Hermannus Hugo, Pia desideria (1624)
Table of contents ↑Ego dilecto meo, & ad me conversio eius [34]
MOesta cupressiferi nemoris spatiabar in
vmbrâ,
Tristitiam lacrymis compositura meis:
Iamque sinum tepidis submerserat imbribus vnda,
Concideramque meis pænè subacta malis.
Fors Chelys ex humeris pendebat eburnea nostris,
Mœstitiæ quondam certa medela chelys.
Obruta tristitiâ; frondente sub arbore sedi,
Associans querulis talia verba modis:
Ergo mei vidui, sine lusibus, ibitis anni?
Nullus & in nostro carmine viuet amor?
Ah precor! ah nostris ita torpeat hostibus ætas,
Et tolerent tanti segnia damna probri!
Non ego pro veræ numerauero tempore vitæ,
Ducere si vacuos cogar amore dies.
Vnicus est homini, viuendi fructus, amare;
Solus amans, vixi; dicere iure potest.
Qualis, in ima, suo desidit pondere tellus,
Et subit aërias, ardua flamma, vias;
Nosita fax animi, violento cogit amore,
Abripimurque leues, impete quisque suo.
Me quoque sollicitans, vt amē, meus impetus vrget,
Visque adhibet tacitas, nescio quanta, faces.
Quo meus ergo suos Amor eiaculabitur igens?
(Primitiæ nostri namque caloris erunt)
An ferar humanæ furiata Cupidine tedæ,
Cognata Angelicis, stirpsque, sororque choris?
Aut mea mortales venient in colla lacerti,
Quæ sum immortali sponsa creata Deo?
Ah, super hasce hiemes, nostri rapiuntur amores,
Terra parem thalamis non habet ista meis.
Nec quæ Penelopen adamauit turba procorum,
Nec quibus impediunt regia sceptra manum.
Nympha puellarum pulcerrima Romulearum
Agnes, Ausonio sponsa petita proco;
Absit, ait, iuuenis mea ne tibi fœdera speres,
Iam mea cœlestis fœdera sponsus habet.
Sic nostra ætherios ambit quoque fax Hymenæos,
Indè petendus erit qui mihi sponsus erit.
Hunc ego, non alium, solum hunc ego diligo spōsum,
Nemo potest vno tempore amare duos:
Illius ante oculos mihi semper oberrat imago,
Ante oculos, quamuis longiùs absit, adest.
Et loquor absenti momentis omnibus, absens,
Absentisque sonos illius aure bibo.
Sic vbi magnetis vim ferrea linea sensit,
Semper ad agnati vertitur alta poli.
Vtque hinc Sydoniis petitur Cynosura carinis,
Seruat & hinc Helicen cymba pelasga suam;
Sic læsi sequeris studiosa pedissequa Phœbi
Dilectam Clytie; flos modò facta, facem:
Bisque, die quouis, verso iubar ore salutans,
Manè precaris Aue; serò precare Vale.
Obuia fraternos ita spectas Cynthia vultus
Et reparat vultus ignibus ille tuos.
Sponse, meus Sol es, tua sumque ego Cynthia; vultus
Aduersis oculis figere cogit amor.
Tu mihi, sponse, Helyce, Cynosuraque duplicis Arcti,
Tu volucres oculos ad tua signa rapis;
Quid mirum, alterno si respondemus amori?
Magnetem sequitur linea tacta suum.

Aug. medit. cap. 35.
Duo enim amores, alter bonus, alter ma-
lus; alter dulcis, alter amarus, non se simul
in vno capiunt pectore. Et ideò si quis
præter te aliud diligit, non est charitas tua,
Deus, in eo, amor dulcedinis & dulcedo
amoris. Amor non crucians, sed delectans,
amor sincerè caste que permanens in sæcu-
lum sæculi, amor qui semper ardes & num-
quam extingueris, dulcis Christe bone
Iesv , charitas, Deus meus, accende me
totum igne tuo, amore tui, suauitate & dul-
cedine tuâ, ita vt nullus pateat in me locus
adulterinis amoribus.

