← Content: PreviousContent: Next →

Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? [13]


hu1624013pict

Back to top ↑
pb97athumb

XIII.
Numquid non paucitas dierum,
meorum finietur breui? dimitte
ergo me, vt plangam paululùm
dolorem meum.
Iob 10.
SCilicet, in magno cupis hoc me ponere lucro,
Addita quod vitæ portio parua meæ.
Si numerata forent aliquot mihi lustra, vel anni,
Muneris hic poterat nomen habere fauor:
Stamina sed breuibus iunxisse fugacia filis;
Obsecro, dic, pauci quantula summa, dies?
Nempe ita, qui vitam modò ducere cœperit infans,
Dicetur moriens, occubuisse senex.
Sic sua nonnullis descripta est vermibus ætas,
Vna quibus breuis est, integra vita, dies.
Sic aliquis numerat celeres sibi flosculus horas,
Natali tumulant quem sua fata die.
Floscule mane puer, mediâ vir, floscule, luce;
Floscule, sub noctem, Sole cadente, senex.
Sic orerisque vno morerisque, ô floscule, Phœbo;
Vno fisque puer, virque, senexque die.
Staret adhuc volucrum saltem rota lenta dierum,
Hora nec admissis quælibet iret equis;
Vermiculi canerent; tot plenis viximus horis;
Flosculus, & totidem, diceret, herba fui.
Sed tempus rapidis volat irreparabile pennis,
Fluminis inque modum, lubricus annus abit.

Menstruus impulsis rapitur quoque solibus orbis,
Et fugiunt, nullo frena tenente, dies.
Denique præcipitis volucris rota vertitur horæ,
Nec remeare potest, quæ semel hora fuit.
Inuidares, tempus; sua seper puncta trucidat.
Se pariter fugiens, se pariterque sequens.
Qualis teda suo se flammea funerat igne,
Ipsa sibi bustum facta sibique rogus.
Sic redit in proprium sæclorum circulus orbem,
Flectitur inque suas annua meta rotas.
Scilicet hæc veterum fuit obuia fabula vatum,
Ore pater natos dum vorat ipse suos.
Nempe minus rerum est, quàm temporis, helluo tēpus;
Seque, fluendo parit; seque, fluendo necat.
Hora diem, mensemque dies depascit eundo,
Bis-senisque senex mensibus annus obit.
Annus obit, mensesque, diesque, horæque, recedunt
Et suus in se iterum ten pora gyrus agit.
Ergo meo exiguum spatium concede dolori,
Non nisi concesso tempore fata querar.
Non ego supremis tempus mihi risibus oro,
Non facit ad risus résve, locúsve meos.
Pro lacrymis spatium, spatium pro planctibus opto,
Hæc mihi tantillæ, quam peto, caussa moræ est.
Ite igitur magnis, lacrymæ mea flumina, riuis;
Ite, ferite truces ora sinumque, manus.
Ite per os lacrymæ, sæuite in pectora palmæ;
Pars bona, dum statis, temporis, ecce fugit.
Sentio, eunt lacrymæ; repetantur, sentio, planctus;
Lam fleui & planxi, sistite; iam satis est.

Iob 10.
Numquid non paucitas dierum meorum
finietur breui? dimitte ergo me, vt
plangam paululùm dolorem meum.

Chrys. ep. ad Theodor. Mon. tom. 5.
Q Vid in hoc mundo stabile, quid peren-
ne? Audi cuiusdam venerabilis viri vo-
cem: tempus, inquit, vitæmeæ leuius cursoribus
fuit.

Hierō. epist. 21. ad Paulā.
Cùm enim primùm homo peccauit, æ-
ternitas mortalitate mutata est, in nongen-
tos & ampliùs annos; exinde paulatim re-
crudescente peccato, in breue tempus, ho-
minum vita contracta est.

Iob 14.
Breuis dies hominis sunt; numerus mensium
cius apud te est: constituisti terminos, qui præteriri
non poterunt.

Greg. lib. 9. mor. c. 44. in cap. 10. Iob.
Quare cautum se ac sollicitum viuere
ostendit, qui breuitatem præsentis vitæ
considerans, non eius vsum sed terminum
conspicit; vt ex fine colligat nihil esse quod
transiens delectat. Hinc namque per Sa-
lomonem dicitur, Si annis multis vixerit ho-
mo, & in his omnibus lætatus fuerit, meminisse
debet tenebrosi temporis & dierum multorum; qui cùm venerint, vanitatis arguentur præterita. Igitur
cùm culpa animum tentat, mens necesse est,
vt breuitatem suæ delectationis aspiciat; ne
ad viuacem mortem iniquitas rapiat, cùm
conster quòd ad terminum citiùs mortalis
vita præcurrat.

