← Content: PreviousContent: Next →

Cur faciem tuam abscondis, & arbitraris me inimicum tuum? [7]


hu1624007pict

Back to top ↑
pb53athumb

VII.
Cur faciem tuam abscondis, & arbi-
traris me inimicum tuum?
Iob. 13.
E Rgo meus, tantæ causam tibi præbuit iræ
Qui condonandus leniter error erat?
Credideram toruos tantùm te fingere vultus,
Nec nisi compositis os simulare minis.
Scilicet vt flenti genitrix negat vbera nato,
Sed negat, vt lacrymis sæpiùs illa petat.
Aut qualis puero fugiens negat oscula nutrix,
Oscula; quæ toties, dum fugit ille, dedit.
Sic ego te fictos rebar mihi ducere vultus,
Vtque magis sequerer, fingere velle fugam.
At geritur video, dictores seria bello,
Falsa, nec, vt rebar, larua, sed ira fuit.
Auertisque oculos, dedignarisque videri,
Pax veluti numquam concilianda foret.
Et fugis, vt viso fugit eminus hostis ab hoste,
Aut quem fulmineo dente lacessit Aper.
Seu timeasque oculis visus saxessere nostris
Occulis oppositâ lumina cauta manu.
Quo precor, ah tantam merui pro crimine pœnam,
Vt velut indignans ora videnda neges?
An quia peccaui, vultu frustraris amantem?
Ah vultu! miseris qui solet esse salus.
Aut mea ne magicas iaculentur lumina flammas,
Sibilet aut nostro Regulus ore, times?

Anteueni tutis Cyrceos visibus orbes,
Vibratamque oculo pelle nocente necem.
Donec enim verso me dedignabere vultu,
Te, dolor, irato viuere, maior erit.
Nullius alterius faciunt mihi lumina bellum,
Nullius alterius labra, genæque mouent.
Pulcra tuos possum Tithonia spernere crines,
Pœna nec est oculis, Phœbe carere tuis.
Possum formosisque comis, oculisque carere,
Nullaque me vinctam compede forma tenet.
Attamen absque tuis oculis, mea vita, meum cor
Viuere, non aliter quàm sine corde, queo.
Cense igitur reliquos, quos abdo pectore questus.
Sitam dura, oculis, pœna, carere tuis?
O quanto! ô quanto mihi grandius hoc tormentū est,
Te quod amem mea lux, me tamē haud redames.

Iob 13.
Cur faciem tuam abscondis, & arbitraris
me inimicum tuum?

Aug. solilo. cap. 1.
QVare faciem tuam auertis, gaudium
meum per quod gaudeo? vbi es abs-
conditus, pulcer, quem desidero? odorem
tuum haurio, viuo & gaudeo; te autem non
video; vocem tuam audio & reuiuiso; sed
cur faciem tuam abscondis? fortè dicis; Nō videbit
me homo & viuet. Eia Domine, moriar, vt te vi-
deam; videam, vt hîc moriar. Nolo viuere,
volo mori; dissolui cupio, & esse cum Chri-
sto; mori desidero vt videam Christvm;
viuere renuo, vt viuam cum Christo.

Naziā. de virtute humanâ.
- Lumen persæpè tuenti,
Numinis æterni, nubes densissima, sese
Protinùs iniecit mediam, seque abdidit ingens
Fulgor, & ardentem fixit mihi corde dolorem,
Vt mihi iam propiùs posito se præpete cursu
Eripuit, cepitque fugam. Cur istud? Amari
An quod à me semper cupiat, cupideque requiri?
Namque ita moris habent homines quoque. -

Ambr. Apolog. pro Dauid.
Si quis enim offenderit seruulorum,
auertere ab eo vultus solemus. Si apud ho-
mines hoc graue dicitur, quanto magis a-
pud Deum? vides enim quòd faciem suam
Deus à Cain muneribus auertit. Ideò Dauid
orat vt flagelletur potiùs quàm proijciatur à
facie Dei. Ideò iustus ait: Vultum tuum Domine requiram. grande ergo supplicium, proijci à
facie Dei. Proiectus est Adam de Paradyso;
neque immeritò, ipse enim antè se absconde-
rat à facie Dei. Exiuit & Cain à facie Dei; quia
putauit Deum esse fallendum, vt crimen
negaret. Quomodo proijciat Deus à facie
suâ, audi dicentem: Tollite illum in tenebras ex-
teriores.

