Contents


Back to top ↑

[Titlepage]

[pb: [titlepage]]

TYPVS
MVNDI
in quo eius
CALAMITATES
et
PERICVLA
nec non
Diuini, humanique
AMORIS
ANTIPATHIA,
Emblematicè proponuntur
à
RR.C.S.I.A.

ANTVERPI Æ
Apud Ioan. Cnobbaert.
1627.

Cum gratia et priuilegio Regis Catholici

[pb: [titlepage verso]]

Back to top ↑

[Titlepage]

[pb: [titlepage]]

Quàm sordet mihi terra, dum cœlum adspicio!
Phls de Mallery fecit
I. Cnobbaert exc. cum Privilegio.

[pb: [titlepage verso]]

Back to top ↑

Dedicatio

[pb: A2r]
S.P.
IGNATIO
LOYOLA
SOCIETATIS
IESV
FVNDATORI
S. Quàm sordet mihi terra, dum cœlum aspicio!

NOcturnā Loyola diem dum spectat, & aulæ
Sydereæ vigiles, non sine lege, faces;
Cœlum ardet; cœlum suspirat; & vndique votis
Igneus, è terris emicat in superos.
Emicat; & visis animans ex ignibus ignes,
Tot patitur flammas, quot parit æthra faces:
Totus & in flammas, iam nomine teste, & in ignes
Iret; ni socias gigneret ignis aquas.
[pb: A2v] Sed velut oppositas fluuij petulantia ripas
Dum quatit, effusis vincitur agger aquis:
Sic vbi, non solitos agitans Ignativs æstus,
Feruet, se teneras eliquat in lacrymas:
Quin super-effuso latè rigat omnia fletu,
Et linguam tacitis vndique inundat aquis.
Illa silet, nihil ad lacrymas se posse professa:
Scilicet & linguæ lacryma pondus habet.
Hæc leni interea præterfluit ora susurro,
Eque genis ducto fonte, pererrat humum.
Non ita cogit hyems pluuias in vellera guttas;
Vt nudam niuea cyclade donet humum:
Non ita nascentes aurora præoccupat herbas:
Non ita lactentem roscida gemma thymum.
Non luctum vox vlla notat, suspiria flammam
Nulla sonant; mutus omnia fletus agit.
At simul vt luctus vox fluctibus extulit ora,
Inuenitque suos naufraga lingua sonos:
Ingemit; & fixis in cœlum obtutibus, inquit:
Quā mihi, dū specto sydera, sordet humus!
At cur sordet humus, gemino quam flumine lumen
Abluit? vnda facit puluere mixta lutum.

[pb: A3r]

TIbi ergo B. Ignati, tibi heros
fortissime, qui fortunæ copias,
qui carnis illecebras, qui gentilium
tuorum titulos, & si quid præterea,
in hac rerum vniuersitate mortales
suspiciunt, intento semper in cœlos
vultu, & animo despexisti; tibi in-
quam, emblematicum hunc Mvn-
di typvm , ac serium de gemino a-
more ludum dicamus, consecramus-
{q}ue. Cui enim portiùs? tuis fonti-
bus rigamur quotidie; tibi refundi-
mus, quod hausimus ex te: tu calamos
nostros animas; tibi viuere primū in-
cipiant. Tu arma, quæ Mvndvs pre-
ceperat; aut certè iam pridem sibi di-
canda sperauerat, ad Virginis tholum
suffixisti; vt essent nouæ militiæ rudi-
menta, quæ fuerant veteris tropæa
[pb: A3v] fortunæ. Te vterque Amor, in quâ lude-
ret, palæstram elegit. Et vincere qui-
dem visus est terrenus, quamdiu perso-
nâ ad gratiam ingeniosè compositâ,
diuinum quid ementiens, hoc quasi
merito suo, animum sibi tuum ad-
iungere studuit. At vbi iam excreuit
in luctam lusus, lucta in luctū, luctus
in lacrymas; defluxit è vestigio, quæ
fucum fecerat, cerussa; defloruit per-
sonæ gratia; & lutulenta terræ fæx,
quæ in laruam hactenus coaluerat,
Furtiuis nudata coloribus,
vel inuitam se prodidit. Nec adhuc se
totam prodiderat; & totam iam ode-
ras. Satis nimirum superque erat ani-
mo vel ad mundi inuidiam generoso,
quàm proximè à periculo abfuisse.
Vicisti ergo tunc, cùm credi posses
[pb: A4r] perdidisse. Ausim dicere: numquam
vicisses; nisi sic perdidisses. Diui-
ni Amoris crediderim globum illum
fuisse, quo, non tam crus, quàm ani-
mus tuus vulneratus est. Fœlix vul-
nus! quod te mundi calamitates edo-
cuit, dedocuit pericula. fœlix globus!
qui inhærentem altè pectori tuo
terræ globum quàm celerrimè excus-
sit, & expresso inter allisionem tinni-
tu, inanias illū suas explicare coëgit,
--- --- --- iussitque fateri;

Quanta subærato mendacia tinniat auro.
fœlix globus! qui viam aperuit, quâ A-
morem mundi, illudere tibi meditan-
tem, fœlicissimè eluderes, & diuino
colludere disceres. Aperuit nimirum
animum tuum cœlo, mundo clausit.
verbo dicam: obfuit, vt prodesset;
[pb: A4v] perdere te coëgit, vt vinceres.

Ad tuas itaque aras B. Ignati, qui
adeò generosè victorem tuum victus
subiugasti, votiuas has ingenij nostri
tabellas suspēdimus: vnum hoc dum-
taxat orantes; vt opusculum hoc, si
aut ex tua, aut ex sua dignitate specte-
tur, exiguum, si ex labore, mediocre, si
ex animo, magnum, ea animi benigni-
tate suscipias; vt ex nostro in litterarū
studiis progressu, quem tuo vnius fa-
uore speramus in posterū, facilè om-
nes intelligant id tibi quàm maximè
gratum atque acceptum fuisse. Susci-
pies, non dubito; & clientes tuos pa-
tronus audies. Nec enim est demissio-
nis tuæ (quæ se semper abiecit ad om-
nia) abiecta despicere, nec gloriæ, be -
neuolentiâ à nobis vinci posse.

RR. C.S.I.A.

Back to top ↑

Ad Lectorem

[pb: A5r]
Ad Lectorem.

AMorem hîc audis, lector? ne time; ca-
stus est. Mundum? ne expallesce; mun-
dus est. Ludimus; sed piè. Passeres, Columbas,
Corinnas nostri exhorrescunt calami, exe-
crantur animi. Amorem profanum damus;
sed vt fugias: diuinum; vt sequaris. Nec ta-
men iubemus te magni aliquid à tyrone ca-
lamo expectare. Iuuenes sumus, Rhetores su-
mus. Si grande quid expectas, ludimus. Em-
blemata versibus illustrare placuit, ex tem-
poraneo pene aliquot dierum carmine, non
librum scribere. Si nullum alium hinc fru-
ctum referimus; certè studuimus. Tu interim
vel hoc ipso beneuoli in te animi fructu frue-
re, & vale.


Back to top ↑

Au Lecteur

[pb: A5v]
AV LECTEVR.

