Anima mea desideravit te in nocte [1]
H
Ei mihi quā densis nox
incubat atra tenebris!
Talis erat, Pharios quæ tremefecit agros.
Nubila, lurida, squallida, tetrica, terribilis nox;
Nocturno in censu perdere digna locum.
Non ego tam tristes Scythico, puto, cardine lunas,
Tardat vbi lentas Parrhasis Vrsa rotas:
Nec tot Cimmerio glomerantur in æthere nubes,
Vnde suos Phœbus vertere iussus equos:
Nec reor inuisi magis atra cubilia Ditis,
Fertur vbi furuâ nox habitare casâ.
Nam licet hîc oculis nullam dent sidera lucem,
Non tamen est omni mens viduata die:
Nocte, suam noctem populus videt ille silentûm;
Et se, Cimmerij, Sole carere vident:
Arctica cùm senos regnauit Cynthia menses,
Dat fratri reduci septima luna vices.
Ast me perpetuis damnæt sors dira tenebris,
Nulláque vel minimo sidere flamma micat.
Et neque (quod cæcis vnum solet esse leuamen)
Ipsa suam noctem mens miseranda videt.
Quin tenebras amat ipsa suas; lucémque perosa,
Vertit in obscœnæ noctis opaca diem.
Nempe suas animo surata Superbia flammas,
Nubilat obscuro lumina cæca peplo.
Nec sinit Ambitio nitidum clarescere solem,
Fuscat & ingenuas Idalis igne faces.
Heu, quoties subit illius mihi noctis imago,
Nox animo toties ingruit atra meo!
Sors oculis nostris melior, quibus ordine certo,
Alternas reparant lunáque sólque vices!
Nam quid agat ratio, quid agat studiosa voluntas,
Quas habet, vt geminos mens peregrina duces?
Maior, habere oculos, dolor est, vbi non datur vti,
Quàm, quibus vtaris, non habuisse oculos.
Qui dolet oppressus lapsis velocius vmbris
Lætior aggreditur manè viator iter.
Sed nimis hæc longas tenebris nox prorogat horas,
Quæ tibi manè negat cedere, Phœbe, diem.
Cùm redit Arctoo Titan vicinior axi,
Exultat reducis quisque videre iubar.
Scilicet Auroræ gens vertitur omnis in ortus,
Quisque parat primus dicere, Phœbus adest!
Sic ego, sæpè oculos tenui sublimis Olympo,
Aspiciens, gemino qui iacet orbe, Polum.
Et dixi tam sæpè; Nitesce, nitesce meus Sol!
Sol mihi tam multos non venerate dies!
Exorere, exorere, & medios saltem exere vultus,
Vel scintilla tui sola sat esse potest.
Si quoque vel tanti renuis mihi luminis vsum,
Sufficiet vultus expetüsse tuos.

Ibid. cap. 33.
Serò te cognoui lumen verum, serò te
cognoui. Erat autem nubes magna & tene-
brosa ante oculos vanitatis meæ: ita vt vi-
dere non possem solem iustitiæ, & lumen ve-
ritatis. Inuoluebar in tenebris filius tene-
brarum. Tenebras meas amabam, quia
lumen non cognoscebam. Cæcus eram, &
cæcitatem amabam, & ad tenebras per te-
nebras ambulabam. Quis me eduxit? vbi
eram homo cæcus sedens in tenebris & vm-
bra mortis? Quis accepit manum meam
vt inde me educeret? Quis est ille illumi-
nator meus? Non eum quærebam, & ipse
quæsiuit me. Non vocabam eum, & ipse vo-
cauit me. Vocasti enim me nomine tuo,
intonasti desuper voce grandi in interiorem
aurem cordis mei; Fiat lux, & facta est lux; &
discessit nubes magna, & liquefacta est nu-
bes tenebrosa quæ operuerat oculos meos;
& vidi lucem tuam, & cognoui vocem tuam,
& dixi: Verè Domine tu es Deus meus
qui eduxisti me de tenebris, & vmbra mortis,
& vocasti me in admirabile lumen tuum, &
ecce video. Gratias tibi illuminator meus,
& conuersus sum, & vidi tenebras in quibus
fueram, & abyssum tenebrosam in quâ ia-
cueram, & contremui, & expaui, & dixi: Væ,
væ tenebris meis in quibus iacui! Væ, væ
cæcitati illi quâ videre non poteram lu-
men cœli! Væ, væ præteritæ ignorantiæ
meæ, quando non cognoscebam te Domi-
ne! Gratias tibi ago, illuminator & libera-
tor meus, quoniam illuminasti me, & cog-
noui te. Serò cognoui te veritas antiqua.
Serò te cognoui veritas æterna. Tu eras in
lumine, & ego in tenebris, & non cognosce-
bam te, quia illuminari non poteram sine
te, & non est lux extra te.

