← Content: PreviousContent: Next →

Adiuro vos, filiæ Ierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei [31]


hu1624031pict

Back to top ↑
pb269athumb

XXXI.
Adiuro vos, filiæ Hierusalem, si in-
ueneritis dilectum meum, vt nun-
cietis ei: quia amore langueo.
Cant. 5.
COelestes animæ, Solymæ cœlestis alumnæ,
Quæteritis niueo cærula templa pede;
Vos ego, vos numquam violando carmine testor,
(Si meus est vobis fortè repertus amor)
Dicite, quòd cœcâ, sic eius langueo flammâ,
Languet vt assyrio flosculus vstus agro.
Nempe suas nuper cùm spargeret ille sagittas,
Delituit proprijs mistus arundinibus:
Et summâ trifidi præfixus cuspide teli,
Cor mihi, ceu Parthi, canna redunca fidit.
Ah quibus, ah quantis tum pectus amoribus arsit!
Non furit Aetnæo sæuior igne rogus.
Nuncigitur cupidus de me si plura rogabit,
(Namque solent cupidi multa rogare proci)
Dicite, languentis quæ sit mea visa figura;
Pluraque, languentem non potuisse loqui.
Si roget; an lento mihi febris inæstuet igne?
Dicite, quod nullo febris ab igne coquar.
Si roget, an mortis propior sim visa periclo?
Dicite quæ vobis, ore tacente, loquor.
Dicite, nulla meis vos reddere nuncia verbis,
Sed fati tantùm reddere verba mei.

Si lubeat nostros tamen illi noscere vultus,
Nec graue sit vobis dicere, qualis eram:
Hâc, precor, aut simili, tum me depingite formâ,
Quâ sciat & morbi quæ sit origo mei.
Dicite, quòd iaceam tenebris exsanguis obortis,
Succiduo in nudum corpore lapsa solum.
Sintque hebetes oculi, mediâ ceu morte natantes,
Inque sinu iaceat languida facta manus:
Nec rosa picta genis, neque viua corallia labris,
Venaque vix, quamuis pollice tacta, micet:
Iamque diü nullo constet me viuere signo,
Quàm quod anhelanti pectore sæpè gemam.
Quodque mihi certam non possim fingere caussam,
Cur toties nullo læsa dolore querar:
Non possim, nisi fors gemitu se prodere cogat
Qui gemitum toties pectore rupit Amor.
Iam video, hæc nostri fuit vnica caussa doloris,
Et quid amans esset nescij, amansque fui.
Hoc fuit, hoc toties me suspirare coëgit,
Per gremium iniussæ cùm flueretis aquæ.
Hoc fuit, vt, quamuis toties aliena loquenti,
Illius assiduè nomen in ore foret.
Ergo meis, oro, Dilecto hæc dicite, verbis;
Quod cremor immodicis illius ægra rogis:
Dicite, quòd lento sic torreor illius igne,
Vt rosa cœlesti torrida facta cane,
Dicite, quòd longâ sic eius langueo flammâ
Vt languent siccâ lilia cana comâ.
Dicite quodque mei caussa vnica sit languoris,
(Qui simul est mortis caussa futurus) Amor.

Cant. 5.
Adiuro vos, filiæ Hierusalem, si inue-
neritis Dilectum meum, vt nuncie-
tis ei: quia amore langueo.

Nysse. ora. 13. in Cāt.
P Robavit dilectionem suam nobis
præclarus ille procus animarum nostra-
rum Christvs , quâ adductus etiam tum,
cùm adhuc peccatores essemus, pro nobis
mortuus est. Idcirco sponsa vicissim, amore
incensa erga illum, qui ipsam dilexerat, de-
monstrat latens in se dilectionis telum, imoò
in pectore.

Nysse. orat. 4. in Cāt.
Sagittarius autem eiaculatus hoc telum,
est ipsa dilectio, & Deum esse dilectionem,
sacris è litteris didicimus, qui quidem, telum
electum, Deum illum vnigenam, ad eos mit-
tit, qui seruantur; spiritu vitæ, triplicem cus-
pidis aciem inungens, vt eum in quem im-
missa fuerit, vnà cum telo, & ipso sagittario,
in vnum colligat. Itaque videt iam anima
per diuinos gradus in sublime deducta dul-
cedinem dilectionis, tamquam telum in se-
se quo vulnerata est. O præclarum vulnus!
ô dulcem plagam, per quam vita ad interio-
ra penetrat, quasi quoddam ostium & ia-
nuam sibi aperiens ipsa diuisione!

Orig. hom. 2. in Cāt.
Quàm pulcrum est, quàm decorum,
vulnus à charitate accipere? Alius iacu-
lum carnei amoris accepit, alius terreno
cupidine vulneratus est; tu nuda mem-
bra tua & præbe te iaculo formoso, si-
quidem Deus sagittarius est. Audi scri-
pturam de hoc eodem iaculo; imò vtam-
pliùs admireris, audi ipsum iaculum quid
loquatur: Posuit me in sagittam electam & in
pharetrâ suâ scruauit, & dixit mihi: magnum
est tibi hoc vocari puerum meum. Intellige sa-
gittam, quid dicat, & quomodo à Deo sit
electa. Quàm beatum est, hoc iaculo vul-
nerari!

