Ludovicus van Leuven, Amoris divini et humani antipathia (1629)
Table of contents ↑Sacrificium Amoris [69]
XXVII.
Prou. 23.
Thom. à
Kemp.
FIli præbe mihi cor tuum. sicut ego me ipsum,
expansis in cruce manibus, & nudo corpore
pro peccatis tuis Deo Patri spontè obtuli, ita vt
nihil in me remaneret, quin totum in sacrificium
diuinæ placationis transiret: ita debes & tu cor
tuum, & temetipsum mihi voluntariè in oblatio-
nem puram & sanctam quotidie cum omnibus
vocibus & affectibus tuis quanto intimius voles,
offerre. quid magis à te requiro, quam vt cor tuum
studeas mihi ex integro resignare? quidquid præ-
ter te, & cor tuum das, nihil curo: quia non quæro
datum tuum, sed te. sicut non sufficeret tibi, om-
nibus habitis, præter me; ita nec mihi placere po-
terit, quidquid dederis, te & corde tuo non obla-
to. offer cor tuum mihi, & da te totum pro Deo,
& erit accepta oblatio. si autem in te ipso steteris,
nec spontè te ad voluntatem meam obtuleris, non
est plena oblatio, nec integra erit inter nos vnio.
igitur omnia opera tua præcedere debet sponta-
nea cordis & tui ipsius in manus Dei oblatio, si
libertatem consequi vis & gratiam. ideo enim
tam pauci illuminati, & liberi intus efficiuntur,
qui seipsos ex toto abnegare nesciunt; tu ergo si
optas meus esse discipulus, offer cor tuum, & teip-
sum mihi cum omnibus affectibus tuis.

Sacrifice de l'Amour.
XXVII.
L'Amour en fin content de sa victoire,
Estant assis sur l'autel de sa gloire,
Pour reçeuoir des offres & des veux:
L'Ame qui est gagée à son seruice,
Son propre cœur luy donne en sacrifice,
Et le victime à l'ardeur de ses feux.
XXVII.
L'Amour en fin content de sa victoire,
Estant assis sur l'autel de sa gloire,
Pour reçeuoir des offres & des veux:
L'Ame qui est gagée à son seruice,
Son propre cœur luy donne en sacrifice,
Et le victime à l'ardeur de ses feux.
Translations
Sacrifice of love. |
A contrite and humble heart, God, You will not despise. |
Sources and parallels
- Possibly based on: Sacrificium amoris. [17] (in: anonymous, Amoris divini et humani antipathia (1628)) [Compare]
References, across this site, to this page:
- Sacrificium amoris. [17] (in: anonymous, Amoris divini et humani antipathia (1628))