D. Gregor, in Iob cap. 21.
Nox quippe est vita præsens, in quâ quam-
diu, per hoc, quod interna conspicimus
sub incertâ imaginatione, caligamus. Pro-
pheta namque ad videndum Dominum,
premi se quadam caligine sentiebat, discens:
Anima mea desiderauit te in nocte. Ac si apertè
diceret: In hâc obscuritate vitæ præsentis,
videre te appeto, sed adhuc infirmitatis nu-
bilo circumscribor.

Bern. in Cāt. serm. 75.
Habet namque mundus iste noctes suas,
& non paucas. Quid dico, quia noctes habet
mundus, cùm pænè totus ipse sit nox, & to-
tus semper versetur in tenebris. Nox est,
Iudaica perfidia; nox, ignorantia Pagano-
rum; nox, hæretica prauitas; nox, etiam Ca-
tholicorum carnalis animalisúe conuersatio.
An non nox, vbi non percipiuntur ea quæ
sunt spiritus Dei? Frustrà per has no-
ctes, iustitiæ solem & lumen quæritis veri-
tatis, id est sponsum; quia nulla societas luci
ad tenebras.

Bernar. de Ascens. Domini ser.
Nobis ergo vnde in his tenebris veritas?
vnde charitas, in hoc sæculo nequam, in
mundo, qui totus positus est in maligno?
Putas erit qui intellectum illuminet, qui in-
flammet affectum? Erit vtique si conuer-
tamurad Christum, vt velamen de cordibus
auferatur: hic est enim de quo scriptum est:
Habitantibus in regione vmbræ mortis, lux orta est
eis.

August in Psal. 138.
Gratias illi, qui me quæsiuit fugitiuum,
qui me vocando ab interitu reuocauit, qui
fecit mihi illuminatam noctem. Nox enim
est quamdiu ista vita agitur. Quomodo est
nox illuminata? Quia Christus descendit in
noctem. Accepit Christus carnem de isto
sæculo, & illuminauit nobis noctem; perdi-
derat enim drachmam mulier illa, accendit
lucernam. Sapientia Dei perdiderat drach-
mam. Quid est drachma? Numus: in quo
numo imago erat ipsius Imperatoris nostri.
(Factus est enim homo ad imaginem Dei, &
petierat) Et quid facit mulier sapiens? Acce-
dit lucernam. Lucerna de luto est, sed habet lu-
cem quâ inueniatur drachma. Lucerna ergo
sapientiæ, caro Christi est. De luto facta est,
sed verbo suo lucet, & inuenit perditos, &
nox illuminatio in deliciis meis. Facta est mihi
nox in deliciis. Deliciæ noctræ Christus.

Aug. lib. 7. Confessionum cap. 10.
O æterna veritas, & vera charitas, & chara
æternitas! Tu es Deus meus, tibi suspiro die
ac nocte. Et cùm te primùm cognoui, tu
assumpsisti me, vt viderem esse, quod vide-
rem, & nondum me esse, qui viderem. Et re-
uerberasti infirmitatem aspectus mei, radians
in me vehementer, & contremui amore &
horrore, & inueni longè me esse à te in re-
gione dissimilitudinis.

[blanco]