← Content: PreviousContent: Next →

Deus tu scis insipientiam meam, & delcita me à te non sunt abscondita [2]


hu1624002pict

Back to top ↑
pb7athumb

II.
Deus tu scis insipientiam meam, &
delicta mea à te non sunt abs-
condita.
Psalm. 68.
S I tibi stultitiæ nulla est patientia nostræ,
Omnia consilio qui sapiente regis;
Nullus ab offenso veniam sibi numine speret,
Nullus enim culpâ, stultitiâque vacat.
Hæc quoque præcipuas afflat contagio mentes,
Et sua stultitiæ quemlibet aura rotat.
Quid simulasse iuuat? semel insaniuimus omnes,
Quisque, quod infectum sæpiùs optet, habet.
Et pater & mater, generis primordia nostri,
Maxima stultitiæ signa dedêre suæ.
Credite posteritas, fatali vendita pomo es;
Stultiùs hâc aliquid venditione fuit?
Nec minùs insanus, magni patrimonia census
Perdidit esuriens, munere pultis, Esau.
Et Salomon gemuit lusam vertigine mentem,
Quem vagus in furias præcipitauit amor.
Non igitur vatis præsaga oracula fallunt;
Maxima stultorum qui fore regna canit:
Cassa nec alterius meritis, puto, vota querelis,
Quæ simili lacrymans fudit ad astra prece:
O vtinam saperent! vtinam ventura viderent!
Ad mala procliuis non ita turba foret.

Sic habet. Humanas agitant deliria mentes;
Si saperent; terris crimina nulla forent.
Quis (nist desiperent) quosdam dixisse putaret,
Nullum qui terris imperet, esse Deum?
Quilibet vt peccet (aliàs peccare timeret)
Esse sibi nullum fingit in orbe Deum.
Ipsa igitur nostros auertunt crimina sensus,
Nullus & in vitium, sit nisi stultus, abit.
Sed neque se præceps tenet his dementia claustris,
In noua quotidie probra, notasque ruit.
Extruimusque domos, cœloque educimus arces,
Ceu data perpetuò terra colenda foret:
Crastinus at vitæ iubet, heu! statione moueri;
Quis neget insanas nos fabricasse domos?
Conserimus platanos, disponimus ordine lauros,
Areolas hortis diuidimusque suas:
Quæ stolidi serimus, vix tertius aspicit hæres,
Ecce operæ pretium, quod tuus hortus habet.
Sic, puto, dat senibus puerilis natio risum,
Cùm fabricat luteas, paruula turba, casas:
Ludrica sollicitis feruet respublica curis,
Hic fœnum, hic paleas conuehit, ille trabes;
Aggerit hic grauido plumas & stramina plaustro,
Huius erat testâ quærere munus aquam.
Et sibi tum structæ gratantur mœnibus vrbis,
Magnaque se pueri regna locasse putant.
Hæc videt, ac ridet quæ transit grandior ætas,
Vixque graues sese virque, senexque tenent.
Haud aliter Superis dant nostra negotia risum,
Regnaque pro nidis, quæ fabricamus, habent.

Hoc quoque stultitiæ genus est memorabile nostræ,
Corpora tam varias nostra subire togas:
Pauca vel hoc studio, peregrinus ad oppida currat,
Inueniet vestes per loca quæque nouas.
Si sedeant vno semel omnes forte theatro,
(Quot sua distinctos pompa, colorque facit)
Ridiculis videat plenissima pulpita mimis,
Rideat & socij pallia quisque sui.
Iam quis non gemmas, quis non sibi congerit aurum?
Sudat in hoc hominum conteriturque labor.
Quid tamen est aurum, fuluæ nisi puluis arenæ?
Gemmaque, quàm vitrei gutta gelata maris?
Et petit has tantâ gens stulta cupidine gazas,
Seu foret hinc miseris vna petenda salus.
Ecce tibi minimo cœlum venale labore,
Et cœlum hoc pretio, quantula turba petit?
Heu genus insanum! terras præponitis astris,
Ducitis æternis lucra priora bonis!
Quis pueros (lusu si fors ita turpiter errent)
Ludibrio dignos helleboroque neget?
Nempe sciunt leuibus quid distent æra lupinis,
Vt semel abiectas deseruêre nuces.
Nos mage desipimus, cùm parua crepundia, cœlo,
Prô pudor! & fatuas pluris habemus opes.
O medici mediam stolidis pertundite venam!
Stultitiæ queat hic proximus esse furor.
Sed videt hæc, magnus qui temperat arbiter orbem,
Nostraque, stultitiæ nomine, multa tegit.
Et mea propitius deliria plurima transit,
Multaque scit cœcâ dissimulanda manu.

Et qui ius adimat, nouit Prætoris egere,
Ne perdam, patrias qui mihi seruet opes.
Ergo adeat sanum mea, fac, tutela patronum,
Stultitiæ custos esto vel ipse meæ.

Psalm. 68.
Deus tu scis insipientiam meam, & delicta
mea à te non sunt abscondita.