CE tant dedale & renommé ingenieur
Archimede, a jadis faict voir à nos an-
çestres en vne sphere crystalline, parsemée
des flamboyants rubis des estoilles, vn pro-
digieux racueil de la Celeste voute, au grand
estonnement de Iuppiter & tous les Dieux:
mais voicy à l'enuie d'Archimede dechi-
frée en vn petit pourtraict la demesurée im-
mensité du monde; non pas embellie de
tant d'estoilles & astres, mais parsemée de
mille miseres & perils; & en oultre trauaillée
par vne continuelle antipathie de deux A-
mours. I'espere que vous la contemplerez
d'vne benigne œillade; & ferez accroistre
ce merueille, monstrant que le Microco-
sme peut aisement comprendre ce Megalo-
cosme.


Back to top ↑

Voor-reden des druckers tot den leser

[pb: A6r]
VOOR-REDEN DES
DRVCKERS
TOT DEN LESER.

GOetwillighen Leser / op dat v.l. niet en soude
gheheelijck berooft blijven van 't wel-genoe-
ghen / dat v.l. soude moghen ghenieten in het aen-
mercken van dese Sinne-beelden / door de welcke
de ellenden ende perijckelen deser werelt leven-
digh af-ghemaelt / ende de teghen-een-strijdingen
tusschen de wereltlijcke ende goddelijcke liefde
claerlijck vertooght wordē: soo hebbe ick besorght /
dat tot verclaringhe der selver eenighe korte Ne-
der-duytsche ghedichten hier zijn by-ghevoeght;
trachtende hier door in v.l. dese vruchte te doen;
te weten / dat v.l. door de uyt-nementheydt ende
schoonheydt der goddelijcker liefde ontsteken en-
de aenghewackert zijnde / de werelt met hare sot-
ternijen ende ydelheden cloeckmoedelijck mach
verfoeyen / oft die ten minsten maer achten naer
hare weerde. Arbeydt dan dit daer uyt te trecken /
ende vaert wel.

V.L. dienstvvillighen

Ian Cnobbaert.

Back to top ↑

Mundus in mali ligno positus est [1]

[pb: 12]

[pb: 13]
I.

Mundus in mali ligno positus est.

O Mina sunt hominum mali pendentia ligno:
Arbore in hac mundi statque, caditque salus.
Poma quot hæc arbor, tot ramis sustinet orbes;
Non bene vis tantum tantula portat onus.
Non ferat hoc Atlas, non nubifer Apenninus;
Non pariter iunctis Pindus, & Ossa iugis;
Parnassusúe biceps, vario neque vertice Taurus:
Pars orbis toto scilicet orbe minor.
O malè fulta salus! fragili malè credita malo!
Quàm res præcipiti stat tua, munde, loco!
Heu quid Adame, paras? orbem fulcire labantem?
Impar pondus habet viribus ille tuis.
Corruet, inuoluetque pari se, teque ruinâ.
Corruet, hoc lentum est; ni fugis, ecce ruit.
Sinescis; putri pendent hæc poma genistâ,
Inque manus, digito vix bene tacta, fluent.
[pb: 14] Hinc fuge, nec blando nimiùm confide colori:
Ille color vermem, quem tegit, intus habet.
Mors inclusa latet: vitæ malè creditur arbor,
Quod valeat vitam tollere, virus inest.
Vesceris? ah pransos pestis populabitur artus;
Oreque deluso dira venena trahes.
Venturos adeò tangent ea fata nepotes,
Imaque natorum serpet ad ossa lues.
Poma manu prensare caue, tetigisse, perisse est:
Tangere sed nimium est, tangere velle nocet.
Et nocuit vidisse: nocet, mihi crede, videri:
Regulus hîc tacitâ prospicit è latebrâ.
Serpenti ne fide; malus latet Anguis in angue,
Te fore, fallaci sibilat ore, Deum;
Notitiamque boni spondet, pariterque malorum.
Heu mala quàm cupias noscere; plura scies!

[pb: 15]

Sans l'aide d'Hercules, Atlas porteur des astres,
Eust mis le ciel en piece, les Dieux en mil desastres:
Et quoy? supportera du monde le grand pois
Vn vermolu pomier? nō, nō; mais biē la croix.

Vlucht Adam; dwinght uw' oogh / dwinght uw' handt / dwinght uw' sinnen /
'Ten is noch vreught / noch vrucht / dees' vruchten te beminnen.
Haer leven / is u doodt. sy vallen; blijft ghy staen?
Loopt vry; den boom is broosch; de wereldt hanght daer aen.


Back to top ↑

Sic malum crevit unicum in omne malum [2]

[pb: 16]

[pb: 17]
II.

Sic malum creuit vnicum in omne malum.

QVondam dircæis (si vera est fabula) campis
Horrida Cadmæo semine nata phalanx:
Impia, crudelis, iurata exscindere Cœlum,
Et mox fraternâ cæde cruenta manus.
Tu quoque Pandoræ delusus fraude Prometheu,
Sparsisti humanum virus in exitium.
Quò repetita procul duplicis mendacia famæ?
Parcite. mentiri fabula nulla solet.
Nomine si verso fias, Adame, Prometheus;
Tu Cadmus, pomum dens sit; & historia est.
Seuisti vetitâ decerptum ex arbore fœtum,
Pullulat hoc scelerum semine dira seges.
Hinc quæ non vidit, quæ non mala pertulit orbis!
Armata in nostras Terra, Polusque neces.
Hostis homo grauis ipse sibi est, semperque negata
Quærit, & in vitium fertile pectus habet.
Huic inflat tumidas ventosa superbia venas;
Hic sitit in rutilis, Tantalus alter, aquis;
[pb: 18] Ille litat Cereri; se deuouet ille Lyæo;
In castris Paphiæ militat alter heræ;
Alter in optatis sectatur mollia rebus
Otia; sed faustâ non reditura vice.
Huic animum rabido furor, iraque concutit œstro;
Intima huic ater viscera liuor edit.
Pæne gygantæo scanduntur sidera fastu,
Pæne Deum superâ pellere sede iuuat.
Terra caue, fremit infensi grauis ira Tonantis;
Iam tua, iam plectit crimina; terra paue.
Nónne vides, vt præcipiti ruat æthere fulmen?
Vndique disrupto sulphur vt axe pluat?
Vt ferus excussis Boreas bacchetur habenis?
Hauriat vt curuas vndaque, morsque rates?
Nempe Helice, Pharos illa animi, dux optima vitæ
Cimmeriâ ratio nocte sepulta iacet.
Dirigit extinctâ clauum ratione voluntas,
Mersaque tot scelerum pondere vita perit.
En mala quot surgunt malè mansi è semine Mali!
Sic malum creuit vnicum in omne malū.

[pb: 19]

O cruel changement! fiere metamorphose!
La semence d'vn fruict, quelle metempsychose!
Se change en carnaciers animaux; voir en maux,
Qui vont brisant le monde par mill' & mille fleaux.

O Adam, wat een quaet heeft ons dit saet ghedaen!
Niemant en isser vry / niemant en kan 't ontgaen.
Het vyer / de locht / de zee / de aerde draeght ons haet;
Dit seven-hoofdich dier / door-eet ons met sijn quaet.
Ghy hebt met grootē lust dit saeykē eens gesaeyt;
Maer wy met druck en sweet / geduerigh dat ghemaeyt.


Back to top ↑

Ut potiar, patior. Patieris, non potieris [3]

[pb: 20]

[pb: 21]
III.

Vt potiar, patior. Patieris, non potieris.

