In eadem
In EADEM.
Tu, qui formosis dominae defixus ocellis
Concoqueris lentis sollìcitudinibus,
Haec lege, qua teneris ducunt te coela camoenis,
Protinus & docte factus amator abi.
Sive juvat primi risus & jurgia Lecti,
Et Veneris molles noscere delicias,
Hic potes et risus, et primi jurgia lecti,
Hic potes argutas discere delicias.
Seu rudis insolitas consumit flamma medullas,
Et tibi jam primum saucia corda gemunt.
Dum tua non notis mens vulneribus languescens
Iactatur in variis tristis imaginibus.
Aspice tot volucris Pueri, tot Cypridis artes,
Utque tuus blande concilietur amor.
Non animum movet hic scelerata pecunia amantis:
Dira fames casto displicet illa toro.
Primus Amor sacros docuit contemnere nummos,
Et quae sollicitum praemia vulgus amat.
Pauper erat veterum Saturni flamma sub aevo,
Rustica, sed quamvis rustica, casta tamen.
Laömedontaea nec Pastor natus in aula,
Nec tenuit magnas pulcher Adonis opes.
Non movet hic primos frons iracunda calores,
Hanc quoque, si nescis, spernere novit amor,
Priamides quondam Ledaeae senserat iram
Attamen haud solitas destitit ire vias.
Has artes, haec docta tibi sacraria pandit,
Dulcior Hyblaeis pagina docta favis.
Haec in amore duces tibi sint praecepta colendo,
Haec condat memori pectore, quisquis amat.
At vos formosi flores, quos dulcior aura
Ventilat innumeris grata Cupidinibus,
Crescite jucundi flores, dum mutua amantum
Fragrabunt teneris oscula basiolis.
Dumque ita fragratis, faecundae semina mentis,
Auctorem titulis tollite rite suis.
Sic vobis suavem Cypris aspirabit odorem:
Grataque perpetuo vere beabit humus.
GULIELMUS RABUS.