Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est! [37]
AN
peragit solitis Phœbi rota cursibus annum,
Sidereumque suo tempore finit iter?
Credideram fractis currum consistere loris,
Tempora tam lentis ire videntur equis.
Hei mihi, decretos iam dudum expleuimus annos,
Nec tamen è vitâ cedere Parca iubet!
Cur mea tam longo ducuntur stamina filo?
Debueras, Lachesis, deproperasse colum.
Ecquid in his adeò delectet viuere terris?
Quídve quod inuitet, tristis hic orbis habet?
Quælibet, ah! simili mihi mors minùs aspera vita est,
Si genus hoc mortis vita vocanda fuit.
Nempe gradu stabili nihil hîc immobile constat,
Cuncta sed assiduâ mobilitate fluunt.
Manè dies oritur Phœbæo splendidus auro,
Squallidus emoritur, nocte premente, dies.
Nox subit Astronum rutilis comitata choreis,
Nox iterum Cœlo, sole fugante, fugit.
Nunc Zephyro gremium tellus spirante recludit,
Nunc claudit gelidos, flante Aquilone, sinus.
Nunc canet niuibus, nunc spargitur alba pruinis,
Nunc tepidi foliis veris amicta viret.
Mollia iam liquidas pandunt freta nauibus vndas,
Iam tenet inclusas vnda gelata rates.
Nunc agitant tumido venti fera prælia Ponto,
Nunc stagnat placidis cærula Tethys aquis.
Humidus effusis nunc liquitur imbribus æther,
Nunc aqueâ nitidus stat sine nube Polus.
Nunc fragor horrisono Cœlū quatit omne tumultu,
Nunc silet, & superas pax tenet alta plagas.
Denique (quæ reliquos superant incommoda casus)
Mœsta ferè in mediis vita trahenda feris.
Quæque domus hominum, magè sunt spelæa ferarum,
Quique homines, hominum nil nisi nomen habent.
Scilicet insidiæ, fraudesque, dolique triumphant,
Nec, nisi quod rigido, ius datur ense, viget.
Exulat hinc pietas, terrisque Astræa recessit,
Fasque relegatum sub pedibusque iacet.
Adde loci faciem; locus est inamabilis, & quo
Libera vix risu soluere corda queas.
Martius, heu! sæuis ardet furor vndique bellis!
Nec numerat plures altera terra neces.
Hostibus in medijs, inter gladiosque, facesque,
Hâc geris arma manu, quâ seris arua manu.
Quis velit in tantis tolerare laboribus annos,
Sortis & assiduis ictibus esse scopus?
Hei mihi, decretos, iam dudum expleuimus annos!
Tempora cur fati sunt ita lenta mei?
Tempora cùm numero (numero quæ sæpiùs exul)
Iure graues damnat nostra querela moras.
Nec scio quæ cœcas hebetent obliuia mentes,
Omnia queis longi sunt sua vota, dies:
Crediderim miseræ nescire pericula vitæ,
Nec quàm sit grauis hic conditione locus.
Nam bona siderei si nossent maxima mundi,
Arceri patriâ se quererentur humo.
Sed procul absentes cœlestia gaudia fallunt,
Raraque de Cœlo nuncia rumor habet.
Hei mihi, quàm procul his distas, mea patria, terris!
Quàm procul à Cœli finibus exul agor?
Exulibus quondam tellus fuit vltima, Tybur;
Me profugam fatis vltimus orbis habet.
Et nondum infaustas colui satis incola sedes,
Squallentes tenebris, tristitiâque domos?
Sexia Ceres cæsis quoties procumbit aristis,
Seruus ab Hæbreo pilea sumit hero:
Cur ego non etiam seruili emancipor agro?
Et rudis immunem verbere virga facit?
Cur patriæ sines, portusque relinquere cogor,
Nec sinor ætherios exul adire lares?
Deserit externas peregrina Cyconia sedes,
Inque suas reuolat, per mare vecta, domos.
Nuncia veris auis, nidos quoque mutat hirundo,
Cùm redit ad notos Bistonis ales agros.
Vrbe relegatus, patrijs Antistius oris,
Redditus, exilij fine fauente, fuit.
Hei mihi, cognatis cur exul abarceor astris?
Nec sinor illa meo tangere regna pede?
Lux mea, rumpe moras, satis his habitauimus oris,
Aut quo non potui corpore, mente ferar.