Prov. 30.
S Tvltissimvs sum virorum, & sa-
pientia hominum non est mecum. Non didici
sapientiam, & non noui scientiam sanctorum
.

2. ad Cor. II. Prov. 22. Tomo 9. Aug. in spec. peccat. cap. 8.
Vtinam sustineretis modicū quid insipientiæ meæ!
Stultitia [enim] colligata est in corde pueri.
[Sed] vis noscere quis sit insipiens, &
quis stultus? Respondeo; insipiens est
qui se à Paradisi gaudijs peregrinum esse
non considerat, & se exulem in hoc exilio
non attendit: stultus est, qui licet ista cogno-
uerit, liberari tamen à mundi miseriâ per
vitæ meritum non intendit.

Aug. serm. 8. de Tēp. cap. 5.
Dic ergo te stultum, & sapiens eris. Sed dic,
dic, & intus dic, quia sic est vt dicis. Si dicis,
noli coram hominibus dicere, & coram Deo
non dicere. Prorsus quod ad te ipsum per-
tinet, quod ad tua; tenebrosus es. Quid est
enim aliud, esse stultum, nisi esse tenebro-
sum in corde?

Aug. epist. 119.
Quis est stultus ille qui tamquam luna
mutatur, nisi Adam in quo omnes pec-
cauerunt?

Basil. homil. in Psal. 37.
Insipientiam quoque [Dauid] stul-
tum suum factum nominat, ab insipientiâ
procedens. Omne enim peccatum per stul-

titiam fit. Qui igitur in peccatis perseue-
rant, inque eis consistentes gaudent, & se ob-
lectant ac deliciantur, nihilo dissimiles por-
cis sunt sese in volutabro luti prouoluenti-
bus. Docet autem in quibus fuerit, cùm
incideret in peccatum. Quoniam enim
tempore aliquo cor meum conturbatum est, &
dereliquit me virtus mea, & lumen oculorum meo-
rum, & ipsum non est mecum: tempore enim,
inquit, peccati; pars animæ rationis particeps
haud modicam sustinebat perturbationem
prauo confusa affectu, & tenebris, ab eo qui
peccati fuit impulsor, obducta; adeò vt in
insipientiam inciderit. ideò dicit, putruerunt
cicatrices meæ à facie insipientiæ meæ. Conturba-
tum itaque cor eius, quoniam in insipientiâ
fuerat, & à virtute prudentiæ exciderat:

Orig in Psal. 37.
Rectè [autē] peccatū insipientiam vocauit,
nemo enim sapiens id aliquando cōmittit.

Chrys. homil. 17. in Genes. 14.
Nihil peccato peius; insipientes facit
eos, qui antea intellectu, & sapientiâ multâ
præditifuerant.

Chrys. homil. 41. in cap. 6. Ioan.
[Et certè] malitia omnis ex stultitiâ ori-
tur; siquidem superbus & iracundus (quo-
niam sapientiâ carent) his affectibus absu-
mūtur.ideò inquit Propheta: Non est sanitas in
carne mea à facie insipiētiæ meæ: vt omne peccatū
è stultitiâ ortum habere demonstret: nam qui
virturi studet, qui Deum timet, is sapientissi-
mus est. Initium, inquit, sapientiæ timor Domini. Quod si ita est; malus, qui Dei timorem non
habet, sine dubio non est sapiens. Qui hac
verâ caret sapientiâ; stultissimus est.

Chrys. hom. 4 in Ioâ.
Nihil enim ab insanientibus differunt, qui
terrenas res, & breuì duraturas tam quam in
somnis suspicantur. Videntur diuitijs afflue-
re, cùm nullis affluant, in delicijs esse, cùm
non sint: neque ante se deceptos intelli-
gunt, quàm ab insanià liberentur.

Aug. in Psa. 31.
Delirare tibi videor, cùm hæcce loquor;
anicularia tibi videntur hæc verba. Tu enim
(videlicet homo magni consilij, magnæque
prudentiæ) excognitas quotidie genera ac-
quirendæ pecuniæ, de negotio, de agricul-
tura, fortassis & de eloquio, de iuris consul-
tatione, de militiâ; addis, & de fœnore. pri-
mò hoc à te quæro: scis eum possessurum
cui seruas? aut si nondum natus est, scis nas-
citurum? seruas filiis; in certum est, an futuris,
an possessuris?

Chrys. in Psal. 48.
Sed quid est, dic quæso, stultius homine
qui laborat, & se excruciat, & tantas opes
congregat, vt ex eius laboribus alij se volup-
tate expleant? Quid est autē; simul insipiens &
stultus peribūt? Hic mihi videtur verba facere
de impiis, qui toti rebus præsentibus affixi
sunt, easq; suspiciūt; de futuris autē nihil phi-
losophantur, ea de causa vocans eo sinsipiētes.

Ibid.
Vocauerunt nomina sua in terris suis. Ecce
aliud genus amentiæ; ædificijs, agris, & bal-

neis sua nomina inscribere, & putare se ma-
gnam consolationem ex eo accipere, & vin-
bram pro rei veritate consequi.

