← Content: PreviousContent: Next →

Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum [3]


hu1624003pict

Back to top ↑

III.
Miserere mei Domine, quoniam in-
firmus sum: sana me Domine, quo-
niam conturbata sunt ossa mea.
Psalm. 6.
COnquerar; an sileam? iustas dedit ira querelas.
Heu sine Pœoniâ sola relinquor ope!
Non ego (verba licet mihi quis iurata dedisset)
Sperassem, cordi non magis esse tibi.
Siccine tardus ades, neque nostra pericula tangunt?
Quæ potuit tantæ caussa fuisse moræ?
O mea spes! Numen quo non præsentius ægris,
Sic potis es nostri non memor esse mali?
Nunc aderant pariter Podalyrius, atque Melampus,
Phillyrides Chiron, Pœoniusque senex.
Multáque præterea comitata Machaōne, turba;
Quique aliquod medicâ nomen ab arte gerunt:
Tu solus deeras, morborum publica cura,
Postque tot Hippocrates vltimus ecce venis.
O mea spes! numen quo non præsentius ægris,
Sic potis es nostri non memor esse mali?
Omnibus est oris visus color indice linguâ,
Omnibus admotâ vena notata manu:
Nil, aiunt, vitale rubet, neque languida certas
Vena notat, pulsu præmoriente, moras.
Idque ego plus ipsis deprendo medentibus ægra,
Destituit medicos ars sua, meque salus.

Quidnam igitur sperem fugientibus orba Magistris,
Morbus vbi vincit sæuior artis opem?
Cœca per infectas serpunt contagia venas,
Imaque subsidit lapsus in ossa dolor;
Et caput & cubiti se sustentare recusant,
Tinctáque vix Baccho vena medente redit.
Et iam vix animæ superest pars vltima nostræ,
Heu paror inferiis proxima pompa meis!
Denique qui morbos cupit omnes discere nostros,
Copia quod fieri non sinit, ille cupit.
Hic status, hæc rerum facies miseranda mearum est,
Nec iuuor vllius, qui medeatur, ope.
Aspice, vix nostram poteris dignoscere formam;
Vultus abest vultu, seque necipse refert.
Lumina suffossis retrò fugêre cauernis,
Magnáque purpureis facta ruina genis,
Ante diem niuei, lapsique èfronte capilli
Decrepitam fieri cogitis ante diem.
Nec quisquam hanc ferro potuit compescere noxam,
Quin caput & faciem carperet atra lues.
Tetrica quid memorem vigilis fastidia lecti?
Quæque manu tangi vulnera cruda timent?
Vulnera, prôh nullis mulcenda Machäonis herbis!
Qualia, quæ secuit barbarus ensis, hiant:
Vulnera, sed penitas animi populantia fibras,
Quæ nullus medicâ claudat hiulca manu.
Nempe graues, mea sunt, quas feci, vulnera noxæ,
Vulnera, trux animæ carnificina meæ.
Adde, quod intus, opum dirus mihi turgeat hydrops,
Lentáque pigritiæ repat in ima lues;

Tensáque ventosi propè rumpant ilia fastus,
Et Veneris tacitus pectora cancer edat.
Hæc ego sæpè dedi varijs tractanda Magistris,
Semper at oblatæ cura fefellit opis.
Scilicet ipse suas, hic tentet inaniter artes,
Qui raptum Androgeo reddidit arte diem.
Quique potestates succorum norât & vsum,
Vna salus ægris spesque, Epidaure, tuis.
Nec iuuet hic Chiron, operosæ viribus herbæ,
Nec summum medici numen Apollo chori.
Officium tanto cedit minus omne dolori,
Non habet hic vllum succus, odorvè, locum.
Quas igitur spectem, vestri nisi Numinis, aras,
Funeribus nullis quas Libitana notat?
O mea spes! Numen quo non præsentius vllum!
Ecce tuam veneror, mortua pænè, manum.
Sanus Apollineâ non indiget arte vel herbâ,
Lege Machäoniæ, qui dolet, artis eget.
Mens mihi læsa dolet, plus simplice vulneris ictu;
Ne doleat, vires experiare tuas.
Illa ego sum, Solymis quam prædo cruentus arenis
Strauit, & immiti diffidit ense latus.
Tu Samarita, mero; Tu vulnera mitis oliuo
Obline, barbaricâ vulnera facta manu;
Quosque Leuita negat, medicos inuerge liquores,
Crescet ab infuso rore meroque salus.

