Hermannus Hugo, Pia desideria (1624)

Table of contents ↑

← Content: PreviousContent: Next →

Vide humilitatem meam, & laborem meum [4]


hu1624004pict

Back to top ↑
pb29athumb

IV.
Vide humilitatem meam, & labo-
rem meum: & dimitte vniuersa
delicta mea.
Psalm. 24.
A Spicis, heu sæuus! nostris neque tangere curis?
Aspicis, & credi vis tibi, me quod ames?
Futilis ignaro cantetur fabula vulgo;
Sentit amicorum vulnera, quisquis amat.
Aspicis & pateris; neque cura est vlla iuuandi;
Verus amor promptam non ita tardat opem.
Aspice, quàm turpi iubear vigilare labori;
Aspice, cui tendam colla premenda iugo.
Si foret ingenuâ saltem labor indole dignus,
Nec nimis abiectæ vilius artis opus.
Multa meos casus magnorum exempla leuarent,
Et faceret propriam, sors aliena, leuem.
Sæpè Ducum proauos, Regesque nouerca coëgit
Augustas operi sors adhibere manus:
Protea frænantem septemplicis ostia Nili,
Sic oras miseram, Rex Menelae, stipem.
Dextra Syracosij sceptris assueta Tyranni
Sic ferulas, pueris sceptra verenda, tulit.
Flēda exempla quidē, tamen haud ducenda pudori,
(Non etenim miseris sunt sua sata probro)
Ast mea non lacrymis, sed digna pudore ruina est,
Quæ roto seruiles spontè subacta, molas.

Qualis ab infidâ Sampson detonsus amicâ,
Circuit indiguas, hoste vidente rotas.
Atque vtinam famulas tantùm damnarer ad artes!
Explerem ingenuâ sordida pensa manu:
Turpibus at seruum vitijs addicere pectus,
Vilius est quâuis mancipis arte probrum.
Ah pudet! & (duplicis noua quæ mihi causa ruboris)
Ipsa meum damnans execror author opus.
Vix benè pertæsum est, rursumque reuoluitur error,
Crescit & attextis nexa catena malis.
Scilicet illa manet plectendas vltio noxas,
Admissum sequitur mox noua culpa scelus.
O quàm sæpè meo sensi hæc ludibria damno!
Nec tamen est damni mens reuocata metu.
Nempe trahor vario studia in diuersa duello,
Vt ratis ambiguis iam pila facta Notis.
Et trahit hinc (vitij, quæ lena comesque) voluptas;
Quique subit vitium, retrahit indè dolor.
Sæpiùs illa tamen redit è certamine victrix,
Assiduus vitio sit licet ille comes.
Sic habet alternos virtus, vitiumque triumphos,
Et meus æterno vertitur orbe, labor.
Tu super hæc etiam loris seruilibus instas,
Addis & in pœnas verbera dura meas;
Pœnaque cùm culpæ sit culpa, secunda peractæ
Supplicijs pœnas adijcis vsque nouas.
Nempe Ixïonius non est modò fabula terror,
Vincta sed æternæ vertor in orbe molæ.
Aspicis hæc durus, neque nostro tangere fato?
Aspice, & in pœnas mitior esto meas.

Psalm. 24.
Vide humilitatem meam, & laborem
meum: & dimitte vniuersa delicta
mea.

Mach. 6.
IN quantam tribulationem deueni! in quos flu-
ctus tristitiæ, in quâ nunc sum; qui iucundus eram
& dilectis in potestate meâ! nunc verò reminiscor
malorum quæ feci.

Beda in Psal. 24.
Vide humilitatem meam, attende deiectio-
nem infirmitatis meæ.

Greg. cap. 22. in cap. 7. Iob.
Contrarietas culpæ facta est homini pon-
dus pœnæ; vt corruptioni suæ malè liber ser-
uiat, qui benè seruus de incorruptionis liber-
tate gaudebat.

Naziā. carm. de animæ calamitatibus.
Nunc etenim menti cedit caro, nuncque vicissim
Mens carnem sequitur. -
Namque bonū cupiens, facit id tamen ipsa quod odit;
Seruitium lacrymis persequiturque graue.

