Otto Vaenius, Emblemata aliquot selectiora amatoria (1618)

Table of contents ↑

← Content: PreviousContent: Next →

Ad librum


Back to top ↑
AD LIBRVM.
DIscolor est mundi facies, diversaque rerum
Natura: ipse vices quattuor annus habet.
Brumam ver sequitur, ver excipit æstus, & æstum
Autumnus, quem mox frigida trudit hiems.
Nos etiam studio non semper vivimus uno:
Officia ætati sunt sua cuique data.
Quod puerum, quod vesticipes non dedecet annos,
Dedeceatque virum dedeceatque senem.
Hunc moneo servare modum, nec quolibet ire,
Vel temere quovis te insinuare, liber.
Bullatum vitare gregem, vitare senilem
Præcipio frontem & triste supercilium:

Nec gravium curas interpellare virorum:
Austera, ah minime tu facis ad studia.
Ad juvenes age, carpe viam lepidasque puellas:
Hos decet ingenium nosse, Cupido, tuum:
Hos artes astusque tuos, quibus omnia latè
Subjicis, & cunctis gentibus imperitas.

Ph. Rvbenivs.

Back to top ↑

References, across this site, to this page:

No references to this emblem or page found.