Psal. 6. v. 3.
Miserere mei Domine, quoniam infir-
mus sum: sana me Domine, quoniam
conturbata sunt ossa mea.

Aug. soliloq cap. 2.
ÆGrotvs sum, ad medicū clamo; cæ-
cus sum, ad lucem propero; mortuus
sum, ad vitam suspiro. Tu es medicus, tu
lux, tu vita, Iesv Nazarene ; misere-
re mei fili Dauid; miserere mei fons miseri-
cordiæ. Audi quid ad te clamet infirmus;
Lux quæ transis, expecta cæcum; præbe ei
manum vtad te veniat, & in lumine tuo vi-
deat lumen.

Aug. medit. cap. 36.
Imperfecta enim mea plurima vident o-
culi tui. Mitte, quæso manum pietatis tuæ in
me, & tolle de me, quicquid offendit oculos
pietatis tuæ in me. Coram te Domine est
sanitas & infirmitas mea. Illam precor serua,
istam sana. Sana me Domine & sanabor; saluum
me fac & saluus ero. Tu qui infirma sanas &
sanata conseruas. Tu qui nutu tuo restauras
diruta & collapsa.

Guilb. Abb. ser. 46. in Cāt.
Vtinā tibi Domine, aliquæ filiæ Hierusa-
lē nuncient lāguores meos, si qui sunt in me
qui commendari tibi digni sunt; nam multi
sunt in me indigentes curari. O me felicem
si aliquis Centurio cœlestis dicat tibi: Do-
mine puer meus iacet paralyticus in domo, & malè
torquetur! vtinam Domine statim respondeas, Ego veniam, & curabo eum. Dic Domine ver-
bo, & sanabor. Verbo enim ades, quia ver-
bum es.

August. soliloq. cap. 20.
Medicinas de terra, propter singulas
quasque suas corruptelas creasti. Singula
solatia singulis malis obuiantia præparasti;
quoniam es misericors, & miserator.

August lib. 10. confes. cap. 28.
Hei mihi, Domine, miserere mei. Hei mi-
hi, ecce vulnera mea non abscondo. Me-
dicus es, æger sum, misericors es, miser sum.

Idem ibidem cap. 30.
Nunquid non potens est manus tua Deus
omnipotens sanare omnes languores animæ
meæ?

Hiero. in Psal. 102.
Multas infirmitates habet anima nostra.
Quot peccata, tot infirmitates.

Aug. ser. 59. de verbis Domini cap. 11.
Ægrotat humanum genus, non morbis
corporis, sed peccatis.

Chrys. homil. 14. in c. 4. Mat.
Non modò enim paralysi dissolui, ve-
rùm etiam peccare, languor est, & longè illo
languore deterior, ac tanto vtique, quanto
est corpore anima præstantior.

Aug. medit. cap. 40.
Præsta mihi Domine medicinam vnde
mea possint curari vulnera: visita me infir-
mum, cura me ægrum, sana me languentem,
& suscita me mortuum.

Chrys. in c. 4. Matth. homil. 14.
Varios siquidem languores habemus ani-
marum, & hi sunt quibus [Christus] princi-
paliter vult mederi.
Propterea enim illas ægritudines sanat, vt
istas scilicet de nostris animabus expellat.

Ambr. tract. de 42. māsionibus.
Animæ languor peccatum est, vnde dixit
Propheta; Sana animam meam, quia peccaui tibi,
lāguor animæ nostræ superbia est, auaritia est.

Ambr. lib. 4. in cap. 4. Luc.
Etiam in typo mulieris illius, socrus Si-
monis & Andreæ, variis criminum febribus,
caro nostra languebat, & diuersarum cupi-
ditatum immodicis æstuabat illecebris. Nec
minorem febrem amoris esse dixerim quàm
caloris. Itaque illa animum, hæc corpus in-
flammat; febris enim nostra, auaritia est: fe-
bris nostra, libido est, eò quòd ignitæ sint cu-
piditates: febris nostra, iracundia est: febre
libido flagrantior est, grauiùsque præcipitat
& inflammat.

Chrys. in cap. 3. ad Philip. ser. 11. digressione morali.
Vexabat enim nos morbus grauis ac fe-
bris vehemens, decumbe bamusque, non in
lecto, sed in ipsâmet vitiositate, perinde ac in
stercore. In improbitate volutabamur, sca-
tentes vlceribus, fœtorem spirantes, squallidi,
incurui, vmbræ potiùs quàm homines.

