Ludovicus van Leuven, Amoris divini et humani antipathia (1629)
Table of contents ↑Instructio Amoris [37]
XXXVII.
Sap.11.
Deutr.25.
Cat.
ECce Absalonem, ecce misellum; qui tantope-
re in crinibus gloriabatur, crinibus suspendi-
tur. per quæ quis peccat, per hæc & torquetur. &
pro mensura peccati erit & plagarum modus. O
Anima, omnes quas mundus propinat voluptates
apibus non dissimiles esse, non immerito dixerim,
fronte blandiuntur, posticâ pungunt. de sese iu-
dicent alij, ad me quod attinet, non memini mihi
quidquam vnquam accidisse, cui voluptatis no-
men meritò tribuendum censeam. vnicus sanè
dolor corpus magis afficit, quam voluptates mil-
le. quid mirum? semper aliquis dolor voluptati,
dolori nulla voluptas inest. nullum mortalibus
gaudium purum est: tormentum autem, totum
tormentum est: & quod magis est, id quod nobis
iucunditatem, & gaudium adferebat, illud idem
ipsum confert dolorem & tristitiam, & in mem-
bris quibus peccauimus, in ijsdem & punimur.

-- --Vox qui peccastis in igne,
Mox dabitis rapido membra pianda foco.
Membra focus malesana coquat, luit ignis in igne,
Corpore non aliter gallica pestis abit.
-- --Vox qui peccastis in igne,
Mox dabitis rapido membra pianda foco.
Membra focus malesana coquat, luit ignis in igne,
Corpore non aliter gallica pestis abit.
SUBSCRIPTIO + PICTURA TEMPORARILY MISSING
Instruction de l'Amour.
XXXVII.
Pauure Absalon, qui d'vn Amour follastre,
De ses cheueux se rendoit idolastre,
Et à leur culte estoit si empesché;
Las! le voila suspendu par ces tresses,
A qui iadis il fit tant de caresses:
Et son suplice esgal à son peché.

Translations
Instruction of love. |
Sources and parallels
- Possibly based on: Instructio amoris. [11] (in: anonymous, Amoris divini et humani antipathia (1628)) [Compare]
- Porteman 1975, p. 212. Simillarity in the text. Quod iuvat exiguum est. [19] (in: Jacob Cats, Sinne- en minnebeelden (1627)) [Compare]
References, across this site, to this page:
- Instructio amoris. [11] (in: anonymous, Amoris divini et humani antipathia (1628))
- Quod iuvat exiguum est. [19] (in: Jacob Cats, Sinne- en minnebeelden (1627))