Hermannus Hugo, Pia desideria (1624)
Table of contents ↑Quis mihi dabit pennas sicut columbæ, & volabo & requiescam? [43]
MAgne opifex rerum, generis mortalis origo,
Corpora nostra tuâ sunt fabricata manu.
Si tamen aduersis liceat contendere verbis,
Quos habeant næuos corpora nostra, querar.
In tria ius homini vastissima regna dedisti;
In maria, in terras, ætheriâsque domus:
Tanta sed vt iustis tria regna gubernet habenis,
Non quantum hæc poscit machina, robur habet.
Parce, parùm timide temeraria verba loquenti,
Plus operi vitij, quàm reputetur, inest.
Momus abesse homini, fertur, doluisse fenestram,
Cætera tam nitidæ membra probasse domus:
Sed fuerítne foris, fuerítne for aminis vsus,
Lis erit arbitrio, Mome, secanda tuo.
Officit humanæ, me iudice, turpius ædi,
Nulla quod obsequium squamma vel ala ferat.
Non quod opus squammis vt terra regatur & alis;
Imperium terræ squamma nec ala iuuat.
Sed simul ætherias homo cùm moderetur habenas,
Et simul æquoreæ cærula sceptra plagæ;
Quâ nisi sint pinnæ, tumidas reget arte procellas?
Quâ nisi sint pennæ, nubila lege premet?
Vt volet, aëriâ volucris petit ardua, pennâ;
Piscis vt æquor aret, squammea pinna iuuat.
Sed neque pinna vices homini, neque pēna ministrat,
Et simul hic fluctus & simul Astra reget?
Nec pelago piscis, neque nubibus imperat ales,
Cur opus his, pennâ, remigioque fuit?
Scilicet, ingenij minus, orbis & artis haberet,
Ni streperet pennis stridula musca suis.
Nec stabili geminus penderet cardine mundus,
Bina nisi querulas ala moueret, apes.
Quid, quod & in triplici, volucrum vilissime, regno,
Principis instar, iter Merge natator, agas:
Et modo gramineâ pedes expatieris in herbâ;
Mox auis, alta petas; mox freta nauta, seces.
Quin potius triplicis cessit tibi regia mundi,
Per tria qui pennis hospita regna volas?
Aut tria si fuerint hominis loca credita curæ,
Cur homini, triplici non licet ire viâ?
Cærulus æquorei Nereus pater ipse profundi,
Non nisi squammigeris, currere fertur equis:
Iuppiter, aërium qui flectere fingitur orbem,
AEtheris, ipse vehens alite; carpit iter.
Nec leuitas hominem celeri fert plumea pennâ,
Nec liquidas pinnâ remige findit aquas.
Et flectet geminum iustis sine viribus, orbem,
AEthere factus auis, factus in amne ratis?
Vt tamen vndifragæ careat moderamine pinnæ,
(Plurima cum pinnis corpora cassa natent)
At sine præpetibus nulli patet ardua pennis,
Quæ patet aligero Regia sola gregi:
O liceat vacuas mihi tollere corpus in auras,
Altaque sidereæ visere regna plagæ!
Aspice, quos inter iaceat mea patria mores,
Indignus patriæ nomen habere locus.
Aspice, nec quod amem volucres, mirabere, pennas,
Me grauior, quàm quæ Persea, caussa mouet.
Pegaseis vtinam rapiar super æthera plantis,
Aut moue at volucres Perseos ala pedes!
Aut agiles humeris aptes mihi, Dædale, ceras,
Icarijs quam vis fabula labar aquis!
Aut lapsas agitem pennato pectore plumas,
Quas vulsit vario picta columba sinu!
Astra columbinis meditabor protinus alis,
Et ferar ante tuam, Iuppiter, ales auem.
O stultæ volucres, gens nata palustribus vluis,
Sueta cauernosos turba natare lacus!
Non ego, sivestras mihi Dædalus applicet alas,
Littora vel scopulos imaque saxa legam.
Non ego, flumineæ volitem leuis accola ripæ,
Aut mea percussas penna flagellet aquas:
Non mea torpentes circumvolet ala paludes;
Vt propior segnes radit hirundo lacus.
Non mea, ceu mœstis Ceyx dum plangitur vndis,
Humida vicino se lauet ala freto.
Persequar ætherium sublimior ales Olympum,
Altaque mox solitis nisibus astra petam.
O quondam felix hominum, modò turba volucrum,
Quos amor, in celeres iraque vertit aues!
Cur mea nō capiūt volucres quoque brachia plumas,
Induit aut motas hispida penna manus?
Quot ludunt liquidis examina plumea campis,
Aligeroque secant nubila celsa pede!
Si mihi, Nise, tuo plumescant brachia fato,
Cruraque Scyllæis vestiar hirta comis;
Si leuis Aönio fierem certamine pica,
Aut, Cytheræa, tuâ verterer ales aue;
O mea si tangant aliquod suspiria Numen,
Muter vt in pennas casta columba, tuas!
Scilicet aduectâ, ceu Chäonis ales, oliuâ
Reppetijt notæ tecta Noëa ratis;
Protinus aligeris raperer super æthera velis,
Nostra nec has iterum viseret ala plagas.