Aug. serm. 59 de verbis Domini, c. 11.
Quin iacet toto orbe, ab Oriente vsque
ad Occidentem, grandis ægrotus; sed ad sa-
nandum grandem ægrotum descendit om-
nipotens medicus. Humiliauit se vsque ad
mortalem carnem, tamquam vsque ad le-
ctum ægrotantis.

Chrys. in cap. 3. ad Philip. ser. 11.
Vidit in stercore iacentem, à vermibus ex-
ulceratum, à febri & fame oppressum, nullo
non morbi genere laborantem. Nam & fe-
bris vexabat [hoc enim est improba cupidi-

ras] & inflammationes vrgebant [hoc enim
arrogantia] & quædam insatiabilis fames
occupabat [hoc enim auaritia] & sanies
vndiq; [hoc enim scortatio] & cœcitas ocu-
lorum [hoc enim idololatria] & surditas &
stupor [hoc enim erat, lapides & ligna ado-
rare, & cum illis colloqui] & multa defor-
mitas [hoc enim vitiositas] triste nimirum
quiddam & morbus grauissimus. Vidit, ab-
surdiùs (quàm insanientes soleant) loquen-
tes, & lignum & lapidem Deum vocantes.
Vidit in tantâ vitiositate; nec tamen abomi-
natus est, non amarior factus, non auersatus
est, non odio prosecutus; Dominus enim
erat, & opus suum non oderat. Deinde quid
facit? optimi medici more parat pretiosa pharmaca;

Orig. hom. 1. in Leuit. ca. 12. & 13.
Et quia ipse est & verbum Dei, ægris suis
non herbarum succis sed verborum sacra-
mentis medicinam conquirit.

Orig. hom. 1. in Ps. 37
Erat namque Archiatros, qui posset cu-
rare omnem languorem, & omnem infir-
mitatem.

Aug. in Ps. 43.
Nouerat, venâ inspectâ, quid intùs agere-
tur in ægroto.

Clem. Alex. lib. 1. Pædag. cap. 2.
Erat humanarum ægritudinum Pæonius Medicus, & sanctus ægrotæ animæ incanta-
tor. Saluum, inquit, fac seruum tuum Deus meus
sperantem in te. Miserere mei Domine, quia clamaui
ad te tot â die. Bonus autem Pædagogus, qui
est sapientia (qui verbum Patris, qui fabrica-
tus est cœlum) vniuersi figmenti curam ge-
rit, eiusque corpori & animæ medetur: qui
est omni ex parte sufficiens medicus, huma-
næ naturæ seruator: Surge, inquit Paralytico,
& sublato, in quo iaces, grabato, vade do-
mum; & qui priùs erat infirmus, extemplò sa-
nus & firmus euasit. Et mortuo Lazaro dixit
egredere; ille verò mortuus, ex sepulcro exijt,
qualis erat antequam moreretur, meditatus
resurrectionem.

Aug. vel quis alius lib. de verâ & falsâ Pœn. cap. 5.
Ideò autem tot saluauit febricitantes, tot
languidos, tot claudos, tot cæcos & aridos,
ne desperet de se peccator: medicum se vo-
cat, & non sanis sed malè habentibus op-
portunum.

Aug. de doctrinâ Christianâ lib. 1. cap. 14.
Et sicut ille qui medetur vulneri corporis,
adhibet quædam contraria; sicut frigidum
calido, vel adhibet etiam quædam similia: sic
Dei sapientia hominem curans, seipsam ex-
hibuit ad sanandum; ipsa medicus, ipsa me-
dicina. Quia ergo per superbiam homo lap-
sus est, humilitatem adhibuit ad sanandum.
Serpentis sapientiâ decepti sumus, Dei stul-

titiâ liberamur. Iam verò similia, quasi liga-
menta membris & vulneribus nostris adhi-
bita, illa sunt; quod per feminam decep-
tos, per feminam natus; homo, homines;
mortalis, mortales; morte, mortuos libe-
rauit.