Chrys. hom. 9 in epistola 1. ad Cor. tom. 4.
Quamuis [enim] quispiam locuples sit &
generosus, est tamen inter abiectos abie-
ctissimus, cùm à peccato vincitur, quemad-
modum enim si Rex quispiam barbarorum
seruus fiat, omnium est miserrimus, sic qui in
peccato viuit. Barbarum namque peccatum
est, animam enim sub Tyrannidem redigit;
nihil enim tam præter rationem est, quàm
peccatū; vnde ait Propheta, Homo cùm in ho-
nor esset, non intellexit, comparatus est iumentis
insipientibus.

Orig. hom. 16 in cap. 67. Genes.
Sanè si intelligamus spiritualiter, quæ sit
Ægyptiorum seruitus; agnoscimus, quia ser-
uire Ægyptijs, nō aliud est, quàm obnoxium
fieri carnalibus vitijs, in quod vtique vnum-
quemque non extrinsecus illata necessitas
cogit, sed segnities animi & libido ac volu-
ptas corporis subegit, cui se animus per con-
cordiam subdit. Denique & Saluator de li-
bertate & seruitute in Euangelio disserens,
ita loquitur. Omnis, inquit, qui peccat seruus est
peccati.

Hom. 8 in cap. 15. Exo.
Sicut ergo Ægyptus (ista terrena prouin-
cia) filijs Israël, domus dicitur seruitutis, ad
comparationem Iudeæ & Ierusalem (quæ
eis domus efficitur libertatis) ita ad compa-
rationem cœlestis Hierusalem (quæ vt ita
dicam; mater est libertatis) totus hic mun-
dus, & omnia quæ in hoc mundo sunt, do-
mus est seruitutis.

Aug. serm. 12. de verbis Domini.
Quid ergo mirum si mundus multa vapu-
lat? seruus est, sciens voluntatem Domini sui
& faciens digna plagis; non ergo recuset va-
pulare multis, quoniam si non vult audire
præceptorem iniustè, iustè patietur vltorem;
vel non murmuret contra castigatorem, cùm
videat se plagis dignum, vt misericordiam
mereatur.

Prou. 26. v. 3.
Flagellum equo, & camus asino, & virga in dor-
so imprudentium.

Bern. serm. 3. super Qui habitat in adiutorio.
Ergone bestiæ sumus nos? bestiæ prorsus.
Homo cùm in honore esset, non intellexit, compara-
tus est iumentis insipientibus.

Bern. serm. 5. de Ascens.
Asinini quidam & bestiales motus legem
contrariam habent. Cùm ieiunare cōsentis,
vrget gulæ illecebra; cùm vigilare proponis,
somnolentia premit: quid faciemus huic asino?

Paulin. epist. 4 ad Seuerum.
Eadem peccatores spiritualiter feremus,
quæ [Sampson] carnaliter ad nostram eru-
ditionem expressa, sustinuit. Ita enim nobis,
vt illi hostis illuder, & vertendis molis velut
asinos deputabit. Vnde nos Dominus (ne
collum nostrum, non subditum iugo Chri-
sti dignum faciamus afinariâ molâ) admonet
per Prophetam: nolite fieri sicut equus & ma-
lus, quibus non est intellectus. Homo enim, vt
alibi dicit idem Propheta, non intelligens hono-
rem suum, comparatur iumentis & similis effici-
tur. Quod in Rege Babylonio videmus eui-
denter expletum, qui stoliditatis impiæ &
vecordis superbiæ pœnam, sensu hominis
exutus in belluino hoc corde sustinuit. Ete-
nim homo in errore positus & in iustitiâ re-
lapsus, iustè vt Sampson sapientiæ pariter &
gratiæ virtute desertus, cæcitate punitur &
molâ; quia dignus est opere iumentario, qui se-
metipsum lumine rationis orbauerit, & in si-
militudinem belluarum corporis seruus, ab-
iecerit. Considera huiusmodi mortalium vi-
tam, & tota tibi species iumenti molentis oc-
currat. Vtille pannis oculos corporis, sic iste
sordibus vitæ suæ oculos mētis obsutus, per
errores suorum sensuum, quasi circa ambages
molarum laboriosâ miser statione versatur,
vsui suo vacuus, laboriosus alieno. Stat in viâ
peccatorum compeditus vinculis cupidita-
tum suarum, & ipse sibi carce est, obsessus
tenebris erroris sui, & conscientiæ squallore
concretus in semetipso pistrini ergastulum pa-
titur, saxum cordis sui pertinacia iniquitatis
induratum quasi molam versat, farinam hosti-
bus suis, de corruptâ animæ suæ fruge, confi-
ciens; quia sicut scriptum est: peccator de ani-
mâ suâ currit. Ita qui peccatum operatur de
molâ vitæ suæ, hostile triticum molit vt Za-
bulum pascat, cui panis est anima, quæ sibi
fames est.

