← Content: PreviousContent: Next →

Syllabus


Back to top ↑
SYLLABVS
Libri tertii
SVSPIRIA
ANIMÆ AMANTIS.

XXXI. ADiuro vos, filiæ Ierusalem si inueneritis Dilectum meum, vt nuncietis ei, quia amore langueo. Cant. 5. XXXII. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Cant. 2. XXXIII. Dilectus meus mihi & ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies & inclinentur vmbræ. Cant. 2. XXXIV. Ego dilecto meo, & ad me conuersio eius. Cant. 7. XXXV. Anima mea liquefacta est, vt dilectus locutus est. Cant. 5. XXXVI. Quid enim mihi est in Cœlo, & àte quid volui super terram? Psal. 72. XXXVII. Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est, [blanco]
habitaui cum habitantibus Cedar, multùm incola fuit anima mea! Psal. 119. XXXVIII. Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Rom. 7. XXXIX. Coarctor è duobus, desiderium habens dissolui & esse cum Christo. Philip. 1. XXXX. Educ de custodiâ animam meam, ad confitendum no mini tuo! Psal. 141. XXXXI. Quemadmodum desiderat ceruus ad fontes aquarum, it a desiderat anima mea ad te, Deus. Psal. 41. XXXXII. Quando veniam & apparebo ante faciem Dei? Psal. 41. XXXXIII. Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, & volabo, & requiescam? Psal. 54. XXXXIV. Quàm dilecta tabernacula tua, Domine virtutum; concupiscit & deficit anima mea, in atria Domini! Psal. 83. XXXXV. Fuge dilecte mi, & assimilare capreæ, hinnuloque ceruorum, super montes aromatum. Cant. 8. FINIS.

Back to top ↑

Facsimile Images


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:

      No references to this emblem or page found.

      Back to top ↑

      Iconclass