STulte Cupido caue; nocet empta dolore voluptas:
Quantula, quàm certis fœta volupta malis!
Dulcia promittit mundus; sed amara propinat:
Sub mellis laruâ dira Aconita bibes.
Malim ego boletum Claudî, cœnamúe Thyestæ:
Malim ego Medeæ pocula mixta manu.
Mella putas? mellis sunt fella imitata colorem.
Vnica vix mundo guttula mellis inest.
Fella iube fieri mutato nomine mella;
Mella tamen stimulis, vndique cincta leges.
Balsama sic diri vallant preciosa Cerastæ;
Sic rosa spinoso nupta satellitio.
Heu! spoliare opibus nequidquam alueâria tentas:
Vt patiare; tamen non potiere fauis.
Erumpet portis, & totis vndique castris
Stridula mellipari te premet ira gregis.
[pb: 22] Turmatimque leues quatiens stridoribus auras,
Punget, & infestâ te terebrabit acu.
Non sic torta nocent Parthi fugientis ab arcu
Tela, venenatas tela datura neces:
Nec tam præsentem morsu fert vipera pestem.
Heu fuge, mortifero dente volupta necat.
Sincero vis {problem} frui? cœli vbere suge;
Inde bibes nullis illita mella dolis.

[pb: 23]

Gardez vous follastreau, gardez vous de ces ruches,
Où ces petits archers vous ont mis des embusches.
Le rayon est rauy, la proye est emportée:
Au lieu du doux nectar, aurez la main naurée.

Wat honighs met veel quaets / en bitterheydts te koopen;
'Tis al te dier betaelt: maer dus om niet te loopē /
En soeken 't soet in 't suer; 't is in de zee dē haes /
Den visch in 't bosch ghesocht; 't is sotticheyt 't is raes.


Back to top ↑

Quis levior? cui plus ponderis addit amor [4]

[pb: 24]

[pb: 25]
IV.

Quis leuior? cui plus ponderis addit amor.

FRustrà Cypridis impiger puelle,
Totos niteris, atque perdis annos,
Addens pondera, ponderique pondus:
Namque addas licet, vsque, & vsque pondus,
Et Mundos cumules Cupido Mundis,
Appendet minus vsque, & vsque Mundus.
Leuis sibilus est sonantis auræ,
Seu Neptune tua ambulat per arua,
Seu dum Flora tuum natat per æquor.
Et spuma est leuis è latrante Ponto,
Et alâ leuis est volante pluma,
Et leuis palea est, leuisque arundo,
Et pilus leuis est, leuisque stupa,
Lanugo leuis est, leuisque fumus,
Sunt leues atomi, leuisque puluis,
Et nubes leuis est, leuesque flammæ,
Quas ruptâ iaculatur æthra nube:
[pb: 26] Ast leuissimus est leuissimorum,
Et vmbrâ leuior leuissimorum.
Mundus omnium; & vsque permanebit,
Dum Mundo dominabitur Cupido.
Quid bullâ leuius, sequace bullâ,
Quam sapone animans, breuique conchâ
Tenelli creat halitus puelli?
At si dius Amor libret bilancem,
Præ bullâ est leuis, halituque Mundus.
Scis quidnam leuius putem esse Mundo?
Si nescis, breuibus docebo: NIL est.

[pb: 27]

C'est vray Monde leger, que le bouillon volage
Par l'ocean de l'air s'enuole, ram', & nage
A la mercy des vents; mais encor vous deuance
Ce bouffy diamant, au poids de la balance.

Ware toe al dit ghewicht?
De werelt is te licht:
Den bobbel van dit kindt /
Is zeepe / locht / en windt:
Maer desen aerdtschen bol
Is ydel / voosch / en hol:
Ja anders niet dan niet /
Met eenen schijn van iet.


Back to top ↑

His vertitur Orbis [5]

[pb: 28]

[pb: 29]
V.

His vertitur Orbis.

ESt Vertumnus Amor, formas se fingit in omnes;
Talia, si Protheus quis fuit, ora tulit.
Tela vibrat miles; venator retia tendit;
Nunc prece, nunc precio, nunc agit ille minis.
Nunc tonitru, trifidæque imitatus cuspidis ignes
Ima crematuras spargit in ossa faces.
Ludit, & illudit positis nunc histrio telis.
Munde, caue tectos in tua damna dolos.
Spicula ponit Amor; sed tu ne pone timorem;
Est arcus, flagrum quod puerile putas.
Mox iterum aptato lunabit cornua neruo,
Lethalisque tuum figet arundo iecur.
Ludenti ne crede; magis confide furenti;
Ludicra nam sequitur serius ista dolor:
Serius & serus; cum diris cincta colubris
Alecto Stygijs protulit ora vadis.
Trāsit ΕΡΩΣ in ΕΡΙΣ: Odiū comitatur Amorē,
Aut sequitur: turpi nulla in Amore fides,
[pb: 30] Nulla fides, & nulla quies. Inuertitur Orbis,
Ludere cùm Cyprius cœperit Orbe puer.
Ac velut inflicto volitans sub verbere turbo,
Voluitur in gyros, seque sequendo fugit;
Dant animos plagæ, plagas puerilia lora;
Sic Odium hinc Mundum, sic Amor inde rapit.
Ductus Amore Paris, Ledæi prædo pudoris
Vela per AEgeas barbara fecit aquas:
Hinc illæ lacrymæ: Danaas Odium, iraque dextras
Vertit in exitium Troia superba tuum.
Idem Amor AEneam tot Ponti erroribus actum,
Coniugia, & Latias quærere iussit opes:
Ast Odium Turni stimulans præcordia totis
Anguibus, in Teucros compulit ire duces.
Sæuit Amor thalami, mentes fera versat Erinnys:
Sic geminâ Latium, Troiaque peste perit.
Auri Amor in Parthos Crassū impulit; arma retorsit
Mox Odium, & flauo mersit in imbre caput.
Regni Amor in patriam conuertit Cæsaris arma;
Patrum Odio patriam sanguine tinxit humum.
Terrarum dominâ quid fortius vrbe Quirini?
Et potuit Romam vertere solus Amor.

[pb: 31]

Mille tours, & retours ioue la giroüette;
Quand l'espoux de l'esté le doux Zephyr halette:
Ne t'estonnes doncq pas, que la sphere du mōde
Battue de ces foüets vire de rond' en ronde.

Wat is dit voor een kindt /
Dat met een soet ghewelt /
De werelt dus ontstelt?
De Liefde. Wat een quaet
Moet ons dan doen den Haet?
Neen / neen; de Liefde wint.
Veel quader is den hondt /
Die t'samen speelt / en bijt;
Dan die u van uw' wond'
Met sijn ghebasch bevrijt.


Back to top ↑

In cruce sola quies [6]

[pb: 32]

[pb: 33]
VI.

In cruce sola quies.

