Hermannus Hugo, Pia desideria (1624)
Table of contents ↑Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas [16]
COElestem, dubitans, terrenumque inter
Amorē,
Hæreo, quòd teneant carbasa nostra latus.
Indè vocor, reuocorque aliò, modò vellor vtrimque;
Nutat vt ancipiti quassa carina salo.
Ambiguum faciunt Amor hic, Amor ille duellum,
Impediuntque suo sistere vota loco.
Sit satis, ah! tandem mala tot fastidia passæ,
Et sinar ad portus spem reuosare suos!
O Deus! aut nullo caleat mihi pectus ab igne,
Aut solo caleat legis amore tuæ!
Non nego; quod lubeat, magna est, optare, voluptas;
Et modò posse volo dicere; nolo, modò!
Frena nihil patitur minùs, atque libido vouendi,
Nec se lege sinunt libera vota premi.
Vt vagus exultim lorisque, lupisque solutus
Quoslibet in pastus currere gaudet equus:
Vt ruit, & lætis lasciua volutat in herbis
Corpora, deposito bucula fessa iugo:
Ast vbi mox reuocat consueta ad aratra colonus,
Excutit ille lupos, excutit illa iugum.
Scilicet expetitur libertas vna vouendi,
Quæ satis est, quamuis vtilitate vacet.
Sic Phaëton, patriæ ruiturus ab axe quadrigæ,
Appetis ignotos flectere rector equos.
Sic quoque non solitis dum niteris altiùs alis
Icare, subiectis labere mersus aquis,
Quàm variâ Superum lassas prece tundimus aures!
Cælitibus, puto nos sæpè mouere iocum.
Ille vouet nuptam, nuptæ vouet ille sepulcrum;
Hic sobolem nasci postulat, ille mori:
Ille Patri mortem, Patri rogat ille salutem;
Hic fieri iuuenis supplicat, ille senex.
Vix, puto, consentit centum de millibus vnus;
Quin aliquis voto dissidet ipse suo.
Denique quid Superos oret, pars maxima nescit,
Tam vaga quisque sibi vota, precesque facit.
Sic vbi iam grauidas stimulant fastidia Matres,
Obscenam satiant fercla pudenda famem:
Scilicet expetitur modò calx, modò creta palato;
Ex modò, quæ stomacho displicuêre, placent.
Quid desiderijs vltra tot inanibus vror?
Quid iaculor nullo votaque, spesque scopo?
Este procul gemitus, procul anxia turba, timores,
Sollicitæque preces, votaque, spesque procul.
O Deus, aut nullo caleat mihi pectus ab igne,
Aut solo caleat legis amore tuæ.

Aug. in Ps. 118.
M Irvm est, quomodo concupiscatur
desiderium; nec sit in nobis, cuius
concupiscentia iam sit in nobis. Quis ne-
sciat in homine esse concupiscentiam, in ho-
mine desiderium? cur ergo concupiscitur,
vt habeatur, quasi forinsecus inferatur?
aut quomodo haberi eius concupiscentia,
sine ipso potest, cùm non sit & ipsum quid
aliud, quàm concupiscentia? Nam & desi-
derare procul dubiò concupiscere est. Quis
enim iste mirabilis atque inexplicabilis lan-
guor? & tamen est; nam & ægrotus qui fa-
stidio laborat concupiscit vtique desidera-
re cibum, dum concupiscit non habere fa-
stidium. An aliud est concupiscere, aliud
desiderare? non quod non sit concupis-
centia desiderium, sed quia non om-
nis concupiscentia desiderium est; con-
cupiscuntur enim & quæ habentur, &
quæ non habentur: nam concupiscendo
fruitur homo rebus quas habet; deside-
rando autem, absentia concupiscit. Desi-
derium ergo, quid est, nisi rerum absen-
tium concupiscentia? sed Dei iustificatio-
nes absentes esse quomodo possunt? An &
quando sciuntur, & non fiunt, absentes ha-
bendæ sunt? sæpè enim quid agendum sit,
videmus; nec agimus, quia non delectat vt
agamus, & concupimus vt delectet. Præ-
uolat intellectus; & tardè sequitur, & ali-
quando non sequitur, humanus atque in-
firmus affectus. Ideò ergo desiderare con-
cupiscebat, quæ bona esse cernebat, cupiens
eorum habere delectationem, quorum po-
tuit videre rationem.

