Ludovicus van Leuven, Amoris divini et humani antipathia (1629)
Table of contents ↑Ovile Amoris [45]
III.
Ioan.10.
Isa.40.
Ezech.34.
Ioan.10.
August.
EGo sum Pastor bonus, & cognosco oues
meas, & cognoscunt me meæ; & animā meam
pono pro ouibus meis, & sicut fidelis pastor, gre-
gem meum pascam, in brachio meo congregabo
agnos & in sinu meo leuabo, fœtas ipse portabo,
& quod perierat, requirā & quod abiectum erat,
inducam, & quod confractum fuerat, alligabo;
& quod infirmum fuerat, consolidabo; & quod
forte & pingue, custodiam, & pascam illas in Iu-
dicio, & ego vitam æternam do eis, & non peri-
bunt in æternum, & non rapiet eas quisquam de
manu mea.
Quis similis tibi, o Amor? quis similes tibi
pastor bone? non te quærebam, tu me quæsiuisti,
non te inuocabam, tu me vocasti, vocasti enim
me nomine tuo; Intonasti desuper voce grandi in
interiorē aurem cordis mei: deduxisti me in oui-
le tuum, & vocem tuam cognoui: sed serò te co-
gnoui pastor bone, serò te congoui veritas anti-
qua; tu eras in lumine & ego in tenebris, & non
cognoscebam te, quia illuminari non poteram si-
ne te, & non est lux extra te.

Bergerie de l'Amour.
III.
Gentils bergers, qu' vne si douce vie
Fait viure heureux dans ceste bergerie,
Sans desplaisir, sans crainte, ny soucis;
I'estime moins les regnes & Prouinces,
L'honneur, les biens, les delices des Princes,
Que ie ne fais celles de vos brebis.

Translations
Sheepfold of love. |
Feed my sheep. |
Sources and parallels
- Possibly based on, not mirrored: Ovile amoris. [39] (in: anonymous, Amoris divini et humani antipathia (1628)) [Compare]
- Parallel for the pictura (exact copy), the same Latin bible quote and French epigram in:Verlost ons van den booze [30] (in: Jan van Hoogstraten, Zegepraal der goddelyke liefde (1709)) [Compare]
References, across this site, to this page:
- Ovile amoris. [39] (in: anonymous, Amoris divini et humani antipathia (1628))
- Verlost ons van den booze [30] (in: Jan van Hoogstraten, Zegepraal der goddelyke liefde (1709))