Ludovicus van Leuven, Amoris divini et humani antipathia (1629)
Table of contents ↑Præludium
PRÆLVDIVM
ET
DESCRIPTIO AMORIS.
ET
DESCRIPTIO AMORIS.
IN Libro primo potissimum egi de Amore humano &
prauis effectibus eius; in hoc potissimum agam de A-
more diuino & sanctis effectibus eius. est igitur A-
mor hic affectio vehemens cordis & animæ ac mentis
applicatio ad aliquid diligendum: inclinat enim Amor
Amantem. neque enim in hoc laborat, licet labor non
amantibus grauis sit; neque difficultatem non nouit
sed impatiens est nisi inueniat quod desiderat: nec aliud
cogitat quam quod diligit; nec accipit de dilatione so-
latium. Lucerna fulgoris verus Amor, ardens in mente
per desideriū, & splendens in facie per exemplum & hic
Amor iam nudus non est & purè naturalis, sed indutus
fontani Amoris radio; iā infusus, iā purgatus, iam illu-
minatus & eleuatus supra naturæ potentiam; iam pa-
tiens, iam formatus, qui cum forma est, pure naturalis
& per se agens informis est, impotens & depressus, A-
mor naturalis, fulgor oculi in tenebris: Amor infusus
fulgor oculi in lumine, vel verius, lumen efficax in
fulgore.