Greg. lib. 7. mor. c. 20. in c. 6. Iob.
Sæpè etenim dum præsentis vitæ breuitas,
quasi diu perseueratura diligitur, ab æternâ
spe animus frangitur, & delectatus præsenti-
bus, desperationis suæ caligine reuerbera-
tur.
[Sed] sancti viri, quia breuitatem vitæ in-
desinenter aspiciunt, quasi quotidie morien-
tes viuunt, & tantò se solidiùs mansuris præ-
parant, quantò & nulla esse transitoria sem-
per ex fine pensant. Hinc quippe Psalmista,
veloci cursu fugere vitam peccatoris aspi-
ciēs;ait: Pusillum adhuc, & non erit peccator. Hinc
iterum dicit; Homo, sicut fœnum, dies eius. Hinc
Isaias ait, Omnis caro fœnum, & omnis gloria eius,
sicut flos agri.

Aug. in Ps. 102.
Attendat quid sit homo; non superbiat:
homo tamquam fœnum dies eius. Quid superbit
fœnum, ad tempus modò florens, post pau-
lulum arescens? Quid superbit fœnum ad
tempus vigens, & hoc ad paruum tēpus do-
nec sol candescat? Sicut flos agri ita efflorebit. Quàm exiguo tempore transeunt flores? &
hoc est pulcrum in herbis. Hoc quod valde
pulcrum est, hoc citò cadit. Omnis caro fœ-
num. Et claritas luminis vt flos fœni: fœ-
num aruit & flos decidit.

Iob. 14.
Quasi flos egreditur & conteritur.

In idē cap. 14. Iob. Greg.
Quid enim sunt nati homines in mundo,
nisi quidam flores in campo? tendamus ocu-
los cordis, in hanc latitudinem mundi præ-
sentis; & ecce quasi tot floribus, quot homi-
nibus plenus est: vita itaque in carne, flos in
fœno est. Homo etenim more floris proce-
dit ex occulto, & subitò apparet in publico;
qui statim ex publico per mortem retrahitur
ad occultum. Carnis nos viriditas ostendit,
sed ariditas pulueris ab aspectibus retrahit,
quasi flos apparuimus, qui non eramus; qua-
si flos arescimus, qui temporaliter appareba-
mus.

Isidor. Clarius orat. 10. de morte.
[Imoò] quid ab his bestiolis distamus,
quas ferunt apud Hypanim fluuium (qui ab
Europæ parte in pontum influit) nasci, atque
vnum diem viuere? sicut ergo ex his ea quæ
octauâ horâ mortua sit, prouectâ esset ætate
mortua, quæ verò occidente sole, decrepi-
ta; eò magis si etiam solstitiali die; sic si lon-
gissima ætas, cuius-vis hominis conferatur,
cum æternitate, in multo minore breuita-

te, quàm illæ bestiolæ reperiemur.

Naziā. in præcept. ad Virgines.
- Quid enim, mihi dicito, longum
Hæc mortalis habet fatoque obnoxiâ vita?

Aug. in Ps. 38.
Tenes diem istum? si tenuisti, hesternum
tenes & hodiernum: sed hesternum in quis,
non teneo, quia iam non est, istum autem te-
neo in quo sum, & qui mecum est. Itáne? de
isto excidit tibi iam quantum à primâ luce
transierit. Nónne iste dies à primâ horâ cœ-
pit? Da mihi primam horam eius: Da mihi &
secundam eius, quia & fortè ipsa transuola-
uit. Tertiam, in quis, dabo tibi, fortè enim in
ipsâ nunc sumus: Certè ergosunt isti dies, &
est tertia dies; & si tertiam da bis non diem
sed horam dabis. Verumtamen ne hoc qui-
dem tibi concedo, si mecum vtcumque ista
transilisti, Da mihi vel horam tertiam; ipsam
mihi da in quâ es. Si enim aliquid eius iam
præterijt: & aliquid eius adhuc restat; nec
quod præterijt aliquid mihi potes dare, quia
iam non est; nec quod restat, quia nondum
est. Quid mihi de horâ istâ quæ nunc peragi-
tur dabis? quid de illâ mihi dabis? Cui com-
mittam hoc verbum, vt dicam, est. Cùm di-
cis ipsum est; certè vna syllaba est, & mo-
mentum vnum est, & tres litteras habes in
ipso ictu. Ad secundam huius verbi litteram
non peruenis, nisi prima finita fuerit. Ter-
tia non sonabit, nisi & cum ipsa secunda
transierit. Quid mihi de hâc vnâ syllabâ da-
bis, & tenes dies, qui vnam syllabam non te-
nes? momentis transvolantibus cuncta ra-
piuntur. Torrens rerum fluit. Isti ergo dies
non sunt, antè abeunt penè quàm ve-
niunt, & cùm veniunt, stare non possunt.
Iungunt se, sequuntur se, & non se tenent.

