste?
trahe te ipsum ad illum, qui te sursum tollit.
pondere quodam vetustatis grauaris.

Naziā ad animam.
Erige te mea mens, capiant te obliuia mundi,
Nec trahat in vitium te male-blanda caro.

Bonau. cap. 1. solilo.
Eia dulcissime Iesv , transfige saluberri-
mo vulnere amoris tui medullas animæ
meæ, vt verè ardeat, langueat & liquefiat, &
solo tuo desiderio deficiat, cupiat dissolui & esse
tecum. Te solum semper esuriat, panem vitæ
cœlestis, qui de cœlo descendisti! te siriat
fontem vitæ, fontem æterni luminis, torren-
tem veræ voluptatis, te semper ambiat, te
quærat, teque inueniat, in te dulciter re-
quiescat!

[blanco]


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:


      Back to top ↑

      Iconclass