anonymous, Typus mundi (1627)
Table of contents ↑Omnibus hîc Deus est omnia; inane nihil [30]
XXX.
Omnibus hîc Deus est omnia; inane nihil.
AH! quæ lympha auidos animi restinxerit æstus?
Quæ noua congenitam vicerit esca famem?
Nil animo satis est; animo non sufficit vni,
Quidquid alit diti Mundus vterque sinu.
Sic licet innumeros Nereûs Pater ebibat amnes,
Non tamen epotis exsaturatur aquis;
Sic nunquam congesta rogus fomenta recusat,
Quoque data est maior copia, plura cupit.
Dum fugit è Pharijs gens Cœli cura catastis
Errabunda vago tesqua per alta pede;
Sola fames vbi, sola sitis regnabat, egeflas
Sollicitos poterat figere sola lares:
Munera, nescio quæ, diuinis illita succis
AEthra dat, Angelicâ munera pista manu.
Nulla cibis inhians defraudant vota palatum,
Inque dape hac omnis daps, sapor omnis inest:
Non tamen hinc oculis saties, non auribus, vnus,
Hinc sibi quæ carpat, gaudia gustus habet.
Et quamquam satiet sua sensum quemque Voluptas,
Mens vocat absentes insatiata dapes:
Sic vbi squallentis deserta per arida terræ
Tendimus in patrios deuia turba lares;
Nil cupidis satis est. Nostris extorris ab oris
Cœlestes satiat Copia proma domos.
Cinnama, thura, rosas, opobalsama naribus optas?
Elysium dio fragrat odore nemus.
Auris ab Aönij pendet dulcedine plectri?
Auribus hîc dio pectine mella fluunt.
Ambitiosa gula est? Deus hîc conuiua, cibusque,
Instruit æternas cœlica mensa dapes.
Si color, & pictâ lux Iride lumina pascunt;
Lux Deus est melior luce, colore color.
Si formosa placet vegetis Charis addita membris;
Hîc Deus est membris gratia, forma, vigor.
Hîc auri, Famæque fames angusta queratur
Pectora; sit licet hæc Cæsaris, illa Midæ.
His sua mergat aquis Epicuri vota cupido,
Hoc Sophiæ flammas ponat in amne sitis:
Scilicet vnus opes, Sapientia, Fama, Voluptas,
Omnibus hîc Deus est omnia, inane nihil.
Ipse adeò veniat Nihilo si iunctus inani,
Expleat hîc Mundum Mundus, inane Nihil.

Le Monde est vuide & vain sans substance & moëlle,
Son bien est rien, sa fleur vapeur, ses perles gresle:
Foullez le donc au pied, caressez la Cité,
Où Dieu est tout en tout par son immensité.