Otto Vaenius, Q. Horatii Flacci Emblemata (1612)

Table of contents ↑

← Content: PreviousContent: Next →

Lectori seu spectatori


Back to top ↑
LECTORI SEV SPECTATORI.
Damvs hîc vobis, Lector seu Spectator beneuole, Sen-
tentias, quas Emblemata vulgò vocant, ex Q. Horatio
Flacco, Lyricorum principe, desumptas, tabulisque in
æs incisis illustratas. Mutuas namque sibi operas Poësis &
Pictura fidelissimè præstant. sic enim noster ille Horatius:

Vt pictura poësis erit.
Sed & Simonides, Plutarcho teste, picturam poësim taci-
tam, & è conuerso, poësim picturam loquentem argutè ap-
pellabat. Reperies itaque in hoc libello non pauca Ethicæ,
siue Moralis, ac Stoicæ Philosophiæ dogmata, imaginibus
expressa. Ex quibus non modò oblectamentum, sed & vber-
rimum fructum hauries: solent enim oculis obiecta animos
magis afficere, quàm ea, quæ aut dicta aut scripta.

Segniùs irritant animos demissa per aurem,
Quàm quæ sunt oculis subiecta fidelibus,
Ceterùm Virtutes ac Vitia, more veterum ex numismatibus
ac statuis non rarò expressi: interdum verò Adfectus, Passio-
nésque Cupidinum habitu, nouo fortassis exemplo, sed de-
coro oculisque admodùm grato repræsentaui; subinde & æui
nostri mores, ne vetustate obsoletâ commune pictorum vul-
gus offenderem, studiosè sum secutus. Exempli gratia, Dio-
genis Philosophi dolium, quod figulinum seu testaceum fuis-
se non sum nescius, more nostro (quem à Gallis primò adin-
uentum Plinius commemorat) ligneum, pro communi ho-
minun captu expressi. Atque id pictoribus, statuarijs, cæ la-
toribus, alijsque; id genus artificibus (quibus hic noster labor
non mediocri erit adiumento) non ingratum futurum pror-
sus confido. De Stoica porrò, ac Morali, vt loquuntur, Philo-
sophia differere non huius est loci aut instituti. multa de his
alij; inter eos nostri sæculi, heu quondam! phœnix, Ivstvs

Lipsivs, cuius Manudictionem, aliaque scripta, Lector
siue Spectator, consule. Ad maiorem porro spectantium
& legentium commoditatem, eadem hæc Emblemata va-
rijs illustrare linguis visum fuit; vt Hispanica, quam ac-
ceptam ferre debes Clarissmo Domino D. Didaco de Barre-
da, S.T. Lic. & arcis Antuerp Pastori Primario, in gra-
tiam Excellentissimi Domini Don Ludouici de Velasco, à
Consilijs militiæ Regis Catholici, eiúsque in Belgio Ma-
gistri equitum, &c. Gallica quoque, in qua, quantum
quidem ad Octonaria, egregiam operam præstitit Clmus &
Reu. ad modum Dominus Leo de Meyere; I.V. Licent.
S.R.E. Protonotarius, Præpositus S. Pharahildis Gandaui.
Quaternaria verò à Clariss. Domino D. Claudio de Cor-
demoy, Dom. De Francalmont, Aduocato Fiscali Vesulien-
si profecta sunt. Italica quinetiam, in qua nobis Petrus
Benedetti Genuensis, poeta peregregius in Nob-Domini
Ioan. Caroli de Cordes patroni sui gratiam, auxiliatus est.
Teutonica denique dominata.

Vale, Faue & Fruere. Antuerpiæ. MDCXII. Postri-
diè Kalendas Nouembris.


Back to top ↑

References, across this site, to this page:

No references to this emblem or page found.