Aug. medit. cap. 21.
Vita hæc, vita misera, vita caduca, vita in-
certa, vita laboriosa, vita immunda, plena mi-
serijs & errotibus, quæ non est vita dicenda
sed mors; in quâ momentis singulis mori-
mur, per varios mutabilitatis defectus, diuer-
sis generibus mortium. Mors ista vitalis, &
vita mortalis; licet his alijsque sit respersa a-
maritudinibus, proh dolor! quàm plurimos
suis capit illecebris, & quàm multos suis fal-
sis promissionibus decipit.

Ambr. de bono mortis. cap. 2.
Vitium [hoc est] nostræ infirmitatis, qui
voluptate corporis, & delectatione, vitæi-
stius capimur, & cursum hunc consummare
trepidamus, in quo plus amaritudinis, quàm
voluptatis est. At non sancti ac sapientes viri,
qui longæuitatem vitæ huius ingemiscebant,
dissolui & cum Christo esse pulcrius æsti-
mantes; denique diem generationis suæ ex-
ecrabantur. sicut ille qui ait, pereat dies illa in
quâ natus sum. Quid enim est, quo hæc vita
delectet? plena ærumnarum & sollicitudi-
num, in quâ innumeræ calumniæ & multæ
molestiæ, & multæ lacrymæ eorum qui affli-
ctantur molestijs; & non est, inquit, qui eos con-
soletur, & ideò laudat Eccles. defunctos magis
quàm viuentes.

Aug. solilo. cap. 2.
Vita [certè] mea, vita fragilis, vita caduca,
vita quæ quanto magis crescit, tanto magis
decrescit; quanto magis procedit, tanto ma-
gis ad mortem accedit. Vita fallax & vmbra-
tica, plena laqueis mortis; nūc gaudeo, nunc
statim tristor, nunc vigeo, iam infirmor, nunc
viuo, statim morior, nunc felix appareo sem-
per miser, nunc rideo, nunc fleo; sicque om-
nia mutabilitati subiacent, vt nihil vna hora
in vno statu permaneat.

Greg. lib. 23. mor. c. 24. in c. 33. Iob.
Via quippe est vita præsens, quâ ad patriā
ten dimus; & idcirco hîc occulto iudicio, fre-
quenti perturbatione conterimur, ne viam
pro patriâ diligamus. Solent enim nonnulli
viatores, cùm amœna fortasse in itinere pra-
ta conspiciunt, pergendi moras innectere, &
à cœpti itineris rectitudine declinare; eorū-
que gressus tardat pulcritudo itineris dum
delectat. Electis ergo suis ad se pergentibus
Dominus, huius mundi iter asperum facit, ne
dum quisque vitæ præsentis, requie, quasi a-
mœnitate viæ pascitur; magis eum diu perge-
re, quàm citiùs peruenire delectet; ne dum
oblectatur in viâ, obliuiscatur, quod deside-
rabat in patriâ.

Chrys. in psal. 119.
Sed hæc est doctrina optima atque adeò
prima, scire nos esse inquilinos in vitâ præsenti. Qui rerum quæ hîc sunt est hospes, erit rerū
supernarum ciuis. Qui eorum quæ hîc sunt,
est hospes; non lubēter versabitur in præsen-
tibus. Non domus, non pecuniæ, non alimē-
ti, nec alterius eiusmodi curam gerit, sed
quemadmodum qui in aliena versantur, ni-
hil non agunt & procurant vt patriæ suæ re-
stituantur, & quotidie vrgent & festinant, vt
eam quæ eos tulit, videant. Ita etiam qui a-
more fururorum tenetur, nec rebus præsen-
tibus aduersis animum demitter, nec secun-
dis efferet, sed vtrasque prætercurret tam-
quam qui viam ingreditur. Quocirca iube-
mur etiam dicere in Oratione: Adueniat Reg-
num tuum, vt illius diei desiderium & cupidi-
tatem animo nostro versantes & ipsum præ
oculis habentes, ne videamus quidem præ-
sentia. Si enim Iudæi Hierosolymam deside-
rantes, etiam postquam liberati sunt, deflent
præterita; quænā dabitur nobis venia, quæ-
nā relinquetur defensio, si non supernæ Hie-
rusalem teneamur vehementi desiderio? Vi-
de ergo quomodo hi quoque lamentantur,
quod cum illis versentur: Habitaui dicentes,
cum tabernaculis Cedar, multùm incola fuit Anima
mea: Hîc enim non solùm deflent quòd in a-
liena habitent, sed etiam cum Barbaris ver-
sentur. Neque enim hæc vita est eò tantùm
laboriosa, quòd plurimam habet vanitatem