Hierō. epist. 140. ad Principiam.
Nec mirum si sponsus habeat plures sa-
gittas, de quibus in 119. Psalmo dicitur:
Sagittæ potentis acutæ. His sagittis & Cleo-
phas, in itinere, cum altero vulneratus a-
iebat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis?
& in alio loco legimus: sicut sagittæ in ma-
nu potentis, ita filij excussorum. His sagittis
totus mundus vulneratus & captus est.
Paulus sagitta fuit Domini, qui postquam
ab Hierosolymis vsque ad Illyricum mis-
sus arcu Domini, hùc illucque volitauit; ad
Hispanias ire festinans, vt velox sagitta, sub
pedibus Domini sui, Orientem Occiden-
temque prosternat.

Aug. medit. ca. 40.
Quid ergo dicam? quid faciam? quo
vadam? Vbi eum quæram vel quando inue-
niam? quem rogabo? quis nunciabit Dilecto
meo, quia amore langueo?

Aug. solilo. cap. 1.
O vita, cui omnia viuunt, vita quæ das
mihi vitam; vita quæ est mea vita! per
quam viuo, sine quâ morior; vita per
quam resuscitor, sine quâ pereo; vita per
quam gaudeo, sine quâ tribulor; vita vi-
talis, dulcis & amabilis, semper memoria-
lis, vbi quæso es? vbi te inueniam, vt in te
deficiam, & in te subsistam? propè esto in
animo, propè in corde, propè in ore, pro-
pè in auribus, propè in auxilio, quia amore
langueo, quia sine te morior.

Guilb. Abb. ser. 46. in Cāt.
Anxia vota, suis nesciunt esse conten-
ta meritis; ideò alienæ precis mendicant
suffragia, Adiuro vos, inquit, filiæ Hierusa-
lem; vos nunciate, quibus pater ad dile-
ctum familiaris accessus; vos nunciate,
quæ nostis ex parte, quanta sit amatorij
virtus languoris, quàm sit fortis, vt mors di-
lectio.

Ruper. in Cāt.
Sed quorsum sic adiurat? Nónne Di-
lectus cuncta nouerat, & in his amorem
sponsæ amantis? si Petrus dixit, Tu scis,
quia amo te, quanto magis, ô dilecta, tam prudens, tam fidelis, per temetipsam
absque internuntijs dicere poteras Dile-
cto, & frequenter sine dubio dixisti; di-
lecte nullum tibi absconditum est cor,
nullius occultus amor, tu scis, quia amore
tui langueo. Quorsum igitur, tendit hæc
adiuratio? Nónne vt percussa, percutiat? vt
vulnerata, vulneret?

Guil. apud Delrio Cāt. 5.
Nunciate ei, non quasi ignoranti (nihil
enim ei incognitum est) sed quia gaudet,
quæ nouit de dilecta etiam ex alijs intelli-
gere.

Guilb. Abbas ser. 64. in Cāt.
Narrate & annunciate, & exaudiet vo-
cem vestram, vt refoueat vota mea, An-
nunciate, quia amore langueo. Non languet
amor, sed languet amans; vbi viget a-
mor, ibi viget languor, si absit, quod
amatur; languet animus dum æstuantis
voti nimietate conficitur; liquefactus se
fugit animus amoris violentiam ferre non
valens. Sic enim in consumptâ materiâ
& iam deficiente, languidiora reddun-
tur ignis incendia. Et Deus noster ignis consu-
mens est. ô potens & præpotens passio chari-
tatis! si non temperatur, non toleratur. Iure
potens, quæ animum, quem possederit, sui-
ipsius efficit impotem.

Ruper in Cāt.
Annunciate, quia amore langueo, præ ma-
gno faciei eius videndæ desiderio; vitæ tæ-
dium patior, & vix præsentis exilij moras su-
stineo.

Guilb. Abbas ser. 46. in Cāt.
Singultus de imis prodeuntes pæ-
cordijs, crebri gemitus, nónne sunt
quædam eructationes spiritus & conce-
ptæ gratiæ? nónne talibus indicijs se pro-
bat languor amoris? Non est occultatus
languor, quando gemitus non est abscon-
ditus. Ipse se prodit languor, cùm hæc pro-
ducit indicia.

Guliel. apud Delrio in c. 5. Cant.
Langueo in amore mei, præ amore
sponsi cœlestis. Amor eius languidum &
remissum in me facit amorem mei-ipsius.
Meo amori mortua, viuo ego, iam non
ego, sed viuit in me sponsus. Me namque
amo, non amore mei, sed amore sponsi qui
me amat. Non amo me, in me, sed me in ip-
so, & ipsum in me.

Bonau. solilo. cap. 1.
Eia dulcissime Iesv , transfige salu-
bertimo vulnere amoris tui, medullas a-
nimæ meæ, vt verè ardeat, langueat, & li-
que fiat, & solo tuo desiderio deficiat;
cupiat dissolui, & esse tecum. Te solum sem-
per esuriat panem vitæ, qui de Cœlo des-

cendisti, Te sitiat fontem vitæ, fontem
æterni luminis, torrentem veræ voluptatis.
Te semper ambiar, te quærat, teque inue-
niat, in te dulciter requiescat.

[blanco]


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:

      No references to this emblem or page found.

      Back to top ↑

      Iconclass