Bern. serm. 35. in Cant.
Igitur quæ Anima semel à Deo didicit in
intimis suis Dei præsentiâ suspirare, & quæ-
rere faciem eius semper, talis anima, nescio, an
vel ipsam gehennam ad tempus experiri hor-
ribiliùs pœnaliúsve, ducat, quàm post spiri-
tualis studij huius, gustatam semel suauita-
tem, exire denuò ad illecebras, vel potiùs
molestias carnis: audi enim hominem ex-
pertum quæ loquitur: Bonus es, inquit, Domi-
ne sperantibus in te, animæ quærentite. audi &
alium similem huic: Tibi dixit cor meum; exqui-
siuit te facies mea, faciem tuam, Domine, requiram.
Ab hoc bono, si quis auertere sanctam illam
animam conaretur, puto, haud secus acce-
pisset, quàm si se de Paradyso, & ab ipso in-
troitu gloriæ, conspiceret deturbari.

Ambr. in Psal. 43.
Est enim [Christvs] fulgor æternus ani-
morum, quem ideò Pater misit in terras, vt
eius illuminati vultu, æterna & cœlestia
sperare possimus, qui antè terrenâ caligine
tenebamur inclusi.

Amb. in Psal. 118.
Desiste [ergo anima] hominis habere pec-

cata, & videbis faciem meam; qui enim fa
ciem meam videt, debet esse sine peccato.
Esto Angelus, hoc est diuini minister impe-
rij; obsequere mandatis Domini: cùm fueris
Angelus, videbis faciem Domini. ipse Do-
minus Iesvs ait: Beati mundo corde, ipsi enim
Deum videbunt: aduertis quid à te exigatur vt
videas Deum? Emunda igitur cor tuum.

Ambr. in Psal. 43.
[Sed]auertere à nobis Deum faciem suam,
putamus, quando sumus in aliquibus affli-
ctionibus constituti.

Bern in Scala.
Ne timeas, ô Sponsa, ne desperes, ne exi-
stimes te contemni, si paulisper tibi subtra-
hit Sponsus faciem suam. Omnia ista coo-
perantur tibi in bonum, & de accessu & re-
cessu lucrum acquiris. Tibi venit, tibi & re-
cedit; venit ad consolationem, recedit ad
cautelam.

B. Anselmi medit. cap. 5.
O bona absconsio, quæ efficitur perfe-
ctio! Gloria mea, Deus meus, abscondis the-
saurum tuum, vt incites cupidum; recondis
margaritam, vt augeas quærentibus amo-
rem; differs dare, vt doceas petere; dissimu-
las audire petentem, vt facias perseueran-
tem. quod planè indicat illa flebilis, quæ
tuum in sepulcro natum Christvm , iter
mortuos, quærebat viuum, durantibus ad-
huc tenebris; quam accenderas vt quæreret,
sed quærenti disparebas vt perseueraret: per-
seuerauit sperans, & sperauit perseuerans; &
quia in spe perseuerauit, videre te meruit.
Beata visio & plena exultatio.

Aug. medit. cap 39.
Placare, obsecro, & miserere mei, & non
auertas faciem tuam à me, qui pro me redimen-
do non auertisti faciem tuam ab increpantibus &
conspuentibus in te.

[blanco]


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:

      No references to this emblem or page found.

      Back to top ↑

      Iconclass