Nysse.
& curas importunas, sed quòd etiam multus sit malorum prouentus. Nihil est autem gra-
uiùs & molestiùs, quàm quæ est cum huius-
modi hominibus congressio. Est Barbarorū,
cum ijs in quos imperium obtinuerunt, in-
star ferarum agere; vt qui tugurijs & tento-
rijs vtantur, & ad immanitatem ferarum sint
redacti: sed his multo sunt efferationes, rap-
tores, auari & qui impudicè ac libidinosè &
in delicijs vitam transigunt. Multùm incola fuit
anima mea; non multùm propter multitudi-
nem, sed propter rerum difficultatem. Etsi
enim sit exiguum, videtur esse multum ijs
qui affliguntur. Nonnulli è vulgo, pusilli &
abiecti animi, qui etsi per multos annos vi-
xerint eos paucos esse dicunt. Quibus, quid
esse potest à ratione alieniùs? quid verò cras-
siùs ijs, qui cœlo proposito, & ijs bonis quæ
sunt in cœlis, quæ nec oculus vidit, nec auris au-
diuit, ore hiante vmbras stupent, nec volunt
vitæ præsentis Euripum traijcere, in perpe-
tuis fluctibus, tempestatibus & naufragijs
volutati?

Aug. ser. 49. ad fratres in Eremo.
O vita quæ tantos decipis, de proprijs tan-
tos seduxisti, tantos excœcasti! Quæ dum
surgis, nihil es: dum videris vmbra es, dum
exaltas fumus es. Dulcis es stultis, amara sa-
pientibus; qui te amat, non te cognoscit; qui
te contemnunt, ipsi te intelligunt. Væ qui ti-
bi credunt! Beati qui te contemnunt! vera
non es vita, quam te ostendis. Alijs ostendis
te longam, vt perdas in finē, vt faciant quod
volunt; alijs breuem, vt dū pœnitere volunt,
non permittas. Sic est vita nostra, quasi ho-
mo in domo alienâ, nesciēs quâ horâ vel die
Dominus domus dicat: vade foras, quia non
est tua domus in quâ es. O sæculum vanum!
quid nobis tanta promittis, dum decipis?

Ambr. in orationib.
Erraui, fateor, sicut ouis perdita, & incolatus
meus prolongatus est, atque procul protectus
sum à facie Dei mei, in hanc exilij cœcitatem,
vbi expulsus à Paradysi gaudijs, deploro
quotidie mecum super miserias captiuitatis
meæ, lugubre carmen, ingentesque lamenta-
tiones, dum recordor tui, mater Hierusalem,
dum stant pedes mei in atrijs tuis sancta &
decora Sion!

Aug. solilo. cap. 35.
Infelices quorum vita est in exilio, vita in
periculo, finis in dubio, nesciens finē nostrū
quia omnia in futurum reseruantur incerta.
Adhuc in Pelagi fluctibus versamur suspi-
rantes ad te, portum maris. O patria nostra!
patria secura! à longè te videmus, ab hoc ma-
ri te salutamus, ab hac valle ad te suspiramus,
& nitimur cum lacrymis, si quomodo ad te
perueniamus.

Aug. medit. cap. 18.
Sed quia dum sumus in corpore peregrinamur à
te Domine, non habemus hic ciuitatem manentē,
sed futuram inquirimus; noster autem muni-
cipatus in cœlis est. Ideò duce gratia tuâ, in-
gredior in cubile cordis mei: & canto tibia-
matoria, Rex meus, & Deus meus, gemēs in-
enarrabiles gemitus, in loco peregrinationis
meæ, vbi cantabiles mihi sunt factæ iustificationes
tuæ. Et recordans Hierusalem, extendo in eā,
sensum cordis; Hierusalē patriam meā, Hie-
rusalem matrem meam, te que super eam re-
gnatorē, illustratorē, patrē, tutorem, patro-
num, rectorem, pastorē, castas & fortes deli-
cias, solidū gaudiū & omnia bona, ineffabilia
simul omnia, quia vnū summū & verū bonū.

Aug. solilo. cap. 35
O gaudiū super gaudiū, vincēs omne gau-
dium, extra quod non est gaudium! Quando
intrabo in te, vt videā Deum meum, qui ha-
bitat in te? Ibo illuc, & videbo visionē hanc gran-
dem. Quid est, quod me detinct? Heu me, quia
incolatus meus prolongatus est! Heu me, quamdiu
dicetur mihi; vbi est Deus tuus? Quam diu dice-
tur mihi; expecta, reexspecta? & nūc, quæ est expe-
ctatio mea, nónne Domine Deus meus? Saluatorem
expectamus Dominū nostrū Iesvm Christvm ,
qui reformabit corpus humilitatis nostræ configura-
tū corpori claritatis suæ. Expectamus Dominū quādo
reuertatur à nuptijs, vt inducat nos ad suas nuptias.

[blanco]