Aug in Ps. 118.
Non dixit [autem] concupiui iudicia;
sed, concupiui desiderare: sicut enim vitâ
viuere, plus est, quàm viuere (viuere nam-
que commune etiam huius est vitæ; vitâ
autem viuere, Beatorum est) sic concupis-
cere vt desideremus iudicia Dei, plus est,
quàm desiderare iudicia; concupiscimus
enim desiderare, quasi non sit potestatis
nostræ desiderium, sed gratiæ Dei. Cùm
enim Dominus oblectari nos viderit cupi-
ditate desiderij iudiciorum suorum, so-
brium auget affectum; cùm autem pecca-
mus, non concupiscimus desiderare iudi-
cia Dei. Vnde etiam Dominus non otiosè
ait; Desiderio desider aui hoc pascha manducare vo-
biscum; non solùm desiderans, sed etiam
geminato desiderio concupiscens remissio-
nem tribuere peccatorum. Concupiscamus
ergo & nos desiderare iudicia Dei.

Aug. in Ps. 36.
[Iam] discerne petitionem cordis tui, à
petitionibus carnis; discerne quantum po-
tes. Verbi gratià: cœcus est, corpore; rogat
vt illuminetur: Petitio hæc carnis. Infirma-
tur, rogat se saluum fieri; saluus fit moritu-
rus; & ista petitio carnis est, & si quæ sunt ta-
lia. Petitio cordis quæ est? sicut petitio car-
nis est, velle sibi præparari oculos, vtique ad
videndam istam lucem (quæ talibus oculis
videri potest) ita petitio cordis, ad illam lu-
cem pertinet; Beati mundi-cordes, quoniam ipsi
Deum videbunt.

Greg. ca. 22. in cap. 7. Iob.
Mens quoque nostra rebus mutabili-
bus subdita, & à semetipsâ variatur. Nam
quærens, quod non habet, anxia percipit;
cùmque habere cœperit, tædet hanc perce-
pisse, quod quæsiuit. Amat sæpè quod de-
spexerat, despicit quod amauerat. Diu quæ-
rit, vt parùm quid de summis inueniat, sed
ad consueta citiùs relabens, nec parùm in his
quæ inuenerit, perseuerat.

Aug. de orando Deo c. 12. epi. 121. ad
Probā.
Certè, qui dicit in oratione, verbi gratia:
Domine multiplica diuitias meas; aut, da
mihi tantas, quantas illi vel illi de disti; aut
honores meos auge; aut fac me in hoc sæcu-
lo præpotentem atque clarentem, vel si quid
huiusmodi est; & hæc dicit, eorum habens
concupiscentiam, non id attendens, vtex
his, secundùm Deum prosit hominibus,
puto eum non inuenire in oratione Do-
minicâ, quo possit hæc vota coaptare:
Quamobrem pudeat saltem petere, quæ
non pudet cupere; aut si & hoc pudet, sed
cupiditas vincit; quanto meliùs hoc peti-
tur, vt etiam ab isto cupiditatis malo liberet,
cui dicimus; libera nos à malo.

Chrys. in Epi. ad Roman. c. 1. hom. 4.
Vides [ergo] auiditate omne malum ex-
ortum, cùm ipsum desiderium videlicet, non
sustineat intra proprios terminos consistere?
Quidquid enim terminos à Deo statos trans-
greditur, id absurdarum ac minimè legitima-
rum rerum appetens est. Quemadmodum
enim fieri sæpè videmus, vt qui ciborum ap-
petitionem amiserint, terram ac lapillos co-
medant, quique impotenti siticorrepti fue-
rint, ij & cœnum quoque nonnum quam ad
bibendum appetant;

Bern. cap. 9. medit.
Sic cor meum, cor vanum, vagum & in-
stabile dum suo ducitur arbitrio, & diuino
caret consilio, in seipso non potest consiste-
re, sed omni mobili mobilius, per infinita di-
strahitur, & hac atque illac, per innumera dis-
currit; & dum per diuersa requiem quærit,
non inuenit, sed in labore miserum, à requie
vacuum manet: sibi non concordat, à se dis-
sonat, à se resilit, voluntates alternat, consilia
mutat, ædificat noua, destruit vetera, de-
structa reædificat, eadem iterum atque ite-
rum alio & alio modo mutat & ordinat;
quia vult & non vult, numquam in codem
statu permanent.

[blanco]
References, across this site, to this page:
- Conscientia testis [52] (in: Otto Vaenius, Amoris divini emblemata (1615))