← Content: PreviousContent: Next →

Peccavi: quid faciam tibi ô custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi? [6]


hu1624006pict

Back to top ↑
pb47athumb

VI.
Peccaui: quid faciam tibi ô custos
hominum, quare posuisti me con-
trarium tibi?
Iob 7.
ET iuuat & merui: pleno scelus ore fatendum est,
Culpa mea est nullo digna patrocinio.
Peccaui; fateor; nec quæ malè crimina feci,
Vllo fucari posse colore, puto.
Nec mihi dedecoris metus est, neque cura pudoris,
Flagitio merui publica probra pati.
Ecce manus vltrò supplex tibi porrigo victas,
Quæ mihi sit, tantùm, pœna luenda, rogo.
Quid tibi vis faciam? quæ te mihi, munera, mitē,
Quæ mihi quæ lenem victima reddat, erit?
Vis tua centenis cumulari altaria libis?
Aut pia fumosis tura micare focis?
Aut meus ipse tuas mauis, cruor imbuat aras,
Hostia criminibus substituenda meis?
Ah, foret illa meæ vix par quoque victima noxa?
Namque meo est omnis crimine pœna minor.
Non tamen esse reor tam sæuas Numinis iras,
Quæ, nisi contentæcædibus, esse negent.
Sæpè tuus parti superatæ mucro pepercit,
Et conseruato nomen ab hoste tulit.
Non sinit ingenium tantos tibi surgere motus,
Quantis pro merito culpa pianda foret.

O bonne terrigenûm custos, tutelaque mundi
Tot cui seruatam remque, caputque ferunt.
En tua se mediâ elementia monstrat in irâ,
Quaque manu gladios, hâc quoque tendis opem.
Si paretis (quamuis summo mea causa patroni
Eloquio, melior nullius esse queat)
Pauca tamen pro me, vel pro te: (quod magis, optem)
Ne tua fors etiam sit mala causa, loquar.
Non nego, peccaui; communis at hic fuit error:
Cur ego, communi in crimine, sola luam?
Cùm ruerent alij, malè quo suus impetus illos
Impulit, inflammas Bacche Venusque tuas?
Dextra suum fulmen, quamuis vibrata, remisit,
Tensaque pro gladio lenis oliua fuit.
Cur mihi perpetuo contra aduersâre duello,
Ceu gladiator ego, tuque lanista fores?
Non satis est, culpam fassas tibi tendere palmas,
Criminibusque iram promeruisse tuam?
Quid, quod & egregij dederim tibi muneris ansam,
Materies laudis, dum mea culpa, tuæ est.
‘Nā nisi peccassem, quid tu concedere posses?
‘Clementis nomen, non habiturus eras.

Iob 7.
Peccaui: quid faciam tibi ô custos homi -
num, quare posuisti me contrarium
tibi?

Rupertus in Gen. li. 8. ca. 6.
FAmosa lucta & totius ore Ecclesiæ per
orbem celebrata, quâ homo cum Deo
luctatus est.

Orig. in Psal. 36. homil. 2.
Sicut enim sunt quædam arma Dei, in
quibus esse dicitur lorica Iustitiæ & gladius
Spiritus & scutum Fidei; ita etiam sunt arma
diaboli quibus indutus homo peccator. A
contrarijs igitur intelligamus contraria, &
statuamus duos milites armatos; vnum mi-
litem Dei, alterum militem Diaboli. Et si
quidem miles Dei habet loricam iustitiæ, si-
ne dubio miles diaboli contrariam huic
gerit iniustitiæ loricam. Et si miles Dei in
galeâ coruscat salutis, è contrario peccator
(qui est miles diaboli) galeâ perditionis in-
dutus est. Ita ergo est gladius quidam Spi-
ritus Sancti, in his qui militant Deo; est au-
tem & gladius maligni, in his qui militant
peccato, quem gladium nunc euaginare di-
cuntur peccatores.

Ambr. in Ps. 36
Quis est gladius peccatoris, nisi contra-
rius gladio Spiritus Sancti?

Orig. hom. 2. Ps. 36.
Quomodo autem putandi sunt peccato-
res euaginate gladium? dum iam impuden-

ter, & absque vllo verecundiæ velamento
iniquitates suas perpetrant, nec erubescunt
aut reuerentur nectamquam in vagina ne-
quitiam suam recondunt & contegunt, sed
superbo & elato spiritu, velut gladium
quemdam denudant.

