Ludovicus van Leuven, Amoris divini et humani antipathia (1629)
Table of contents ↑L'Amour humain [3]
III.
Senec.
Volucrem esse Amorem fingit immitem Deum
Mortalis error, armat & telis manus,
Arcusque sacros instruit sæuâ face,
Genitumque credit venere, vulcano satum.

Ioan. Fab.
Idiot.
Senec.
Idiot.
HVic Amori pœnitentia & tristitia sunt sem-
per comites. Anteambulones autem, sunt cu-
ra, anxietas, sollicitudo, metus, suspicio, ira, odiū,
appetitus impatiens, insomnes noctes, horrenda
somnia, mæror, lachrimæ, subito gestiens lætitia,
subita animi consternatio, omnium extremorum
cogitatio.
Amor hic insatiabilis est, quia extinctus reac-
cendetur, & post copiam rursus inops fit, animum
virilem effæminat, & præter passionem quam su-
stinet nihil sinit aliud cogitare. rationis obliuio
est, & insaniæ proximus, foedum minimè conue-
niens animæ sospiti vitium; turbat consilia, altos
ac generosos spiritus frangit, à magnis cogita-
tionibus ad humillimas detrahit; laqueus est ani-
mæ, fœdat pueritiam, perdit iuuentutem, incitat
ac inquietat emortuam carnem & senectutem.
Ineffugabilis est pœna, noxium malum, naturalis
tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum,
periculum, natura mali boni colore depicta, in-
desinens pugna, quotidianum damnum, pondus
grauissimum.

L'Amour humain.
III.
Icy veois tu mondain, cet Amour titulaire,
Qui dementant son nom, at l'effect tout contraire
A ce, que (sans mentir) nous appellōs aimer.
Aimer est animer, Amour est l'ame mesme,
La vie, la douceur, le bonheur de qui l'aime,
La ou ce faux Amour n'at pour aimer qu' Amer.

Translations
Desire |
Human love. |