QVisquis amas nullâ vitiatum nube serenum;
Quisquis amas nullo gaudia læsa metu:
Huc ades; & tacitâ quæ venit ab icone, vocem
Accipe: lex Orbi nulla, nec vlla quies.
Aspicis, vt puer hic oculo, pede, mente, manuque
Instabili stabilem quærat in Orbe fidem?
Mille agit in gyros, in spiras mille, mæandros
Mille; nec ex vsu spes venit vlla moræ.
Scilicet innumeris ruit orbibus Orbis in orbem,
Et partes sequitur ipse, fugitque suas.
Miles es? vt crebrò vigiles tuba Martia lunas
Imperet; at famæ crebriùs æra vocant.
Nempe secunda suis nisi te fortuna maniplis
Augeat, vt suadent somnia; nulla quies.
Dux es? ni totis tibi belli gloria castris
Militet, vt spondent somnia; nulla quies.
Diues es, & magnas metuunt exilia messes
Horrea? si qua seges æmula; nulla quies.
[pb: 34] Si qua recensenti dominos face iudice nummos
Adstrepuit folio virgula; nulla quies.
Prodet inaccessas nimirum frondea gazas
Lingua, nec arcano te sinet hoste frui.
Siqua per occlusas aut lux, aut vmbra fenestras
Furtiuo penetrat sepede; nulla quies.
Vmbra tegit fures; lux omnia prodit; vtrique
Inuia, vel casu hoc indice, nulla via est.
Cætera quid memorem? tecum fraus, liuor, egestas,
Tecum habitat tristi luridus ore dolor.
Vidit, & invidit, cumuloque superflua dempsit
Mulciber: at versis sors vbi nigra rotis;
Soli innixa Deo perstat, quæ fulta caducis
Spes erat illecebris; in cruce sola quies.
Bellica Loyolam quot fregit adorea curis?
At simul ac Gallo vulnus ab hoste tulit:
Sola tenet placidam curâ pax exule mentem;
Solus regnat Amor; in cruce sola quies.
Vis sit in Orbe quies? fac vt Orbis nesciat Orbem,
Inque crucem incumbat; in cruce sola quies.

[pb: 35]

Tu trauailles en vain, voulant que ceste boule
Sur le paué vny de la table ne roule:
Si tu veux Cupidon veoir se globe rassis;
Que le poids de la Croix ordōne son pourpris.

Wat vlucht-ghesinden lust
Is dit / die noyt en rust?
'T is 't onghestadigh spel
Des werelts / die 't ghequel
Van hare lusten iaeght /
Tot dat haer 't Cruys behaeght.


Back to top ↑

Latet hostis; & otia ducis? [7]

[pb: 36]

[pb: 37]
VII.

Latet hostis; & otia ducis?

PAlladis auspiciis stetit ingens gloria Troiæ,
Diues opum, factis inclyta, Marte potens;
Dum labor, & solers defendit mœnia Virtus,
Curaque peruigiles constitit ante fores.
Ast vbi fugerunt cum Pallade Palladis artes,
Arma vbi cum longo seposuere metu:
Incustoditos mox scandit machina muros
Fœta viris, Graiæ lugubre fraudis opus.
Quos non mille rates, nec vis, nec tela, nec enses,
Non Mars, non anniperdomuere decem;
Otia damnarunt somno, vinoque sepultos;
Vnica tot Regum nox populauit opes.
Euigilate Phryges, latet intra mœnia pestis:
Hostis habet muros; euigilate Phryges.
Dormiuêre: sopor ligat ægros vltimus artus,
Victaque claudit iners lumina credulitas.
Diffugiet somnus, piceo cum fumeus ore
Inuisum faciet Mulciber ire diem:
[pb: 38] Barbaricum victrix cum cinget flamma cubile,
Et Priamum pictis exciet è thalamis.
Serò Phryges sapient: sic constant otia magno.
Otia, qui falso niteris Orbe, fuge.
Otia quæ blando cænit Orbis murmure, fallunt:
Maior in Orbe dolus, quàm Phryge clausus eq
Non Ithacus, fallaxúe Sinon hac delitet aluo.
Mille latent pestes, funera mille latent.
In Cyprios fera mille parat tormenta nepotes,
Mille parat vindex Thesiphonea faces.
Non tam pestiferos accendit Vesuius ignes,
Nec tam funereis æstuat Æthna rogis:
Ah! æstus Venerem non exsudabis ad istos?
O puer in pœnas desidiose tuas!
Bis malesane puer, vitâ cum ludis, & igni!
Funera quæ rabies Empedoclæa sequi?
Nitrea sulphurei subter te pulueris olla,
Ingens olla, leui mox animanda face;
Proripe te, fundo mox Terra dehiscet ab imo,
Styx tibi mox vastos pandet opaca sinus.
Ignes igne doma: Mundum fuge, Cyprida vita:
Materies stygijs non magis apta facis.

[pb: 39]

Hola! esueille toy; que Morpheus le pipeur
Glissé dedans vos yeux ne te plonge en malheur.
Voyez que de bien pres talonoit la ruine,
Le feu s'estant des-ja faict maistre de la mine.

Blijft dit vyer onghebluscht /
Vreest ghy de minste pijne;
Hoe slaept ghy dan gherust
Op dese helsche mijne?


Back to top ↑

Occidunt utraque risu [8]

[pb: 40]

[pb: 41]
VIII.

Occidunt vtraque risu.

NOn tantùm ingentes habitat mors effera rictus;
Non tantùm libycas horret arena iubas:
Maxima sunt minimi nonnumquam vulnera dentis;
Maxima sunt minimæ sæpe venena feræ.
Testis Arachnæo metuenda Tarantula vultu es,
Cum tua mortifero gutture fella vomis.
Thessala te posito venerantur gramina tabo,
Præstituitque suis Itala terra malis.
Stellio luce nocet, boa frigore, flumine natrix,
Vi iaculus, visu regulus, igne draco;
Sed tua (quis tantos vel Vlysses sentiat astus?)
Immodico risu blanda venena necant.
Vix lepor os reserat; mors occupat; inscia rident
Labra; natant lacrymis lumina funereis.
Scilicet ignarus vicini funeris augur
Risus, præsagas cogitur in lacrymas.
Nec tamen interea læto pede plaudere terram,
Nec piget immodicis soluere frœna iocis;
[pb: 42] Venturi donec metuens ruat in tenebras sol,
Et radio terras emoriente legat.
Toxica tum subeunt, subit & Libitina; suoque
Victa lepore, die vita cadente cadit.
Phoebe Thyestæo quid ferris in auia cursu?
Flecte rotam; aut Mundi si scelus omne fugis;
Perde diem, & terras æternâ nocte fatiga:
Nil hoc ad Mundi toxica virus habet.
Si necat immodico funesta Tarantula risu;
Dulciùs ille nocet; certiùs ille necat.
Testis, Agenoreæ Chilon quem gloria palmæ
Prima coronatis composuit manibus;
Testis Arabs, testes tumuli, quêis nomen orexis,
Sæclaque, quêis vnam mors dedit vna ratem.
Atque vtinam hoc ipsum, miseri, quod degimus, æui
Lethiferos Mundo non gemat esse iocos!
Ecce ciet digitos tremula cum voce loquentes,
Et Capitolinis gaudia nata cibis:
Nec mora terra fremit, ruit æther, fulminat ignis,
Et stygias subito funere plangit aquas.
I nunc, & Mundi lethalia spicula ride;
Ebria si tanto gaudia melle necant.

[pb: 43]

Que si la Tarantule vous at à fleur de peau
Doucement chatoüillé par son fatal museau;
Tu meurs en riotant: tel est le faux plaisir
Du monde desloyal; car son rire est mourir.

Ghelijck den soeten beet
Der Italiaensche spinn'
Soo ketelt / dat het sweet
V neemt en ziel' / en sin:
Soo ded' de werelt oyt;
Haer lachen is ons doodt.


Back to top ↑

Frustrà: quis stabilem figat in orbe gradum? [9]

[pb: 44]

[pb: 45]
IX.

Frustrà: quis stabilem figat in orbe gradum?

