Otto Vaenius, Emblemata aliquot selectiora amatoria (1618)

Table of contents ↑

← Content: PreviousContent: Next →

[Dedication]


Back to top ↑
Admodum Illri. Domino,
D. GVILIELMO BAVARO,
Domino de Holinchovem,
Equiti Aurato.

Qvo tempore huic urbi te habe-
re, mihi tecum interdum esse conti-
git, vidi planeque perspexi, inter litte-
rarum & elegantiæ studia, nostra hac arte pin-
gendi non minimum te oblectari. Itaque post
discessum tuum, sæpe mecum deliberavi, quod
potissimum artis simul & animi specimen tibi

præberem ac dicarem. Tandem venit in men-
tem Amorum aliquot Emblemata inter sce-
das meas esse, quæ jam olim in juventute con-
ceperam atque delineaveram: & quamquam
hæc ætati nunc meæ parum congruerent, tua
tamen, id est, bonæ & florenti satis convenire,
eíque recreandæ esse posse. Quibus adductus
in æs incidi, prælóque committi curavi, & ec-
ce, quo destinaveram, nunc mitto, tibíque of-
fero cum voto, lubens ut volensque accipias,
méque tibi devotum Amore, quo soles, porrò
prosequare. Ita te Admodū Ill. Domine, voti
compotē Deus faciat atq; servet. Antverpiæ .


Back to top ↑

References, across this site, to this page:

No references to this emblem or page found.