Iob 7.
Parce mihi Domine, nihil enim sunt dies mei.

Greg. lib. 8. mor. c. 20. in Iob.
[Hinc] sancti viri, præsentis vitæ dies, ni-
hil esse conspiciunt, quia illuminatæ men-
tis oculos in considerationem æternitatis
figunt.

Hiero. li. 11. in ca. 40. Isaiæ.
Per horarum [namque] momenta cresci-
mus atq; decrescimus, nec in eodem mane-
mus statu. Ipsum quoq; quod loquimur, di-
ctamus & scribimus, de vitæ nostræ parte
præteruolat. qui dudum infans, subitò puer;
qui puer, repentè iuuenis; & vsque ad sene-
ctutem per spatia mutatur incerta; & antè,
se senem intelligit, quàm iuuenem non esse
miretur.

Aug. li. 7. de ciuitate Dei, cap. 10.
[Denique] quicquid temporis viuitur, de
spatio viuendi demitur, & quotidie fit mi-
nus, minusque quod restat; vt omninò nihil
aliud sit tempus vitæ huius, quàm cursus ad
mortem, in quo nemo vel paululùm stare,
nec aliquando tardiùs ire permittitur, sed
omnes vrgētur pari motu, nec diuerso im-
pelluntur accessu: neque enim cui vita bre-
uior fuit, celeriùs diem duxit, quàm ille cui
longior. Vnde ex quo homo cœpit esse in
hoc corpore, in morte est. Quid enim aliud,
diebus, horis, momentisque singulis agitur,
donec ea consummata mors, quæ agebatur,
impleatur, & incipiat iam tempus post mor-
tem, quod cum vita detraheretur, erat in
morte.

Greg. lib. 17. mor. cap. 45.
Benè ita que dicitur, Dimitte me, vt plan-
gam paululùm dolorem meum. Quia nisi à rea-
tu culpæ, quo nos liga uimus, misericorditer
dimittemur, perfectè flere nō possumus, hoc
quod in nobis ipsis, contra nosmetipsos do-
lemus: sed tunc veraciter reatus nostri dolor
plangitur, cùm tenebrosa illa infernis retribu-
tio, intento timore præuidetur.

Greg. lib. 9. mor. cap. 44. in cap. 10. Iob.
Sed sicut moderata afflictio lacrymas ex-
primit, ita immoderata subducit; quâ mœ-
ror ipse quasi sine mœrore fit, qui afflicti
mentem deuorans, sensum doloris tollit;

Ibid.
Sæpè namque peccator iniquitatis suæ
vinculis ita constringitur, vt pondus qui-
dem peccatorum toleret, sed tamen, quia
tolerat, ignoret. Sæpè autem si cognos-
cat, quanto reatu premitur, erumpere in la-
crymas conatur, & non potest, vt hunc in se
mente liberâ, & conuersatione integrâ per-
sequatur. Flere ergo dolorem suum non valet, qui
& iniquitatis suæ reatum considerat, & ta-
men præ terrenæ occupationis pondere,
hunc & gemere nequaquam vacat: flere do-
lorem suum non valet, qui primæ quidem
consuetudini contraire nititur, sed tamen
adhuc succrescentibus desiderijs carnis gra-
uatur. Huius doloris præsentia Prophetæ
mentem cruciauerat, cùm dicebat, dolor
meus contra me est semper, quoniam iniquitatem
meam ego pronunciabo, & eogitabo pro peccato
meo. Tunc igitur ad plangendum dolorem nos
Dominus dimittit, cùm & mala nobis, quæ
fecimus demonstrat, atque adhæc eadem
flenda quæ cognoscimus, adiuuat.

Iudic. 11.
Hoc solùm ergo Domine, præsta, quod depre-
cor: Dimitte me, vt duobus mensibus circum-
cam montes, & plangam cum sodalibus
meis.

Chrys. hom. de Iephte.
Sexaginta dies plangere nobis demonstrat
planctum præsentis vitæ, dicente Domino:
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. De-
sertum ergo plangimus huius mundi (de-
sertum enim dicitur res vbi non manetur)
quia ergo hî non permanetur, desertum di-
citur. Plangendum est ergo in vitâ istâ ca-
ducâ, ruinis plenâ, casibus obuolutâ; vt cùm
plangimus, suscipiat Dominus immolatio-
nem animæ nostræ.

[blanco]


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:

      No references to this emblem or page found.

      Back to top ↑

      Iconclass