HVc ades, elatas qui tollis in æthera cristas,
Plenaque ventoso pectora folle geris.
Huc ades, aggestum patulis qui faucibus aurum
Rimaris nimias Tantalus inter opes.
Huc ades, Idaliæ cui torrent viscera flammæ,
Cæcaque vipereus corda sagittat Amor.
Disce tuos luctus: votorum è culmine præceps
Decidit, ancipiti qui locat orbe pedem.
Nil ætas, nil forma iuuat, nil fulua metalli
Lamina, nil forti parta trophæa manu.
Inde cliens Pluti, laudum præco inde suarum,
Multus & AEgysthus, multaque Phædra ruit.
Ipsa suis veniat variata superbia plumis;
Hinc malè lapsurum corpus in astra libret.
Ipse adeò Plutus præceps eat, ipse Cupido:
Ille grauis nummis, arcubus ille minax.
Nempe gradu stabili consistere nescius orbis,
Ingenitâ sese mobilitate rotat.
[pb: 46] Non ita sisyphiæ pondus reuolubile molis
Vertitur,è summo cùm petit imaiugo.
Vis stabili firmare loco vestigia? Christvs
Est petra quadra, quadro fige pedem lapide.

[pb: 47]

Gardez vous de monter, esceruelé Päon:
Ce Plute fracassè, ce culbutant garçon
Crient: fuyez, fuyez du Monde l'inconstance,
Si tu ne veux courir risque de decadence.

Wellusten / eer' en goedt
En is maer ebb' en vloedt:
Men siet het al vergaen;
'T is quaet op bollen staen.


Back to top ↑

Mundi me lapsus adauget [10]

[pb: 48]

[pb: 49]
X.

Mundi me lapsus adauget.

HOc quod suspicis, hoc quod obstupescis,
Quo spes culmine fabricas superbas,
Quo dicta est lare Firmitas morari,
Quæ visa est statio Perennitatis,
Tutelæ domus, & Salutis ara,
Vitrum est, vel vitreum quid esse vitro
Si potest magis. His ruina tectis
Legit perpetuos sibi penates.
Præceps labitur, occiditque Mundus,
Crystallus Venetis gelata flammis
Vt leui ruit, interitque flatu.
His vultum speculatur in ruinis,
Et sese malè recreat Cupido,
Sic est: in vitium ruente Mundo
(Et en quàm facilis ruina Mundi)
Crescit lapsibus omnibus Cupido;
Culpam culpa trahit prior sequentem,
Et simul paritur, paritque noxa,
[pb: 50] Et noxas parit vna noxa mille,
Vt flammas parit vna flamma centum.
Nempe fertile semen est malorum,
Princeps principis vt Parentis omnes
Lapsus vnicus iuit in nepotes:
Errat hinc calor ossium per omnem
Deuoratque medullitus medullam
Incautus raperis, propellerisque
In Paphumque, Tyrannidemque Amoris;
Mox & spontè sequi iuuat ruentes,
Et dulce est socios habere culpæ,
Vt dulce est socios habere pœnæ;
Et palàm pudet esse te pudentem,
Omnes cùm videas palàm impudentes;
Et magis iuuat esse te impudentem,
Omnes cùm videas parùm impudentes.
Crescit lapsibus his, & his Cupido.
Multi olim Hippolyti, Parisque rarus;
Nunc (o tempora, Temporumque mores!)
Rarus Hippolytus, Parisque multus.
Audi vota Deus, pudica vota:
Sint multi Hippolyti, Parisque nullus.
[pb: 51] Audi Cypridis impudice miles:
Mundum si fugis; occidit Cupido.

Si le glacé crystal, auquel Venus se farde,
Viēt à glisser des mains d'vn mignō de sa garde;
On en voyt dix à douz' pour vne seule face:
La cheute d'vn vault-rien en mille lieux le place.

Ghelijck den minsten val
Van een seer broosch ghelas /
Verbeeldt in groot ghetal
Het beeldt dat eenigh was:
Soo baert den eersten val
Des werelts / sonder rust /
Veel quaets / en lust tot al:
Ja soo daer iemandt malt /
Een yeder volght / en valt.


Back to top ↑

Donec totum expleat orbem [11]

[pb: 52]

[pb: 53]
XI.

Donec totum expleat orbem.

QVæ Dea falcatos toties se curuat in arcus
Par Proteo ancipiti statque, caditque globo,
Postque senescentis dispendia menstrua formæ
Crescit; dum toto Sideris orbe micet:
Sic dubio calet igne Venus; sic æmula Phœbes
Orbis in exitium cornua lunat Amor.
Perque diem, & tenebras, per dāna, per arma, per ignes,
Per lucra, per somnos, otia, vina, dapes
Crescit, & accrescet, donec totū expleat orbem.
Pœnè simul iunctæ iam coiere manus.
Quæ genua extremo non tangit pendula limbo
Fluxerat in teneros Synthesis antepedes.
Brachia nuda breues (prius vtraque longa puello)
Prostituunt manicæ:Tempore crescit Amor.
Dum nondum annosâ lustrabat lampade terras
Phœbus, & in cunis, ac tener Orbis erat;
Candidus, & simplex, castus, syncerus, inermis
Ipse suum implebat nomen, & omen Amor:
[pb: 54] Cypris adoptiuo dederat nulla vbera nato;
Sola sed infanti Gratia Mater erat;
Nôrat adulantis nec adhuc dare blæsula vocis
Signa, nec in blandos texere verba dolos;
Non habiles pharetris humeri, non dextra sagittis,
Non arcum poterat flectere molle genu:
Furta Venus docuit, docuit Venus improba fraudes,
Aptauitque rudes ad noua bella manus.
Quæ modò tela iacit diris imbuta venenis,
Parua equitaturum vexit arundo Deum;
Et quondam innocuis prælusit pusio flammis,
Qui modò tartareas spargit vbique faces.
Scilicet improbitas cum corpore crescit, & annis;
Dum vitæ, & morum est lecta Magistra Venus.
Dens fuerat stringendus in hunc Saturne, vorandus
Hic tibi præpueris omnibus vnus erat.
An taciti metuenda mali vis vlla, vel ignis?
Nec facit ad stomachum tam leuis esca grauem?
Flamma gelu recreat, stomachum leuis esca senilem,
Parua nec est teneri vis metuenda mali.
Nî pereat, perimet: paucis si vixerit annis,
E toto victor vinciet orbe comam.
[pb: 55] At tu nascentes extingue Cupidinis ignes
Qui legis hæc: vinci nescit adultus Amor.

Aux despens du Soleil la deesse bicorne
R'agrandist chasque nuict sa cheuelure blonde:
De mesme Cupidon impatient de borne,
A tes despens mortel, engage tout le monde.

De mane loopt te post /
De sonne doet den kost;
Hoe meer dat sy haer spoeyt /
Hoe meer sy wint / en groeyt;
Dies noyt en wilt sy staen /
Haer rond' en zy ghedaen:
Soo 's werelts sotten lust
Loopt / wint / groeyt sonder rust /
Tot dat sijn soet bedwanck
De werelt overvanckt.


Back to top ↑

Non amat iste, sed hamat Amor [12]

[pb: 56]

[pb: 57]
XII.

Non amat iste, sed hamat Amor.

