anonymous, Typus mundi (1627)

Table of contents ↑

← Content: PreviousContent: Next →

Non omne quod hîc micat aurum est [14]


tm1627014pict

Back to top ↑


XIV.
Non omne quod hîc micat aurum est.
CErnis vt ora retro velut indignantia vertat
Cœlicus ille Argus, Lynceus ille puer?
Erroríne suo succensuit, inquis? aberras.
Errorem simulat sæpe, nec errat Amor.
Mundi aperit fraudes veri arbiter æquus, & index:
Illius indicio, iudicioque sape.
Indignatur Amor? Mundo indignare vicissim;
Lumina vertit Amor? tu quoque verte tua:
Ni facis, illudet; ceu lumina tot labyrinthis
Ludit inæqualis fraus polygona vitri.
Mille putas, cum sit vix aureus vnus, & alter:
Ars munerum fingit, fingitur arte color;
Quotque putas nummos, tot nūmûm conspicis vmbras:
Sic fallunt, quæ te iudice, Munde, micant:
Ars tua, mentiri est. Crassi si diuitis arcam
Lucrinæ rutilo farciat ære fauor;
Esse putat Crœsus, nunc odit nomina Crassi:
Binos muta apices, Crœsus, hic Irus erit:

Iamque vel omne tenet, vel spe iam possidet aurum
Quod sol eous, quod coquit occiduus.
Nummi animos augent, Mundi fallacia nummos
Crescit opum esuries, mens statione ruit.
Si qua peregrino veniat de littore puppis;
Illa mea est puppis, clamitat, illa mea est.
Si qua seges fœlix vicino pullulet aruo;
Quàm mihi, ait, lætis stat seges ista comis!
Anglia huic soli sua tingit vellera; soli
Spumant Rhenanis condita musta cadis;
Gignit huic è rore nouo Piscaria gemmas:
Terra aperit niueos huîc Peruana sinus.
Semina raporum vidit flauescere campo?
Ecce meis aurum nascitur, inquit, agris.
Et sibi mancupio cœli prope vindicat ignes,
Quas putat ex auro nobiliore Rosas.
Non ita turba furit nocturno saucia Baccho,
Quando natat multo mens sine mente mero.
Ara vbi stat calicum geminatis clara lucernis,
Rara vbi cum niteant lumina, multa vident.
Ebrietas furor est, furor est spes improba nummi,
Ebrietas breuis est, longior ista furor.

Somnia, Crasse, tibi mens ægra. vel ebria dictat;
Euigila; nullas esse videbis opes.

Ce voirr' poinctu donnant aux astres la brauade
De mil ducats faussez faict artiste parade:
Or quitte ce faux voirr', & vois où tu te plonge,
Pour l'ombrage du biē, pour vn doré mensōge.

Dat gout dat enckel was
Verdobbelt door dit glas /
Leert hoe de werelt lieght /
Leert hoe sy u bedrieght.
Sy is soo metter daedt
Gheslepen in het quaedt /
Sy bringht u wel veel an;
Maer daer en komt niet van.
'T en is dogh al gheen gout /
Dat blinckt: schouwts' eer 't u rouwt.

Back to top ↑

Sources and parallels


Back to top ↑

References, across this site, to this page:

No references to this emblem or page found.