Otto Vaenius, Amorum emblemata (1608)
Table of contents ↑Ad Librum
[blanco]
Discolor est mundi facies, diuersaque rerum
Natura: ipse vices quattuor annus habet.
Brumam ver sequitur, ver excipit æstus, & æstum
Autumnus, quem mox frigida trudit hiems.
Nos etiam studio non semper viuimus vno;
Officia ætati sunt sua cuique data.
Quod puerum, quod vesticipes non dedecet annos,
Dedeceatque virum dedeceátque senem.
Hunc moneo seruare modum, nec quolibet ire,
Vel temerè quouis te insinuare, liber.
Bullatum vitare gregem, vitare senilem
Præcipio frontem & triste supercilium:
Nec grauium curas interpellare virorum:
Austera, ah minimè tu facis ad studia.
Ad iuuenes age, carpe viam lepidasque puellas:
Hos decet ingenium nosse, Cupido, tuum:
Hos artes astusque tuos, quibus omnia latè
Subijcis, & cunctis gentibus imperitas.
Ph. Rubenius.