QVæ plaga lasciui plagas non sentit Amoris?
Quæ loca pernici non adit ille pede?
Non tantum vranimâ funestat lampade terras;
Ast etiam medijs ardet, & vrit aquis;
Nec pharetram tantum, pharetræ neque spicula pondus,
Sed gerit hamatis retia plena dolis;
Nam modò piscator, modò nauita cærula verrit,
Quoque canit Siren gurgite, fallit Amor.
Ille quidem blando promittit munera vultu;
Munera sed fraudem perniciosa tegunt:
Si captas, caperis: sic credulus adnatat escæ
Piscis, ab hamatâ mors dape certa venit.
Hamat Amor Mundi. Qui Mundi munera captas,
Prædo miser prædæ præda eris ipse tuæ.
Ille videt Veneres, exardescitque videndo;
Dum videt, ardentem captat, & hamat Amor.
Iste per amfractus vmbram venatur honorum;
Venatorem vmbræ captat, & hamat Amor.
[pb: 58] Quærit auarus opes, & fuluæ pondera curæ;
Quæstoremque auri captat, & hamat Amor.
Quemque sui sensus, sua inescat quemque voluptas;
Se sinit hic oculis, auribus ille capi;
Hi pereunt tactu; sunt illis hamus odores;
Hos Cerere, hos Baccho captat, & hamat Amor.
Omnibus vsque locis tibi retia ponit, & hamos;
Quo minimè metuis gurgite, captus eris.
Sæpe tibi streperis fert cominùs oscula labris;
Oscula dum fingit, non amat, hamat Amor.
Conquereris? queritur: mœres? mœrere videtur;
Mœrore, & questu non amat, hamat Amor.
Illacrymas? sociæ pœto nant lumine guttæ:
Non amat his lacrymis iste, sed hamat Amor.
At tibi lasciuis si blandum arridet ocellis:
Non amat his hirquis iste, sed hamat Amor.
Cypro missa graues si mollit epistola curas:
Mollia scribendo non amat, hamat Amor.
Ipse adeò (& quis iurato non fidat Amori?)
Si tibi iuret, amo, non amat, hamat Amor.

[pb: 59]

Veux tu sçauoir pourquoy Cupidō porte-fleche
A chāgé l'arc en rets, sō vieux mestier en pesche?
Pour te conduire à mort: fuyez à toute force;
La mort s'est deguisé du masque de l'amorce.

Ghy meynt dat u dit kindt
Wt een goedt hert bemindt /
Om dat het 's werelts aes
V schincken wilt: eylaes!
'T is al kout voor den vaeck;
Het aes bedeckt den haeck.


Back to top ↑

Quàm grave servitium, quod levis esca parit? [13]

[pb: 60]

[pb: 61]
XIII.

Quàm graue seruitium, quod leuis esca parit?

REs magis est elegis, an Comi digna theatro,
Quam gerit hic infans, quā docet Orbe geri?
Laxabis frænos hîc fletibus Heraclite,
Hîc rumpet splenem, sat scio, Democritus.
Ore trahit fumos, placet hic prænectare succus,
Dum cohibent vinctos pondera dura pedes.
Nec fugere hinc labor est; potat, sedet, oscitat, hæret,
Infelix! dominæ tanta libido gulæ!
Sic poterat patrio quæ libera ludere cœlo
Luditur, & tenui pro dape seruit auis.
Credite Posteritas, perierunt sæcula pomo;
Credite, puls seruum paucula fecit Esau:
Credo ego; nam diri facimus peiora nepotes:
Nempe est à patribus degenerare pudor.
Fumus opes, & fumus honos, fumusque voluptas,
Et speciem fumi, quidquid amamus, habet.
Et tamen (heu lacrymæ!) quem non hic fumus inescat?
Fumea quem flendo non premit esca iugo?
[pb: 62] Miles agit vigiles hyberno sidere noctes,
Solis &æstiuo tostus ab igne dies;
Bella domi desunt? peregrinâ bellat arenâ,
Vulneraque alternâ dat, recipitque manu;
Hosticaque audaci complexus mœnia nisu
Non procul à mortis finibus exul abit:
Scilicet vt digito monstretur, & audiat: Hic est:
Tam graue seruitium tam leuis esca parit.
Per mare mercator, per inhospita saxa, per ignes,
Imaque per terræ viscera quærit opes;
Plusque mari vario curarum fluctuat æstu,
Plusque suis ratibus, quas fera iactat hyems;
Vt numeret paucos, preciosa pericula, nummos:
Tam graue seruitium tam leuis esca parit.
Quæ non Galeno breuis est Censore voluptas?
Seu tua sit Liber, seu tua mœcha Cypris?
Quot tamē hinc pestes? caput hæc grauat, altera pect’,
Et ligat illa manus, & cremat illa pedes,
Ista sibi renes, hæc omnes mancipat artus,
Mens quoque captiuo in corpore serua gemit;
Et gemit, & Cœlo nequit ægros tollere vultus,
Et nequit, & non vult; si sinat esca, volet:
[pb: 63] Velle vapor prohibet: trinos Mundi abijce fumos
Sic tibi Libertas, sic tibi parta Salus.

Ce musicien des bois pour vn grain de pauot
Quitte sa liberté, change boscage en cage:
Mais, helas! Cupidon, tu me sembles plus sot,
Pour vn repas fumeux caressant l'esclauage.

Loopt kindt / uw' boey is los;
Vlieght voghel / kiest den bosch:
Sy sitten beyd' gherust /
Niemandt en heeft daer lust /
Om los te gaen en vry;
Sy soecken slauerny /
Om aerdtschen roock / en saet:
Soo goedt dunckt ons het quaet.


Back to top ↑

Non omne quod hîc micat aurum est [14]

[pb: 64]

[pb: 65]
XIV.

Non omne quod hîc micat aurum est.

CErnis vt ora retro velut indignantia vertat
Cœlicus ille Argus, Lynceus ille puer?
Erroríne suo succensuit, inquis? aberras.
Errorem simulat sæpe, nec errat Amor.
Mundi aperit fraudes veri arbiter æquus, & index:
Illius indicio, iudicioque sape.
Indignatur Amor? Mundo indignare vicissim;
Lumina vertit Amor? tu quoque verte tua:
Ni facis, illudet; ceu lumina tot labyrinthis
Ludit inæqualis fraus polygona vitri.
Mille putas, cum sit vix aureus vnus, & alter:
Ars munerum fingit, fingitur arte color;
Quotque putas nummos, tot nūmûm conspicis vmbras:
Sic fallunt, quæ te iudice, Munde, micant:
Ars tua, mentiri est. Crassi si diuitis arcam
Lucrinæ rutilo farciat ære fauor;
Esse putat Crœsus, nunc odit nomina Crassi:
Binos muta apices, Crœsus, hic Irus erit:
[pb: 66] Iamque vel omne tenet, vel spe iam possidet aurum
Quod sol eous, quod coquit occiduus.
Nummi animos augent, Mundi fallacia nummos
Crescit opum esuries, mens statione ruit.
Si qua peregrino veniat de littore puppis;
Illa mea est puppis, clamitat, illa mea est.
Si qua seges fœlix vicino pullulet aruo;
Quàm mihi, ait, lætis stat seges ista comis!
Anglia huic soli sua tingit vellera; soli
Spumant Rhenanis condita musta cadis;
Gignit huic è rore nouo Piscaria gemmas:
Terra aperit niueos huîc Peruana sinus.
Semina raporum vidit flauescere campo?
Ecce meis aurum nascitur, inquit, agris.
Et sibi mancupio cœli prope vindicat ignes,
Quas putat ex auro nobiliore Rosas.
Non ita turba furit nocturno saucia Baccho,
Quando natat multo mens sine mente mero.
Ara vbi stat calicum geminatis clara lucernis,
Rara vbi cum niteant lumina, multa vident.
Ebrietas furor est, furor est spes improba nummi,
Ebrietas breuis est, longior ista furor.
[pb: 67] Somnia, Crasse, tibi mens ægra. vel ebria dictat;
Euigila; nullas esse videbis opes.