Ambr. in c. 17. Apoc.
Cum agno pugnauerunt qui Ecclesiam
Dei persecuti sunt.

Hugo Card. in eundem locum.
Hæc pugna cœpta est à principio mundi
in Cain & Abel.

Iob 15.
Tetendit [impius] aduersus Deum manū suam,
& contra omnipotentem roboratus est.

Greg. in hūc locum.
Sunt namque nonnulli, qui etsi quâ ali-
quando agere contra Omnipotentis Dei iu-
dicium nituntur, ipsâ impossibilitate ex-
plendæ voluntatis suæfracti, ad semetipsos
respiciunt; atque ad eum, quem contemne-
re voluerant, conuertuntur; & qui discede-
re longè poterant, si quod vellent implere
valuislent, per hoc aliquando saluantur,
quia quod voluerunt implere nequierunt;
vnde ad se reducti, cuius sint conditionis,
aspiciunt, & plangunt se contraria veritati
voluisse.

Aug. li. 22 cōt. Faustū. cap. 70.
Sic Saulum Ecclesiam persequentem
Deus de cœlo vocauit, prostrauit, tamquam
percussit.

Basil. hom. 13. in Ps. 48.
Nam qui omnia nostra moderatur, ac
dispensat Deus, nobis per malitiæ viam ince-
dentibus occurrit, offendicula obijciens,
quæ nos à peccato remorentur, & abar-
ceant.

Greg. loco iā citato.
Sed & nonnulli sunt, qui hoc quod per-
uersè contra Deum appetunt, iusto Dei iu-
dicio implere nequiùs permittuntur, & cùm
eos malitia accendit, potentia roborat, tan-
to iam semetipsos in errore cognoscere ne-
queunt, quanto in rebus affluentibus extra
se semper per potentiam trahuntur; de quo-
rum intentione dicitur: Tetendit aduersus Deum
manum suam, & contra Omnipotentem robora-
tus est.

Eccles. 46. Mach. 2. c. 7.
[Sed] contra Deum pugnare non est facile.
Tu [igitur anima mea] ne existimes tibi im-
punè futurum, quod contra Deum pugnare tentaue-
ris.

Chrys. homil. 4. de patientiâ Iob.
Job, cuius rei gratiâ, dimicaret, nesciebat;
nesciebat quoniam ei gymnasium palæstra
erat proposita; sermomem ad iudicem vertit,
animæque oculum ad alta dirigit, non bla-
sphemans sed orans cum lacrymis; Vt quid
me posuisti contrarium tibi?

Greg. in c. 7. Iob. l. 8. cap. 22.
Tunc autem sibi contrarium Deus homi-
nem posuit, cùm homo Deum peccando de-
reliquit. Iustus verò conditor hunc sibi con-
trarium posuit, quia inimicum ex elatione
deputauit.

Greg. in c. 7. Iob. li. 8. c. 21. & 22.
Et ecce fatetur [Iob] malum, quod fecit,
sed bonum, quod Deo in recompensatio-
nem debeat offerre, non inuenit; quia ad ab-

luendam culpam quælibet humanæ actionis
virtus infirma est, nisi hanc misericordia pa-
rentis foueat. Cur [ergo] quasi contrarium
tibi hominem despicis, qui certus scio, quia
perire ipsum, quem despicere crederis, non
vis?

Aug. manual. cap. 23.
Peccaui peccatum grande, & multorum
sum mihi conscius delictorum; nec sic de-
spero, quoniam vbi abundauerunt delicta,
supera bundauit & gratia.

Bern. serm. 81. in Cant.
Miser ego homo? quis me liberabit à ca-
lumniâ huius pudendæ seruitutis? miser sed
liber, liber quia similis Deo, miser quia con-
trarius Deo. O custos hominum, quare me
posuisti contrarium tibi? posuisti, cùm non
prohibuisti: Alioquin ipse me posui, & factus
sum mihimet grauis. Iustissimè quidem vt
hostis tuus, sit hostis meus; & qui tibi repug-
nat, repugnet & mihi; ego qui tibi, mihi ip-
si contrarius sum.

[blanco]


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:

      No references to this emblem or page found.

      Back to top ↑

      Iconclass