Noziā. orat. 16
Quod si te ergo fortasse animarum no-
strarum prædo & tyrannus, vel à Hierusalem
in Hiericho descendentem, vel alibi vspiam
inermem & imparatum nactus, vsque adeò
sauciauit;

Aug. hom. 12.
Clama; Ego dixi, Domine miserere mei, sana
animam meam, quoniam peccauitibi: sanat te
Deus confitere tantum vulnus tuum. Iaces
sub manibus medici; patienter implora au-
xilium, fouet, vrit, secat; æquanimiter tole-
ra, tantum noli attendere nisi vt saneris; sa-
naberis autem, si oftendas te medico; non
quia ille non videt, si tu te abscondas, sed
ipsa consessio initium sanitatis est.

Amb. in Psal. 40.
Vulnus, medicum quærit; Medicus, con-
sessionem exigit.

Amb. ad Virgi. lapsam cap. 8.
Conuertere ad me, ait Dominus, numquid re-
sina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? quare
non ascendit sanitas filiæ populi mei? grandi plagæ
altâ & prolixâ opus est medicinâ.

Aug. serm. 37 de verbis Dom.
Totum enim genus humanum, est ille
homo, qui iacebat in viâ semiviuus, à latro-
nibus relictus; quem contempsit transiens
Sacerdos & Leuites; & accessit ad eum cu-
randum eique opitulandum transiens Sa-
maritanus, in quo Samaritano, se voluit in-
telligi Dominus noster Iesvs Christvs.

Amb. de 42. mansion. mansione 9
Ideò vnusquisque nostrûm, cordis & cor-
poris genua flectens, oret Dominum no-
strum Iesvm Christvm (qui sanat omnes in-
firmitates nostras) & cum Prophetâ dicat. Sa-
na me Domine & sanabor, salua me, & salua-
bor. dicat & cum Dauid: Sana me Domine, quo-
niam conturbata sunt omnia ossa mea.

Chrys. in Psal. 26.
Omnis enim qui medicum non agno scit,
phræneticus est. Nam quoties phræneticos
videmus medicis contumeliam facere, resi-
stere sanitati, nolle curari, deridere veram
curam?

Ibid.
Currite ad medicum dum potestis; ne,
cùm velitis, non possitis.

Aug. in Psal. 102.
Si adhuc quibusdam perturbationibus
anima quatitur post remissionem peccato-
rum, languor est; sanat &omnes languores tuos.
Sanabuntur omnes languores tui, noli ti-
mere. Magni sunt, inquies; sed maior est me-

dicus. Omnipotenti medico nullus languor
insanabilis occurrit; tantùm tu curari te sine;
manus eius ne repellas, nouit quid agat. Non
tantùm delecteris cùm fouet, sed etiam to-
leres, cùm secat. Tolera medicinalem dolo-
rem, futuram cogitans sanitatem: ferto ergo
manus eius, ô anima, quæ benedicis eum,
non obliuiscens omnes retributiones eius,
sanat enim omnes languores tuos.

Aug. in Psal. 40
Planè committamus nos medici manui,
non enim errat, vt sanum pro putri secet.
Nouit quod inspicit, nouit vitium, quia ipse
fecit naturam: quid ipse condidit, quid de
nostrâ cupiditate accessit, discernit. scit se sa-
no homini præceptum dedisse, ne languo-
rem incurreret; dixisse in Paradyso, hoc
manduca, & hoc noli. Non audiuit sanus
medici præceptum, vt non caderet; audiat
vel ægrotus vt surgat.

Chrys. in cap. 10. Lucæ. homil. de Samarit.
Quisquis ergo es, ô Christiane, qui sani-
tatem iactas & te vulneratum fuisse dissimu-
las, qui integritate gaudes & te ægrotum
fuisse non meres, qui te destiturum iacuisse
non respicis, sed erectum in Eccleciâ gloria-
ris; ama Christvm qui te à prædonibus li-
berauit, dilige Dominum qui te prostratum
iacentemque erexit. Dilige, inquam, Domi-
num, qui te in Ecclesiæ stabulum, per semet-

ipsum, inuexit; qui rectori stabulario com-
mendauit; qui duos denarios, hoc est, legem
& Euangelium in eruditionem tuam eroga-
ri præcepit. Dilige, inquam, Dominum qui
tibi dicit: ecce sanus es. Dominus enim caram
tuam salutem habet, qui propter te in sæcu-
lum venit, & te à nefandis latronibus libe-
rauit.

[blanco]


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:

      No references to this emblem or page found.

      Back to top ↑

      Iconclass