Ce voirr' poinctu donnant aux astres la brauade
De mil ducats faussez faict artiste parade:
Or quitte ce faux voirr', & vois où tu te plonge,
Pour l'ombrage du biē, pour vn doré mensōge.

Dat gout dat enckel was
Verdobbelt door dit glas /
Leert hoe de werelt lieght /
Leert hoe sy u bedrieght.
Sy is soo metter daedt
Gheslepen in het quaedt /
Sy bringht u wel veel an;
Maer daer en komt niet van.
'T en is dogh al gheen gout /
Dat blinckt: schouwts' eer 't u rouwt.


Back to top ↑

Hic oritur tenebris splendor, & immoritur [15]

[pb: 68]

[pb: 69]
XV.

Hic oritur tenebris splendor, & immoritur.

ECce tibi niueæ gemino velut æquore chartæ
Archetypi vnius viuit imago duplex;
Artifici vitro, tenebrisque animata diurnis
Vtraque; sed solem largiùs illa bibit:
Hæc vix gustatâ perimit se luce, tenebris
Illa oritur modicis, hæc moritur nimijs.
At quis Prototypon? Mundus, tuque assecla Mundi
Cui venit à formâ grande supercilium,
Quique tuas vestes, auis vt Iunonia plumas,
Aspicis, & demens te, velut alter, amas.
Ipsa tuos fastus imitata superbit imago,
Mimaque, quidquid agis tu foris, intus agit.
Sed moritur noctis cur filia noctis in vmbrâ?
Tam citò nox mater facta nouerca fuit?
Scilicet æternis mors obruit atra tenebris,
Quem genuit scelerum nox tenebrosa, diem.
Cùm scelus innocuas nullâ caligine terras
Imbuit, & næui mens sine nube fuit:
[pb: 70] Nullâ mersa Tyro velarunt vellera corpus,
Et nituit fuci sat sine luce color:
Cum menti eripuit Stymphalis Cypria solem,
Mendicus variâ splendicat arte decor:
Tunc ferro crispos videas vndare capillos;
Cerussata niuet frons, miniata rubet.
Nec minus Ambitio tenebras offundit inertes,
Nec minus externæ lucis adoptat opem.
Nunc nitet in Cressâ, Tyriâ nunc luce renidet,
Herme tuo lucet munere, Erythra tuo;
Est quem nunc Francum, quem nunc mentitur Iberū,
Nunc Hybridam vestis, nunc docet esse nihil:
Quot formæ, Proteus noua tot se vertit in ora;
Esse putes mimum, scena sit Orbis, erit.
Ast vbi mors tollit ludis aulæa peractis,
Aut vitæ quintus, dicitur, actus adest,
Tunc splendor splendore caret, lux lucis egena est,
Rursus, & in tenebras, vt fuit ante, redit.
Tunc crines sine lege iacent, sine murice corpus,
Fictaque de picto demigrat ore dies.
Qui modò sol fuerat, mox ipsâ vmbrosior vmbrâ
Incubat exuuijs, Dux Saladine, tuis.
[pb: 71] Scilicet exilis velamina linea texti
Tot Veneris partus, & breuis vrna, tegit.

Ton lustre, ton esclat ne peust auoir durée,
Issu d'vn brun neant, tenebres & fumée:
Mais cōme tout l'on voyt esuanoüyr en poudre,
En son tenebreux rien, on le verra resoudre.

Dees' duysterheydt soo dicht
Is moeder van dit licht;
Maer wordt sy wat te groot /
Sy bringht haer kindt ter doodt.
Soo haest als ons de sond'
Haer duysterheydt aensondt /
Quam 's werelts luyster voort
Verciert meer dan 't behoort.
Maer in het duyster graf
Gaet al den luyster af.


Back to top ↑

Sic decipit Orbis [16]

[pb: 72]

[pb: 73]
XVI.

Sic decipit Orbis.

VItro iudice quid puelle rursus
Metiris pumilum, stupesque corpus?
Pygmæis licet artubus, nec vno
Sis maior cubito, genus Molonum,
Illorum bipedalium Molonum,
Appendix hominis, gruumque præda
Cœli trans medias vehenda nubes;
Hoc Censore tibi videris Atlas,
Vel vicarius Hercules Atlantis,
Maior Encelado, Mimante maior.
Verte lumina, falleris Cupido:
In Mundo mera vanitas, nec vllo
Tot mendacia prodiêre vitro.
Fraus ipsa in speculo moratur isto,
Fraus quâ cæruleo sub amne visi
Crescunt Naïadum sub amne vultus,
Quâ post nubila, nubiumque partus
Pallescens soror, atque mima fratris
[pb: 74] Maiori radiat Diana fronte.
Censor pessimus arbiterque Mundus.
Pellæus domitor soli, salique
Semen credidit esse se Tonantis;
Hausto tabuit ast vbi veneno,
Genus credidit esse se Philippi.
Mundus decipit arbiter superbos.
Ille Palmiferæ Tyrannus oræ,
Procrustes, Scinis, impius Tyrannus,
Herodes amor omnium improborum,
Herodes odium omnium proborum,
Clarus murice, clarior Pyropis,
Astris æmulus, æmulusque Soli
Suadæ flexamino tonabat ore;
Et iam tota dabant Theatra plausum;
Nec credi Deus abnuit Tyrannus,
Deus credidit esse vel Tyrannus.
Heu! nulli licet esse diu superbo;
Iræ Cœlitis aduolat Minister
Spargens artubus omnibus venenum,
Et dum vermibus esse iussit escam,
Herodem speculum esse iussit Orbi,
[pb: 75] Mendax quem speculum fefellit Orbis.

Ce petit Myrmidon en taille, & en posture
Paroist en ce crystal vn releué geant:
Voy-là Monde tes arts, voy-là ton imposture;
Couurir du cache-nez des grandeurs ton neant.

Als ons des Werelts schijn
Maeckt grooter dan wy zijn;
Weet dat de werelt lieght /
Ghelijck dit glas bedrieght.


Back to top ↑

Sic lusibus aptior orbis [17]

[pb: 76]

[pb: 77]
XVII.

Sic lusibus aptior orbis.

SI quem superbis auxit honoribus,
Et invidendo Fors posuit loco,
Ponat tumorem, nec salutem
Arbitrio popularis auræ
Confidat, Euris dulcè furentibus.
Dat illa ludos Nereïdum gregi
Phaselus, imprægnata ventis
Cûi nimiùm tumuêre vela.
Fortuna longâ nota Tyrannide, &
Ludum proteruum ludere contumax
Et donat, & tollit secures,
Inque throno locat, inque turbâ:
Vt turma follem ludicra suscitat,
Intus coacto quæ tumet Aeolo,
Iamque ima, iam suprema verrit,
Nec spatio requiescit vno.
Pax nulla folli, nulla potentibus.
Pompeius, Orbis cûi fuerat pila,
[pb: 78] Hoc Sortis est pila in duello
Carnifici data præda ferro.
Vento repleuit Gloria Cæsarem,
Cæsar repleuit sanguine Curiam.
Quot bellicis notus trop hæis,
Tot celeber Marius ruinis.
Fortuna Crœsum Turgida prodidit,
Victorque Crœsi Cyrus, & vltimis
Formido, deînde risus oris
Fœmineas satiauit iras.
O mœsta diræ scena Tragœdiæ!
Tot clara Regum nomina, tot Ducum,
Dum sorte ventosâ tumescunt,
Sanguineo periêre ludo.

