anonymous, Typus mundi (1627)
Table of contents ↑Hâc vincitur, illâc perditur [26]
XXVI.
Hâc vincitur, illâc perditur.
ERgo iterum ad ludos? positis age seria nugis,
Si tibi sit Palmæ tanta, Cupido, sitis.
Fallimur; & sua sunt puerili seria ludo;
Seria, cùm ludit, prœlia bellat Amor.
Et sua victori sunt prœmia, pœnaque victo,
Illi Laurus, huic flamma, perenne lucrum.
Vincitur anticâ, (res est vel cognita lippis,
Et genus hoc ludi plurima turba colit)
Perdit, posticâ volucrem qui traijcit Orbem;
Si vero graderis tramite, Palma tua est.
Perdere vult nemo, nemo non vincere; ludit
Turba, sed Idalij deuiat arte Ducis.
Hoc duce Crœsus ait; Pluti me dona beabunt:
Scilicet hæc ludi Palma: Beatus eris.
Hinc res occulto vel aperto fœnore crescit,
Hinc Furina vncis artibus auget opes.
Quem parasitus Amor blæsæ poppismate linguæ
Fascinat, in solo est, inquit, amore quies.
Turpia mox totâ venatur gaudia Cypro,
Et Thalamos vetitâ quærit, aditque viâ:
Sponsus Penelopes, Remex vitiosus Vlyssei
Alcinci Porcus de grege, leno Paris.
Est sibi qui sacros auro mercetur honores,
Est cûi sceptra dolo nata Tyrannis alat:
Prôpudor! innocuo vilet sine sanguine Palma,
Et iocus est rupto fœdere læsa fides.
Sed nullum malè parta beant, vel sceptra, vel aurum,
Aut honor, aut diti tota volupta penu.
Scilicet æternis præfert qui terrea gazis,
Has perdit, fluxas dum male cogit opes;
Luditur, & vanam lucri dum plaudit ad vmbram,
Serò lucrum Stygijs se videt esse rogis.
Sic auidos Palmæ fallit præposterus error;
Quisquis es, ad Palmam qua via, flecte gradum.
Vna via est Virtus, Virtus te sola beabit,
Sola tuas Lauri cinget honore comas.
Virtus delicias, Virtus parit vna triumphos,
Virtus sidereas vna ministrat opes.
Hâc duce si ludis, vincis, nisi luseris, erras:
Vincitur hâc, illâc perditur: O quid agis!

D'vn tres-estroict lien Daphne s'est mariée
Auecq le Dieu Vulcain, le mespris, & la gloire:
Hola doncq! gardez vous de faire par là l'entrée
Ou tu seras frustré du prix de là victoire.
Auecq le Dieu Vulcain, le mespris, & la gloire:
Hola doncq! gardez vous de faire par là l'entrée
Ou tu seras frustré du prix de là victoire.
Sources and parallels
- Remake of image, not mirrored, wings of Amor divinus removed, female figure as Anima taking place of Amor humanus, in: Lusus Amoris [48] (in: Ludovicus van Leuven, Amoris divini et humani antipathia (1629)) [Compare]
- Remake of image, wings of Amor divinus, field borders and landscape elements removed, female figure taking place of Amor humanus, in: Lusus amoris. [32] (in: anonymous, Amoris divini et humani antipathia (1628)) [Compare]
References, across this site, to this page:
- Lusus amoris. [32] (in: anonymous, Amoris divini et humani antipathia (1628))
- Lusus Amoris [48] (in: Ludovicus van Leuven, Amoris divini et humani antipathia (1629))