Orig. tract. 5. in Matth. cap. 18.
Sunt autem & molarum differentiæ, vt sint
quædam earum humanæ, aliæ asinariæ. Et
humana quidem est illa de quâ scriptum est:
Duæ erunt molentes ad vnam molam; vna assume-
tur & altera relinquetur.

Ambr. in c. 17. Lucæ.
Discutiamus ergo, quæ molant, quid mo-
lant, quídue pistrinum sit: & fortasse mun-
dus iste pistrinum est, & quod in eo humani
corporis forma referatur, in quo anima no-
stra velut quodam carcere includitur, panē
si consulat boni, operatura cœlestem. In hoc
ergo pistrino anima obnoxia delictis triti-
cum molendo madefactum & graui humo-
re corruptum, non potest interiora ab exte-

rioribus separare, & ideò relinquitur, quia
eius similago displicuit.

Orig. tract. 5. in Mat. cap. 8.
Asinaria autem mola non irrationabiliter
dici potest grauissimum hominis malum,
quod semper deorsum trahit.

Greg. lib. 6. mor. c. 26. in cap. 5. Iob.
Nam quid per molam asinariam, nisi actio
terrena signatur, quæ dum colla mentis per
stulta desideria constringit, hanc in laboris cir-
cuitum mittit.

Aug. ser. 107 de tēp.
Molendinum enim labor est huius sæcu-
li;

Aug. in Psal. 36
Et molendinum puto dictum mundum
istum, quia rotâ quâdam temporum volui-
tur, & amatores suos conterit.

Greg. 7 mor. c. 16. c. 6. Iob.
Testatur Sampson Allophylis captus, qui
postquam oculos perdidit, ad molam deputa-
tus est; quia nimirum maligni spiritus post-
quam tentationum stimulis intus aciem
contemplationis effodiunt, foras in circuitum
laborum mittunt.

Aug. in Ps. 132.
Et quare in molendino? quia in isto mundo
versantur: vbi molendinum intelligitur, quia
sic vertitur mundus iste, quo modo mola.

In Psal. 99.
Quare in molendino? quia deuincti in sæ-
culo, circuitu rerum temporalium, tamquam
molâ detinentur.

Aug. soliloq. cap. 6.
Et trahebant me post se, in circuitu, de vi-
tio in vitium, & de luto in lutum.

Greg. lib. 16. mor. c. 30. in c. 24. Iob
Vnde bene quoque per Psalmistam dici-
tur, Deus meus, pone illos vt rotam. vt rota po-

nuntur quippe iniqui, quia in circuitu laboris
missi, dum ea quæ antè sunt negligunt, & ea
quæ deserenda sunt sequuntur, ex posterio-
ribus eleuantur, & in anterioribus cadunt.

Greg. lib. 2. mor. c. 4. in 1. c. Iob.
Hinc est enim quod per Psalmistam dici-
tur: in circuitu impij ambulant; quia dum inte-
riora non appetunt, in exteriorum labore fa-
tigantur.

Bernar. hom. 81 in Cāt.
Miser ego homo! quis me liberabit à ca-
lumniâ huius pudendæ seruitutis? miser sed
liber, liber quia homo, miser quia seruus, &
pro seruitute quidem miserabilis, sed pro vo-
luntate inexcusabilis. Voluntas enim est quæ
se, cùm esset libera, seruam fecit peccati, pec-
cato assentiendo, quia qui facit peccatum,
seruus est peccati.

[blanco]

Back to top ↑

References, across this site, to this page: