Hermannus Hugo, Pia desideria (1624)

Table of contents ↑

← Content: PreviousContent: Next →

Quando veniam & apparebo ante faciem Dei? [42]


hu1624042pict

Back to top ↑
pb369athumb

XXXXII.
Quando veniam & apparebo ante
faciem Dei?
Psal. 41.
A H quoties, mea lux, mihi seria verba dedisti,
Nulla secuta tamen, seria verba fides!
Euge breui venies, toties dixisse recordor;
Adde fidem verbis, dic semel, Euge veni.
Heu mihi, quàm longæ sunt expectantibus horæ!
Plùs æui spatio creditur vna dies.
Iam, mea lux, lapsi menses, tot aguntur & anni,
Spemque facis toties, spem tamen vsque neg as.
Quid miseram spatijs tam lentis ferreus vris?
Et toties, paruo hîc tempore, dicis, eris.
Iam lacerant salsis me publica compita sannis,
Et tuus ille Deus, dic, vbi? quisque rogat.
Quando igitur veniam? quando tibi libera sistar?
Quando adstabo, oculis obuia facta tuis?
Aspicis vt iaceam miserando squallida luctu!
Quâ careo, facies hæc mihi damna facit.
O facies animi crudele mei, tormentum!
Vnica quæ præsens esse medela potes.
O quando, facies toto spectabilis orbe,
Quando tuo dabitur lumine posse frui?
Scilicet vt grauis est terris, absentia Phœbi,
Squallet & obscurus, sole latente, dies:
Nec color est hortis, nec amœnis gratia syluis,
Iamque silent homines, iamque siletis aues:

Mox vbi purpureo roseum caput extulit ore,
Læta micat radijs, luce nitente, dies;
Et suus est hortis color, & sua gratia syluis,
Iamque sonant homines, iamque sonatis aues:
Sic ego, te viso, moriens, mea vita, resurgo;
Viuaque, non viso protinus emorior.
Sæpè iubes, alio me pascere lumina vultu,
Multaque conspectu corpora pulcra refers.
Aspice prata, inquis, formosos aspice flores;
Picta mei multum prata coloris habent.
Aspice cæruleo palantes æthere stellas;
Hæ quoque de nostro lumine, lumen habent.
Aspice & humanis præstantia corpora formis;
Est meus humano multus in ore decor.
Siccine, Lux, nostris sperasti illudere votis?
Falsaque supposito vendere frusta vitro?
Non ego mentitæ satiabor imagine formæ,
Ah, mea fax facies est, mea vita, tua!
Illa, ô digna Deo facies! grauis ille süaui
Mixtus in ore timor, parque timoris, amor.
Nam quota pars tanti sedet vllâ in fronte decoris,
Lux mea, quanta tuâ fronte, genisque sedet?
Ah, neque si facem coëat decor omnis in vnam,
Tanta sit vllius gratia, quanta tuæ!
Lux mea, splendidior quanto supereminet astris
Lucifer, & quanto Cynthia Lucifero;
Ipsaque quanto iterum superatur Cynthia Phœbo,
Tanto formosis omnibus ore præis.
De tribus id melius narrabit testibus vnus,
Qui tibi tum comites vertice Thabor erant:

Cùm testata Deum facies tibi flammea luxit,
Cinxit & auratas fax radiata comas:
Nempe aliquis tantæ captus dulcedine lucis,
Et nimio formæ saucius igne tuæ;
Immemor & patriæ, oblitusque, suorumque,
Optabat stabiles figere monte lares.
Nec tamen augustum, qualis, quantuque videri
Cœlitibus solitus, viderat ille Deum.
Viderat aërios absistere vultibus ignes,
Vt solet accenso candida mica foco.
Viderat ardenti rutilantem vertice flammam,
Quale lacessitum Sole refulget ebur.
Vider at, vt placidis Lucina videris in vndis,
Cùm tuus in nitidis fluctuat ardor aquis;
Aut qualis pelago Cœli vibratur imago,
Vnda repercussicùm tremit ignepoli.
Quid dicturus erat, tot â si luce coruscas
Vidisset, circum tempora bina faces?
Quid si oculos? quid si faciem sine nube micantem?
Quodque polo facies lumen vtroque iacit?
Quando erit ille dies, mea lux, rex ille dierum,
Numinis ambrosio cùm sinar ore frui!
Sæpè quidem vestros specto sub imagine vultus,
Cùm vultus obeunt spica, merumque tuos:
Magna, equidem fateor, tamē imperfecta voluptas,
Pro facie, faciem nube tegente frui:
At mihi mens alio stimulata cupidine flagrat,
Ardet & innubes læta videre genas.
Quando erit ergo dies, cùm te, sine nube, videbo?
Impedient faciem vela nec vlla tuam?

Solaque, quæ fueras animo libata voluptas,
Tandem oculis etiam percipiêre meis?
Illa dies, fausto si quando affulserit astro,
Iuro, erit his oculis carior illa dies.

Psal. 41.
Quando veniam & apparebo ante fa -
ciem Dei?

Aug. in Psa. 43.
SInuenis meliùs quàm videre faciem Dei,
illucte præpara. Væ tali amori tuo, si vel
suspicaris aliquid pulcrius, quàm est ille, à
quo est omne pulcrum, quod te teneat, ne
illum cogitare merearis.

Aug. in Psa. 39.
Qui fecit omnia melior est omnibus; qui
pulcra fecit, pulcrior est omnibus; qui fortia,
fortior est; qui magna, maior est. Quicquid
amaueris, ille tibi erit: disce amare in crea-
tura Creatorem, & in factura factorem, ne
teneat te, quod ab illo factum est, & amittas
eum à quo & ipse factus es.

Aug. medit. cap. 37.
Dulcissime, amantissime, benignissime,
carissime, pretiosissime, desideratissime,
amabilissime, pulcerrime, quando te vide-
bo? quando apparebo ante faciem tuam? quando
satiabor de pulcritudine tuà, quando edu-
ces me de hoc carcere tenebroso, vt con-
fitear nomini tuo?

Ansel. in prosolog. cap. 1.
Dic nunc totum cor meum, dic nunc
Deo; Quæro vultum tuum, vultum tuum Domine
requiro. Eia nunc ergo, Tu Domine Deus
meus, doce cor meum, vbi & quomodo te
quærat, vbi & quomodo te inueniat. Qui-
bus signis, quâ facie, te quæram? numquam
te vidi, Domine Deus meus; non noui fa-
ciem tuam; quid faciet altissime Domi-
ne, quid iste tuus longinquus exul? quid
faciet serrus tuus anxius amore tui, & lon-
gè proiectus à facie tuâ? anhelat videre te,
& nimis abest illi facies tua. Dominus
Deus meus es, & Deus meus, & nondum te
vidi. Tu me fecisti & refecisti, & omnia
mea bona, tu mihi contulisti, & nondum
noui te. Denique ad te videndum factus
sum, & nondum feci propter quod factus
sum.

Aug. solilo. cap. 36.
Hæc est plena beatitudo, & tota glorifi-
catio hominis, videre faciem Dei sui, videre
eum qui fecit Cœlum & terram, videre
eum, qui fecit eum, qui saluauit eum, &
qui glorificauit eum. Exquisiuit te facies mea,
faciem tuam, Domine, requiram, faciem Domi-
ni virtutum, in qua solâ, consistit tota gloria
sempiterna beatorum.

Aug. solilo. cap. 35.
O quando veniam & apparebo Domine ante
faciem tuam? putásne, videbo diem illam,
diem, inquam iucunditatis & lætitiæ, diem
quam fecit Dominus, vt exultemus & lætemur in
? O dies præclara & pulcra, nesciens ves-
perum, non habens occasum, in quâ au-
diam vocem laudis, vocem exultationis &
confessionis; in quâ audiam, intra in gau-
dium Domini tui! Intra in gaudium sempi-
ternum, in domum Domini Dei tui, vbi
sunt magna & inscrutabilia & mirabilia,
quorum non est numerus. Intra in gau-
dium sine tristitiâ, quod continet æternam
lætitiam; vbi erit omne bonum, & non
erit aliquod malum; vbi erit quicquid vo-
les, & non erit, quicquid noles; vbi erit
vita vitalis, dulcis & amabilis, semperque
memorialis; vbi non erit hostis impug-
nans, nec vlla illecebra, sed summa & cer-
ta securitas, secura tranquillitas, & tran-
quilla iucunditas, iucunda felicitas, fe-
lix æternitas, æterna beatitudo, beata
visio, quæ est gaudium Domini Dei
tui.

Aug. solilo. cap. 22.
Hanc verò, dulcedinem, vt gustauit Pe-
trus, omnium inferiorum oblitus, clamauit
quasi ebrius, dicens; Domine bonum est nos hîc
esse, faciamus nobis hic tria tabernacula. hic mo-
remur, te contemplemur, quia nullo alio
indigemus. Sufficit nobis, Domine, videre
te, sufficit, inquit, tantâ dulcedine satiati:
vnam enim stillam dulcedinis ille gustauit,
& omnem aliam fastidiuit dulcedinem.
Quid putas dixisset, si magnam illam
multitudinem dulcedinis Diuinitatis tuæ
gustastet, quam abscondisti timentibus
te?

Chrys. homil. in Psal. 41.
Vide quoque ardentem hominem [Da-
uidem] vide inflammatum, sciens enim se
cùm hinc recesserit, eum esse visurum, ne ex-

pectat quidem dilationem; moram enim
non patitur; & si esset quidem priuatus
aliquis, humilisque & abiectus, & viuens
in paupertate, magnum quiddam esset,
vel sic, vitam præsentem contemnere; sed
non esset adeò magnum vt nunc est, vt-
pote Rex est, & tantis fruitur delicijs,
tantæque est gloriæ particeps, & est in-
numerabiles victorias consecutus, multa-
que bella vicit, & est omni ex parte cla-
rus, insignis & illustris; hæc qui omnia
irrideat, diuitias & gloriam & omnes de-
licias, ad futura autem aspiret & in-
hiet, hoc est magni cuiusdam & excelsi
animi, hoc est animæ, quæ tenetur stu-
dio sapientiæ, & cœlesti amore verè capta
est.

Aug. in Ps. 138.
Moyses sic desiderauit & concupiuit vi-
dere ipsam speciem Dei, & loquenti secum
Deo dixit: Si inueni gratiam ante te; ostende
mihi temetipsum, adimplebis me lætitiâ cum vultu
tuo.

Aug. solilo. cap. 23
Et ego paruulus, inter paruulos familiæ
tuæ, Deus pater, & virtus mea, quando ve-
niam & apparebo ante faciem tuam, vt qui nunc
tibi confiteor ad tempus, ex tunc confi-
tear tibi in æternum? Beatus ero si fuero
admissus ad videndam claritatem tuam.
Quis mihi hoc tribuat, vt ad hoc venire per-
mittas me!

Aug. in Psa. 41.
Sed quando veniam? en quod citius est
Deo, tardum est desiderio. quando veniam &
apparebo ante faciem Dei? ex illo desiderio est &
hoc, quod clamatur alibi: vnam petij à Domino,
hanc requiram, vt inhabitem in Domino Domini,
per omnes dies vitæ meæ. Quare hoc? vt contem-
pler delectationem Domini, quando veniam
& apparebo ante faciem Domini. Interim dum
meditor, dum curro, dum in viâ sum, ante-
quam veniam, ante quam appaream, fuerunt
mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte, cùm dicitur
mihi per singulos dies; vbi est Deus tuus.

Aug. me sit. ca. 40.
Eia, iam Domine! eia. appare mihi & con-
solatus ero! Exhibe præsentiam tuam, & cō-
secutus ero desiderium meum, reuela glo-
riam tuam, & erit perfectū gaudium meum,
sitiuit in te anima mea, quàm multipliciter tibi ca-
ro mea! sitiuit anima mea ad Deum fontem viuum;
quando veniam & apparebo ante faciem Domini.
Quando venies consolator meus, quem ex-
pecto? ô si quando videbo gaudium meum,
quod desidero! ô si satiabor, cùm apparue-
rit gloria tua, quam esurio! ô si inebriabor ab
vbertate domus tuæ, ad quam suspiro! ô si
potabis me torrente voluptatis tuæ, quam si-
tio! sint mihi, Domine, interim lacrymæ meæ
panes die ac nocte, donec dicatur mihi, Ecce
Deus tuus: donec audiat anima mea, Ecce
sponsus tuus.

Aug. solilo. cap. 1.
Ostende te mihi, consolator meus, videam
te, lumen oculorum meorum, veni gaudium
spiritus mei; videam te lætitia cordis mei. Di-
ligam te vita animæ meæ. Appare mihi, dele-
ctatio mea, solarium meum dulce, Domi-
ne Deus meus, vita mea, & gloria tota ani-
mæ meæ!

[blanco]

Back to top ↑

References, across this site, to this page:

No references to this emblem or page found.