Ludovicus van Leuven, Amoris divini et humani antipathia (1629)
Table of contents ↑Cribratio Amoris [8]
VIII.
August.
Cat.
O Anima! cuius Amoris gratiâ militaris? hic
quid nisi fragile, nisi plenum periculis, &
per quot pericula peruenitur ad maius pericu-
lum? pereant hæc omnia & dimittamus hæc va-
na & inania; conferamus nos ad solam inquisi-
tionem eorum quæ finem non habent, & eorum
quæ Amor diuinus vanno sibi reseruat. illa sunt
vtilia, illa sunt sancta, illa sunt quibus æternam
gloriam tibi comparabis. repurgat vterque A-
mor, vannat de diuinus & dimittit tēporalia &
terrena, quæ te ad æternam ducerent perditionē.
cribrat Sancta humanus, & reseruat inania quæ
sub apparentiâ boni, speciem aliquam vtilitatis
& voluptatis preseferunt. Sed tu, ô Amator mū-
di, cribra illa prudenti cribro iudicij tui. Quin
age, & serio rem tangamus: quid si tota hæc
mundi machina, plenâ manu, quidquid in sese de-
liciarum complectitur in te parata sit effundere,
qualia tandem aut quanta tibi conferre possit,
enumeremus. Honores dabit, inquies; fumi sunt.
diuitias; vmbræ: nomen ac famam; aura & stre-
pitus. voluptatem dabit denique; fallax prurigo
est, primò blandiens postea dolens. & quidem
ista omnia deteriores non rarò nos reddiderunt,
meliores ferè numquam.

De ces iolijs esprits, l'vn cribre et l'autre esuante,
Et chascun d'eux retient ce qui plus le contante.

Cribrement de l'Amour.
VIII.
Comme ces deux Amours ont des fins si contraires,
Chascun d'eux se choisit des moyens necessaires
Et tasche finement de s'asseurer sa fin:
Leur fin & leur moyens ont ceste differēce,
Que chascun d'eux finit par ou l'autre commence;
Vois doncq qui te plaist plus, l'humain ou le diuin

Translations
The sifting of love. |
This one preserves the best, this one the worst. |
Sources and parallels
- Remake of image, words in motto aranged conform to mirrored image, wings of Amor divinus removed, in: Hic pessima, hic optima servat [20] (in: anonymous, Typus mundi (1627)) [Compare]
References, across this site, to this page:
- Hic pessima, hic optima servat [20] (in: anonymous, Typus mundi (1627))