Quis dabit capiti meo aquam, & oculis meis fontem lacrymarum, & plorabo die ac nocte? [8]
QVis mihi det, liquidas caput hoc vertatur in vndas,
Totque fluat guttis, quod stetit antè, comis?
Fronte patet campus quem flebilis imber inundet,
Ripa nec, vt fluctus exspatientur, obest.
O mea, si subitò, duo flumina, lumina fiant!
Sat capiet geminas alueus aptus aquas.
Ille meis totus lacrymis non sufficit imber,
Perpetuò flentis, qui rigatora senis.
Capta nec Andromache, quâ lumina proluit vndâ,
Illa meis lacrymis vnda sat esse potest.
Nec tua, Iesside, lacrymati balnea lecti,
Balnea nocturnis humida semper aquis.
Nec quibus es solitus ieiunia pascere, guttæ,
Nocte, dieque, tuus quæ tibi panis erant:
Illa nec illuuies plorabilium lacrymarum
Quam pluit in Domini Magdala mœsta pedes:
Nec (tibi, qui geminis inarauerat humida sulcis
Lumina) fons mœstæ, Petre perennis aquæ.
Sed tua, Nile, velim septemplice flumina riuo,
Cùm vagus Isiacos obruis amnis agros.
Aut qualis madidum cùm mergit Aquarius annum,
Totaque in hybernas astra liquantur aquas;
Aut potiùs trepidas qualis ruit imber in vrbes,
Omnia cùm pluuio claustra reclusa Ioui.
Culminaque & turres & acuta cacumina, cautes,
Et nemora & montes, nil nisi pontus erant.
Hos oculis voueam grauidis mihi currere nimbos,
Et caput hoc, totus fiat vt Oceanus.
Aut saltem in geminos tabescere lumina riuos,
Perpetuóve meæs amne natare genas.
Nec siccari oculos, nisi cùm stupor obstitit illis,
Finiat vt lacrymas vltima gutta meas.
Felices nimiùm, vitreæ, gens cærula, nymphæ,
Membra quibus fluido sunt liquefacta vitro!
Vosque, paludosis mutatæ fontibus artus,
Quas vetus est quondam fama professa nurus.
Cur mihi non liquidis stillant quoque brachia riuis,
Glaucaque muscosis fluctuat vnda comis?
Illa ego sum, fontem quæ non admittor in vllum,
Illa ego sum frustrà quæ liquor esse velim.
O vtinam! celerem vertar, nouus Acis, in amnem,
Qui, Galatæa, tuo flumen amore fuit.
Aut aliquod, fieri iubeat me Biblida, Numen,
Quod fieri iussit Biblida, fontis aquam!
Aut, Acheloë, tuâ liceat mihi ludere formâ,
Hercule decepto, cùm leue flumen eras!
Non ego tunc, Acheloë, precaria corpora ponam,
Taurus, vt exuto fluminis ore, puter.
Et licet obscuri fuerim nisi nominis amnis,
Non ego me nomen vile fuisse, querar.
Iugis aquæ largus tantùm mihi suppetat imber,
Cætera, securum nomen honoris erit.
Tum mea inexhaustos deducent lumina riuos.
Pindus vt æstiuâ de niue, voluit aquas.
Perque fluent lacrymæ, veluti vaga flumina, vultum,
Flumina lace fluent, flumina nocte fluent.
Nec nisi flere, meis oculis erit vlla voluptas,
Donec erunt lacrymis crimina mersa meis.

Bern. ser. 16. in Cāt.
Quis dabit capiti meo aquam, & oculis meis fon-
tem lacrymarum? vt præueniam fletibus fle-
tum & stridorem dentium, & manuum pe-
dumque dura vincula; & pondus catenarum
prementium, stringentium, vrentium, nec
consumentium. Heu me mater mea, vt quid
me genuisti filium doloris, filium amaritudi-
nis, indignationis & plorationis æternæ!

Greg. lib. 3. dial c. 34. & l. 6. registri.
Axa suspirans, à patre terram irriguam pe-
tit; quia à creatore nostro, cum magno desi-
derio, quærenda est lacrymarum gratia. Hinc
irriguum superius accipit anima, cùm sese
in lacrymis cœlestis Regni desiderio, affligit:
irriguum verò inferius accipit, cùm inferni
supplicia, flendo, pertimescit.

August medit. cap. 36.
Tu quidem Rex gloriæ & omnium virtu-
tum magister, docuisti nos verbo & exem-
plo, gemere ac flere, dicens: Beati qui lugent,
quoniam ipsi consolabuntur. Tu fleuisti defun-
ctum amicum, & lacrymatus es valdè super
perituram ciuitatem. Rogo te, bone Iesv, per
illas preciosissimas lacrymas tuas, & per om-
nes miserationes tuas, da mihi gratiam lacry-
marum quam multùm desiderat & appetit
anima mea; quia sine dono tuo, non possum
habere eam: sed per Spiritum sanctum tuum,
qui duta corda peccatorum mollit, & ad fle-
tum compungit; da mihi gratiam lacryma-
rum, sicut dedisti Patribus nostris, quorum
vestigia debeo imitari, vt plangam me in o-
mini vitâ meâ, sicut ipsi se planxerunt nocte
ac die. Da mihi irriguum superius & irriguū
inferius, vt sint mihi lacrymæ panes die ac nocte.
Da mihi, dulcissime, fontem irriguum fon-
temque perspicuum, in quo lauetur assiduè
istud iniquitatum holocaustum. Da mihi
gratiam lacrymarum benedicte & amabilis
Deus, præcipuè ex multâ dulcedine amoris
tui & commemoratione misericordiarum
tuarum. Tribue pro bonitate & pietate tuâ,
vt iste calix tuus inebrians & præclarus sa-
tiet sitim meam.

Aug. medit. cap. 37.
Percute Domine, percute, obsecro hanc
durissimam mentem meam, piâ & validâ cu-
spide dilectionis tuæ, & altiùs ad intima pe-
netra potenti virtute; & sic de capite meo e duc a-
quam immensam, & de oculis meis verum fontem
lacrymarum iugiter manantem ex nimio affe-
ctu, desiderio visionis pulcritudinis tuæ; vt
lugeam die ac nocte, nullam in præsenti
vitâ recipiens consolationem.

Aug. medit. cap. 36.
Da mihi, quæso, lacrymas ex toto affectu
internas, quæ peccatorū meorū possint sol-
uere vincula, & cœlesti iucūditate semper re-
pleant animam meam. Venit mihi in mētem
alterius mulieris deuotio mira, quæ te in se-
pulcro iacentem, præ amore quærebat, quæ
recedentibus discipulis de sepulcro non
recedebat, quia sedebat ibi tristis aomærens.
Si ergo ita fleuit, & in fletu perseuerauit mu-
lier, quæ viuentem cum mortuis quærebat,
quæ te manu fidei tangebat; quomodo te
plangere & in planctu persistere debet ani-
ma, quæ te redemptorem suum iam cœlo
præsidentem, & vbique regnanter corde
credit, ore confitetur? Quomodo ergo ge-
mere & flere debet talis anima, quæ te toto
corde diligit, teque toto desiderio videre
concupiscit?

[blanco]