← Content: PreviousContent: Next →

Defecit in dolore vita mea, & anni mei in gemitibus [15]


hu1624015pict

Back to top ↑
pb117athumb

XV.
Defecit in dolore vita mea, &
anni mei in gemitibus.
Psalm. 30.
HOc erat ergo meis dominans Natalibus astrū,
Vt mihi lux faustâ nulla rediret aue!
Quàm leuis optati me temporis aura fefellit;
Dum toties repeto; Crastinus albus erit.
Nec tamen albus adhuc mihi crastinus ille reluxit;
Quin, qui præterijt proximus, ater erat.
Credideram alternos vitæ succedere casus,
Inque vices lætis cedere mœsta locum.
Vtque serenato detergis nubila cœlo,
Cùm reuehis clarum Cynthie pure diem;
Vtque maris reparas fugitiuos, Cynthia, fluctus,
Cùm tingis refluo littora sicca salo;
Sic ego venturi non felix temporis augur,
Omnia pro votis rebar itura meis.
At mea, quàm dispar, quantoque seuerior illis,
Quas dat nupta viro, tristitia est lacrymis!
Coniuge defuncto, bis denis mensibus, vxor
Sola domi queritur, coniugis orba, necem.
Post decimum sinitur lugubria ponere mensem,
Et peplum niueâ vertere triste togâ.
Quis mihi transactus semel est sine luctibus annus?
Quis vacuus mensis? quis sine nube dies?
Nulla meis lex dat finémve, modúmue, querelis;
Nil nisi continuus fit mea vita dolor.

Et planctu & lacrymis gemituque absumitur omnis,
Ipsaque pars minima est vita caduca, sui.
Sæpè quidem rabidis sunt æquora turbida ventis,
Sed breuis est, quoties magna procella furit.
Quas rapiunt syluis brumalia sidera frondes,
Compensant viridi tempora verna comâ.
Iuppiter obscuris cùm condidit æthera nimbis,
Lætior innubi mox redit ore dies.
Iuncta catenatos nectunt mihifunera luctus,
Dempta nec est vllo synthesis atra die.
Mœstaque nec festo cessauit tibia cornu;
Pectus, ebur; pugni, plectra; querela, fides:
Hâc cytharâ, soles; hoc transigo pectine, noctes;
His fidibus, vitæ tempora fallo meæ.
O quoties victo suspiria pectore rupi.
Cùm cuperem tacito mergere verba sinu!
O quoties, lux quanta fuit, fuit acta querelis,
Lunaque quanta fuit, planctibus acta fuit!
Ne gemerem, memini, toties monuistis amici,
Multaque, ne gemerem, credite, facta mihi.
Libera lætitiæ suasistis frena remitti,
Illicò lætitiæ libera frena dedi.
Ast vbi singultum compescere risibus opto,
Risibus, heu, gemitus obstrepuêre meis!
Sæpè, volens placidas somno traducere noctes,
Perpetuò vigiles obruor imbre genas.
Dumque diu nimiùm suspensos comprimo fletus,
Heu, mare perruptis effluit aggeribus!
Flumina, vos testes; vos, nota cubilia, syluæ;
Vosque cauæ valles; conscia vosque iuga;

Vos testes, quoties suspiria vincere tentans,
Victa, reluctanti murmura corde dedi.
Quin etiam audit is permota vlulatibus Echo;
Questibus audita est aggemuisse meis.
Tunc ego, tunc illa, alternis dedimus lamenta,
Fleuimus inque vices, planximus inque vices.
Vt Pandioniæ sibi dant responsa sorores,
Cùm cæsum, thalami labe queruntur Itym.
Et sedet hinc Progne ramo miserabile plorans,
Et sedet indè suum flens Philomela nefas.
Alteraque alterius sequitur suspiria questu,
Admissum lacrymans, vtraque crimen auis.
Talis & Alcyone cùm naufraga vela mariti
Nequicquam scopulis littoribusque canit.
Aut viduus, viridi nemoris sedet arbore turtur,
Comparis æterno murmure fata gemens.
Sic mihi fatidicæ nerunt quoque stamina Diuæ,
Vt mihi Sol, nitido sidere, nullus éat.
Vtque adimant nullos, lamenta perennia luctus,
Aut cesset, caussâ deficiente, dolor.
Sed fuit vt primæ, gemitus, vox prima loquelæ;
Sit gemitus vitæ vox quoque summa meæ.

Psalm. 30.
Defecit in dolore vita mea, & anni mei
in gemitibus.

Hierō. in Psal. 30.
Q Vamdiv est hîc in præsenti vitâ, habet
gemitum & fletum vnusquisque homo.

Aug. li. 21. de ciuit. cap. 14.
Homo nō à risu orditur hanc lucem, quid
malorum ingressus sit nesciens, prophetat
quodammodo: solùm, quando natus est, fe-
runt risisse Zoroastrem, nei ei boni aliquid
monstruosus ille risus portendit. Prorsus
quod scriptum est graue iugum super filios Adam
à die exitus de ventre matris eorum vsque in diem
sepulturæ in matrem omnium.

Aug. ser. 28. de verb Apost.
Vnde interrogemus pueros qui nascun-
tur, quare à ploratu incipiant: nascitur & sta-
tim plorat, & post nescio quot dies ridet.
Quando plorabat nascens, Propheta suæ ca-
lamitatis erat, lacrymæ enim testes sunt mi-
seriæ.

Naziā, carm. de humanatur.
Hoc homini tantùm firmum est expersque senectæ,
Indè ex quo nascens fletibus ora rigat;
Per lacrymas testans, quas vitæ in lumine fundit,
Quotnam illum maneant agmina dura mali.
Est Regio (vt quondam Cretæa) ignara ferarum;
Est alia, hybernæ nescia terra nivis:
At, vacua aduersis quod vitæ tempora rebus
Clauserit, haud quisquam dicere iure potest.