Naz. de laudib. Virgin.
Nam Christo & mundo quisquis partitur amorem,
Huius amor planè leuis est & frigidus; at qui
Totam animi flammam penitùs defixit in vno,
Ille procul dubio, constans & certus amator.
Quin etiam latomi sollertes, quíque fabrilem
In lignis artem exercent; cùm linea recta
Quæritur, exactâque operâ captatur amussis,
Ex oculis vnum claudunt, & lumine toto
In socium fuso, visus acieque coactâ,
Recta sequente tenent duro vestigia ferro.
Sic collectus amor, propiùs coniungit amantûm
Pectora casta Deo; cupientem qui cupit, atque
Cernentem cernit, fitque obuius aduenienti,
Quem quo plus quisquam cupit, hoc magè cernit eumdem,
Quoque magis cernit, tantò magis expetit illum
Cernere: Sicque bonus semper conuoluitur orbis.

Bern. ser. 69. in Cāt.
Ego diligentes me diligo, & qui manè vigilaue-
rint ad me, inuenient me. Vides quomodo
non solùm de amore suo certum te reddat
si quidem tu ames illum; sed etiam de solli-
citudine suâ quam pro te gerit, si te senserit
esse sollicitum sui? vigilas tu? vigilat & ille.
Consurge in nocte in principio vigiliarum
tuarum, accelera quantum vis, etiam ipsas
anticipare vigilias; inuenies eum, non præ-
uenies. Temerè in tali negotio vel priùs
aliquid tribuis tibi vel plus: & magis amat
& antè.

Gisl. in cap. 7. Cant. expo. 3.
Reperiuntur imagines quædam eo arti-
ficio à peritis pictoribus depictæ, vt qua-
cumque ex parte inspiciantur, semper vi-
deantur habere oculos ad intuentes con-
uersos. Huiuscemodi sanè imagines, ex par-
te suâ, semper ad quoscumque conuersæ
sunt qui in illo reperiuntur cubiculo, vbi
ipsæ fuerint: quod si quis minimè perci-
piat ab illis se respici, id haud ab eis, sed ab
ipso prouenit potiùs, qui suam auertit fa-
ciem: ideoque vt primùm is ad illas sese
conuerterit, eas pariter ad se animaduertet
conuersas: Quid simile & in re nostrâ fierî
censendum est.

Bern. ser. 83. in Cāt.
Magna res amor, si tamen ad suum re-
currat principium, si suæ origini redditus, si
refusus suo fonti, semper ex eo sumat, vnde
iugiter fluat. Solus est amor ex omnibus a-
nimæ motibus atque affectibus in quo po-
test creatura, & si non ex æquo, respondere
auctori, vel de simili mutuam rependere
vicem. Verbi gratia: si mihi irascatur Deus:
num ego illi similiter redirascar? non vti-
que. Ita si me arguat, non redarguetur à me.
Nec si me iudicabit, iudicabo ego eum. Si
dominatur, me oportet seruire: si imperat,
me oportet parere. Nunc iam videas de
Amore, quàm aliter sit; nam cùm amat
Deus, non aliud vult quàm amari; quippe
non ad aliud amat, nisi vt ametur; sciens
ipso amore beatos qui se amauerint.

Aug. manu. cap. 29.
Reuera hæc est vera cordis requies, cùm
totum in amorem Dei, per desiderium figi-
tur, nec quicquam aliud appetit, sed in eo
quod tenet felici quâdam dulcedine dele-
ctatur, delectando iucundatur. Si verò va-
nâ aliquâ cogitatione, vel rerum occupatio-
ne, indè aliquantulum abstractum fuerit,
summâ cum festinatione illuc redire festi-
nat (exilium reputans alibi) quàm ibi mo-
ram facere.

Aug. medit. cap. 25
Si enim homo hominem tantâ diligit di-
lectione, vt alter alterum vix patiatur ab-
esse: si sponsa sponso, tanto conglutinatur
mentis ardore, vt præ magnitudine amoris,
nullâ perfrui valeat requie, Chari sui ab-
sentiam non sine magno mœrore ferens;
quâ dilectione, quo studio, quo feruore
anima, quam desponsasti fide & miseratio-
nibus, debet diligere te, verum Deum &
pulcerrimum sponsum?

[blanco]
References, across this site, to this page:
- Superna respicit [16] (in: Otto Vaenius, Amoris divini emblemata (1615))