Aug. in Ps. 138.
Quas pennas, nisi duas alas, duo præcepta
charitatis, in quibus duobus præceptis tota
lex pendet & Prophetæ? has alas, has pen-
nas, si recipiam, possum fugere à facie tuâ ad
faciem tuam; & à facie irati ad faciem placa-
ti. Iam volemus spe & desiderio habentes a-
las geminæ charitatis. Hoc meditemur, hæc
sit spes nostra, hæc sit consolatio nostra. Re-
cipiamus pennas per charitatem, quas amisi-
mus per cupiditatem; cupiditas enim viscum
facta est pennarum nostrarum; elisit nos de li-
bertate aëris nostri, id est, aurarum illarum li-
berarum spiritus Dei. Inde elisi perdidimus
pennas, & fuimus quodammodo captiuati
in aucupis potestate, In istâ vitâ, inter tanta scan-
dala, inter tam multa peccata, inter tantas
turbas tentationum quotidianarum, quoti-
dianarum suggestionum malarum: quid
facio?

Ambr. de fuga sæculi. cap 5.
Omne tēpus sollicitudine, omnis vita
in molestijs in medio, inquit, laqueorum ambu-
las, & alius;, in viâ quâ ambulat, extentos sibi, sed
absconditos laqueos querebatur, ne deprehensus
caderet; volebat fugere sicut passer, sed adhuc
laqueus contritus non erat. Perijt, inquit, fuga à
me. Grauatas habebat pennas per illam tenebro-
sam aquam in nubibus aëris, & fortasse euolare
non poterat. Denique illas pennas quærebat
accipere, vt euolaret & requiesceret sicut scri-
ptum est: quis mihi dabit pennas sicut columbæ, &
volabo & requiescam?

Ambr. lib 4. in c. 4. Luc.
Etenim quasi clauis quibusdam suffigitur
anima, corporis voluptatibus, & cùm semel
adhæserit cupiditatibus demersa terrenis,
difficile in altum potest, vnde descendit, sine
Dei fauore reuolare. Actuum enim suorum la-
queis vincta & deliciarum sæcularium ille-
cebris obnoxia iam tenetur.

Ambr. ser. 70.
Volare non potest nisi quod purum leue
atque subtile est, cuius nec sinceritas intem-
perantiâ retardatur, nec alacritas, nec velo-
citas mole grauatur. Grauari autem volatum
dico non tam mole membrorum quàm de-
delictorum; vnde puto etiam in ipsis auibus
ideò velociùs columbam pænè præ omnibus volitare, quòd alacritatem & innocentiam
comitetur. Denique S. Dauid cùm puritate
mentis volare concupisceret, non alterius a-
nimantis nisi columbæ optauit alas; dicens, quis
dabit mihi pennas sicut columbæ, & volabo & re-
quiescam! Intelligebat enim quòd altiora fa-
ciliùs penetrantur simplicitate mentis, quàm
leuitate pennarum.

Orig. hom. 4. in Cant.
Conceperat amorem verbi Dei, & cupie-
bat ad ipsum volatu celeri peruenire dicēs: Quis
mihi dabit pennas, sicut columbæ, & volabo & re-
quiescam? volabo sensibus, volabo intellectibus
spiritualibus, & requiescam, cùm apprehende-
ro sapientiæ & scientiæ eius thesauros. Puto
enim, quia sicut qui mortem Christi reci-
piunt, & mortificant membra sua super ter-
ram, consortes efficiuntur similitudinis mor-
tis eius; ita & hi qui virtutem Spiritus Sancti
recipiunt, & sanctificantur ex eo, & donis
eius replentur (quia ipse in specie columbæ ap-
paruit) etiam ipsi columbæ fiant, vt de terrenis
& corporeis locis euolent ad cœlestia, pennis San-
cti Spiritus eleuati.

Bern. serm. super Beati qui
habitant.
Bene factum est vt pennas acciperetis sicut
columbæ, & volaretis ad requiescendum. Nam in
terrâ non erat requies, sed labor & dolor &
afflictio spiritus. Quid ergo timendum est sic
volanti? nisi fortè cadauer, vel simile aliquid
videat in terrâ, cuius desiderio tractus, videa-
tur à venatoribus illis pessimis, & præparatis
laqueis capiatur, & sint noussima hominis illius
peiora prioribus?

Aug. medit. cap. 37.
Da, quæso, toto desiderio & omni studio,
tendere quo te ascēdisse credimus, vt in præ-
senti quidem miseriâ solo tenear corpore,
tecum autem sim cogitatione semper & a-
uiditate; vt ibi sit cor meum, vbi tu esthesau-
rus meus desiderabilis, & incomparabilis,
multumque amabilis. Assumat Domine, as-
sumat, rogo, spiritus meus pennas & volitet &
non deficiat, volet & perueniat vsque ad deco-
rem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ tuæ.

Ibid.
Tene cor meum manu tuâ, quia sine te ad
altiora non rapitur, illic festino, vbi summa
pax regnat & iugis tranquillitas rutilat. Tene
& rege spiritum meum, & assume illum se-
cundùm voluntatem tuam, vt te duce, as-
cendat ad illam regionem vbertatis, vbi pas-
cis Israel in æternum pabulo veritatis.

[blanco]