Author Seculi peccat. Tom. 9. Aug.
In huius vitæ miseriam intrasti lugens, dies
tuos in dolore & ærumnâ pertransisti; cum
luctu & labore hinc exiturus es. Intelligas er-
go, in quantum sit ingressus tuus flebilis, pro-
gressus tuus debilis, & egressus horribilis.

Eccl. 2.
Risum reputaui errorem, & gaudio dixi: Quid
frustrà deciperis?

Chrys. ser. de martyribus imitādis.
Domini vox est ad suos dicentis, Vos plora-
bitis & plangetis, sæculum autem fgaudebit: Vos tri-
stes eritis. Timenda sunt Christianis præsentis
sæculi gaudia, & optanda pro deuotione
mœstitia.

Chrys. ho. 54.
Lætitiæ enim tantum nomen habent,
cùm omnia sint in tristitiâ.

2 Cor. 5.
Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus
grauati.

Chrys. hom. in Psal. 115.
An non est meritò ingemiscendum, quòd
sumus in regione alienâ, & in Coloniam
procul à patriâ positam amandati?

Hiere. 13.
In abscondito plorabit anima mea: plorans plora-
bit & deducet oculus meus lacrymam.

Chrys. tom 5. hom. de virtute.
Asseuerant Turturem castam & amatri-
cem comparis esse, ita vt si quando euenerit,
eius masculum ab Aquilâ siue Aucupe capi,
non se commiscere alteri, sed ipsum cupere,
& ipsius præstolari aduentum, & in amoris
eius exspectatione pendere. Huius Turturis
meminit Scriptura in Cant. Canticorum di-
cens: Vox Turturis audita est in terra nostra. O
gemitus de medio cordis amabilis, bonitatis
pullulans fontes! ô gemitus cœlestem spon-
sum Christvm ad semetipsum adducens!

Hugo de S. Victor. serm. de assumpt. Mar. tom. 2.
Vox turturis, amori canit & dilectioni; &
habet singularem dilectionem turtur, cui
canit, vel præsenti gaudium, vel absenti affe-
ctum. Igitur vox turturis tota de amore, &
non nouit aliud præter amorem turtur. Et
quid sonat vox turturis? quam significationē
habet vox turturis? quid dicit? Vnū est quod
sonat vox turturis, & semper illud sonat &
resonat, & non fastidit vmquam. Numquam
turtur vocem suam variat, numquam canti-
cum suum mutat, semperidē canit qui sem-
per idem diligit. O vox turturis quàm dul-
cis es! & quis dignus erit audire vocem tur-
turis? in solitudine canit turtur, & semper
turtur solitudinem diligit, quia singularem
dilectionem quærit. Non audietur in plateis
vox eius, neque foris clamorem suum pro-
feret. Intus resonat, intrinsecus canit & non
possunt audire turturem, nisi qui intus sunt;
qui elongant in solitudine, qui secretum in-
habitant.

Bern. serm. 59. in Cant.
Donec [autem] homines pro Dei cultu,
mercedem tantùm in terrâ, & tātùm terram
acceperunt, minimè se cognouerunt pere-
grinos; nec more turturis ingemuerunt. ita
tamdiu non est vox turturis audita in terrâ
nostrâ. Vbi ergo Regni Cœlorum promissio
facta est, tunc primùm manifestè sonuit in
terra vox turturis. Nam dum sancta quæque
iam Anima Christi præsentiam suspi-

raret, Regni dilationem molestè ferret, desi-
deratam patriam gemitibus & suspirijs à
longè salutaret, nónne tibi videtur, vice fun-
gi gemebundæ ac castissimæ turturis, quæ-
cumque anima in terris ita fecisset? Ex tunc
ergo & deinceps vox turturis audita est in
terrâ nostrâ. Quid ni moueat mihi crebras
lacrymas & gemitus quotidianos Christi ab-
sentia? Domine ante te omne desiderium meum, &
gemitus meus à te non est abscōditus. Laboraui in ge-
mitu meo, tu scis, sed beatus qui dicere potuit;
Lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis
meis stratum meum rigabo. Non solùm autem
mihi, sed & omnibus, qui diligunt aduen-
tum eius, gemitus isti comperti sunt. Hoc
quippe est quod ipse aiebat. numquid possunt
filij sponji lugere, quamdiu cum illis est sponsus? ve-
nient autem dies, cùm auferetur ab eis sponsus, &
tunc lugebunt, ac si diceret; & tunc vox turtu-
ris audietur. Ita est, Iesv bone, venerunt dies
illi; nam & ipsa creatura ingemiscit & parturit
vsque adhuc, reuelationem filiorum Dei exspectans:
non solùm autem illa, sed & nos ipsi intra nos ge-
mimus adoptionem filiorum Dei expectantes Redem-
ptionem corporis nostri. Ne que vacui gemitus qui-
bus è cœlo tam misericorditer respondetur.
Propter miseriam inopum & gemitum pauperum
nunc exurgam dicit Dominus. Fuit & in tempo-
re Patrum, vox ista gementium: sed rara, & pe-
nes quemque suus gemitus. Vnde & dicebat quis: Secretum meum mihi, secretum meum mihi?
At vbi palàm clamatum est, Quæ sursum sunt
quærite, vbi Christvs est in dexterâ Dei sedens
ad omnes iam cœpit pertinere gemitus ille tur-
tureus, & vna omnibus esse gemendi ratio.


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:

      No references to this emblem or page found.

      Back to top ↑

      Iconclass