Ibid.
Agloriâ suâ exturbant sunt. Quidnam po-
test cum hâc conferri stultitiâ, quando ea
faciunt de quibus puniuntur; pro quibus
ignominiâ afficiuntur?

Chrys. homil. 55. ad pop. Antioc
Lignum quidē quod plantasti, manet; do-
mus quam ædificas, & ipsa manet; faber au-
tem & agricola abducuntur & pereunt. Et
cùm hæc fiant, tamquam immortales hæc
omnia comparamus. Igitur audi quid Salo-
mon dicat: Acdificaui mihi domos, inquit, plan-
taui hortos & viridaria, vineas, natatorias aqua-
rum. Sed quid ait post hæc omnia? Vanitas va-
nitatum, & omnia vanitas. Non simpliciter va-
nitas, sed per excellentiam. Et quæso creda-
mus, & res apprehendamus in quibus non
est vanitas: si splendida respicias ædificia, &
horum te fallit aspectus, statim in cœlum res-
pice: à lapidibus & columnis ad illum de-
corem oculos reflecte, & videbis quod hæc
formicarum sint & culicū opera. cōtemplare spe-
ctaculum; ascende ad cœlestia, illinc ædifi-
ciorum disce splendorem, & hæc nihil esse in-
uenies, sed paruulorū ludibria puerorū. verùm nō
ferunt pueri, vt de re vllâ vtili curam gerant.

Chrys. hom. 4 in 1. ad Corin. cap. 1.
Ita etiam quidam semper volunt lude-
re, humique semper iacent & humi ser-
punt ac reptant, & quæ humi sunt, nem-

pe terrena, affectant. Pueri autem sæ-
pè, cùm nos loquamur de rebus necessa-
riis, corum quæ dicuntur, nihil sentiunt,
sed semper rident: ita etiam quidam, quan-
do de regno loquimur, rident. Pueri rur-
sus, quando latronem viderint, & quæ sunt
intus auferentem, non solùm non prohi-
bent, sed etiam arrident insidiatori. Sin au-
tem calathulum aut sistra abstuleris, aut ali-
quid aliud ludicrum, indignantur & ægrè
ferunt, se dilacerant & solum pulsant. Ita et-
iam quidam, videntes diabolum paterna
omnia sibi auferentem, rident, ad eum
tamquam ad amicum accurrentes: si quis-
quam autem aut possessiones, aut diui-
tias, aut puerile aliquid abstulerit, se dis-
cerpunt. Intelligite insipientes in populo, & stulti
aliquando sapite. Nolite pueri effici sensibus.

Psa. 93. 1. ad Cor. 14 Chrys. homil. 36. in hunc locum.
Parui enim pueri, parua quidem hianti ore
stupent & mirantur; rerum verò valde ma-
gnarum, non tantâ tenentur admiratione:
nolite pueri effici; hoc est, insipientes, vbi
oportet esse sapientes.

Chrys. homil. in Ps. 4.
Pueris quidem iis, qui sunt adhuc paulo
minores, patres præbent eiusmodi: calceos,
vestes, aureas quasdam bracteas & armillas.
Postquam autem creuerint; illis eis ablatis,
dant alia maiora. Ita etiam fecit Deus: nos à
paruis illis & puerilibus abducens, ea quæ
sunt in cœlis pollicitus est. Ne hæc ergo
quæ fluunt & prætercurrunt admireris, nec
sis pusilli & abiecti animi.

Augu. Conf. 1. ca. 9.
Sed maiorum nugæ negotia vocantur;
puerorum autem talia cùm sint, puniuntur à
maioribus.

Ambr. in Psa. 118. Octon. 5.
Beatus vir cui nomen Domini spes eius, & non
respexit in vanitates & insanias falsas. Qui non
respicit hæc beatus est, qui autem respicit,
insanus atque furiosus est. & ideo resipiscat
vnusquisque à furore sæcularium cupidita-
tum, quæ ita mentem, animumque pertur-
bant, vt compos sui esse nen possit.

Psa. 24.
Delicta iuuentutis meæ, & ignorantias meas
ne memineris [Domine.]

Aug. l. 1 de peccat. mer. cap. 35.
Ipsos namque fatuos videmus (quos vul-
go moriones vocant) ad cordatorum deli-
cias adhiberi, & in mancipiorum æsti-
matione, preciosiores esse cordatis. Et
suum paruulum filium, à quo garriente talia
pater lætus exspectat, prouocat; sed dū spes
subest incrementorum, & ingenij lumen ac-
cessurum creditur ætatis accessu, fit vt con-
uicia paruulorum, etiam in parentes, non
solùm iniuriosa non sint, verùm etiam grata
atque iucunda, [Quid] quòd in hæc etiam
concitentur studio ridendi, & vanitate ma-
iorum? nam plerumque illa ætas, iam pa-
trem, matremque agnoscens, neutri eorum
audet maledicere, nisi ab altero eorum, aut
ab vtroque, vel permissa vel iussa.

[blanco]

Back to top ↑

Facsimile Images


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:

      No references to this emblem or page found.

      Back to top ↑

      Iconclass