[pb: 79]

Si par vn beau semblant Fortune te mignonne,
Te caresse d'honneurs, & mil estats te donne;
Craignez (ie la cognois) elle tient pour delices
De veoir ses fauoris donner en precipices.

Hoe meer ghy hopt / en hoopt
Nieuw' eere / ghelt en goet;
Hoe eerder dat ghy loopt
Tot val / en teghenspoet.
In 't spel den meersten hoop
Heeft meerst den quaetsten koop:
Dat meerst verheven staet
Wordt alder-eerst ghehaet.


Back to top ↑

Struit ut ruat [18]

[pb: 80]

[pb: 81]
XVIII.

Struit vt ruat.

FRustraes: quid Orbes Orbibus ingeris
Fortuna demens? Enceladi velut,
Rhœtique vesani labores
Pelion imposuêre Olympo.
Cœlo invidendis culmina turribus
Molire, & ipsis æmula nubibus;
E nube collis â superbos
Flamma vorax ruet in penates.
Sed ite flammæ tela tricuspidis;
Ludente Cœlo culmina concidunt,
Ludente Cœlo sidit omnis
In cumulum, tumulumque fastus.
Sors cœca prisco regnet in Antio,
Humana certis fata rotis eunt,
Mens Orbe ludens insolentis
Vana Spei simulacra vertit.
Deo minorem te gere, Rex eris.
Spes temperatas lex quoque dirigit
[pb: 82] Superna, subuertitque Mundi
Artificem scelerum tumorem.
Sic dum supernis sedibus æmulas
Educit arces Iapeti genus,
Deiecit in præceps ab alto
Cœlituum malè cœpta lusus:
Sic exul astris Lucifer aureis
Traxit rebelles Aligerûm choros:
Fœlice sic pulsi vireto
Cum Patribus miseranda Proles.
In astra ructant dum tumidi minas,
Cadit suorum Sennacherib manu,
Mugitque septenni in iuuenco
Assyrij dominator Orbis.
Immersit vmbris Antiochum tumor
Dum bella Cœlo sacrilegus mouet;
Furoris hæres Iulianus
Tergeminâ perit ictus hastâ.
Time ruinam quisquis in æthera
Demens superbis cornibus arietas:
Impunè nemo fastuosis
In superos parat arma telis.

[pb: 83]

Tien ferme Cupidon: par l'haleine d'Eole
Feray que ce ballon plus vist, & plus haut vole:
Escoutez arrogant, tes hautaines bouffées
Seruent à ces bouffons de ieu, & de risées.

Werelt is 't dat ghy vreest
Het spel van dese Maeght /
Die u soo ketst / en iaeght;
Schouw op-gheblasen gheest
Dit is den bal van wint
Daer sy med' speelt / en wint.


Back to top ↑

Non bene conveniunt [19]

[pb: 84]

[pb: 85]
XIX.

Non bene conueniunt.

NOn bene conueniunt, nec corde mor antur in vno
Cœlicus ille puer, terreus ille puer.
Non ea Thebanis micuit discordia flammis,
Non ea Tantaleis fratribus ira fuit.
Tam gerit hostiles Amor hic, Amor ille pharetras,
Pusio tam varias spargit vterque faces.
Hic stygiâ, hic superâ cor figit arundine, castis
Hic animat flammis, turpibus ille necat.
Luxque minùs tenebras, lucemque odêre tenebræ;
Eripit hic noctem mentibus, ille diem.
Vt perit in mediâ lactis loligine gutta,
Vt crystallineas sepia fuscat aquas,
Castus Acidalijs violatur ab ignibus ardor,
Horret Acidalios nec minùs iste rogos.
Sic mouet Errori longam Sapientia litem,
Ipsaque cum Bello Pax fera bella gerit.
Dissidet æterno Virtus, Vitiumque duello,
Non habitant vnos, Vitaque Morsque lares;
[pb: 86] Hoc duce non erras, Cyprius te decipit erro,
Dius Amor pacem, Cyprius arma colit.
Hûic Virtus, illi sunt noxia crimina cordi;
Hic reserat vitæ, mortis at ille fores.
Denique sic ipsosodium non odit Amores,
Vt Veneris prolem Cœlicus odit Amor.
Vnicus Orbe vno sit Sol, Amor vnicus; vno
Vnicus in regno Rex sit, & vnus Amor.
Ipse vides sculpto radios quem spargere cœlo
Sol priùs æthereâ fundet ab arce iubar,
Stella priùs falsis cælata lauabitur vndis,
Terraque sidereis iuncta vehetur equis,
Ipse vel inuiso succedet Olympus Auerno,
Omniaque in priscum sunt reditura chaos;
Quàm bene conueniant puer alter, & alter: Amores
Scis quando placido fœdere iunget amor?
Vix puncto hærentes vno, cum videris ambos,
Omnibus in punctis se tetigisse globos.

[pb: 87]

Ces deux Amours se sōt en tout du tout cōtraires,
Ilz n'ont rien de commun, ilz viuent en diuorce:
Ioignez de poinct en poinct ces boules en consorce,
Encor n'apoincteras tu rien de leurs affaires.

Ghy saeght dees' bollen eer
Van punct tot punct een-paer;
Dan desen knecht / en Heer
Ghelijck van sinnen waer.


Back to top ↑

Hic pessima, hic optima servat [20]

[pb: 88]

[pb: 89]
XX.

Hic pessima, hic optima seruat.

MIllenis Salomon ad ahena altaria donis
In sua cœlestem vota vocarat opem:
Cùm Deus haud dubiâ, visus sub imagine somni
Opta ait, optatis Rex potiêre tuis.
Si te dona iuuent prædiuitis aurea venæ,
Copia te flauo nutriet in gremio.
Bellica si stimulis fodicet tibi gloria pectus,
Sub pedibus victor colla inimica premes.
Tempora viuendo priscorum æquabis Auorum,
Soles innumeros si numerare voles.
Ad Sophiæ sacros amor est accedere fontes?
Hæc tibi se plenis impluet vberibus.
Ille, probante Deo, Cœli mox dona poposcit,
Et Sophiam toto strenuus ore bibit.
Si Deus arbitrium faciat tibi muneris huius,
Dic mihi, quæ voti summa futura tui est?
Quidquid contigero, fulvum vertatur in aurum
Saucius obryzo dicet amore Midas.
[pb: 90] Da mihi Tithoni duplices, da Nestoris annos,
Euclio congestas grunniet inter opes:
Par mihi sit nemo, tua, Magne, superbia dicet,
Sit me nemo prior, Cæsaris ambitio.
Regna Iouis coniux, Virtutem filia iactet,
Tyndaridis mœchæ vir volet esse Paris.
Omnes ducit Amor, nec voto viuitur vno,
Tam varius votum dum sibi fingit Amor.
Turpia stultus Amor, nocituraque munera poscit,
Quæ prosint, Sapiens, castaque curat Amor.
Alter dona vouet suspensi plena timoris,
Alter amat nullo saucia vota metu.
Par vanno sapiens sibi scilicet optima condit,
Par cribro insipiens pessima seruat Amor.
Disce puer, seu vina, dapes, vnguenta, choreas,
Seu Pylios optas, floscule verne, dies;
Siue lubet torui calcatâ Pallade Martis,
Seu Veneris pulso castra pudore sequi;
Nec tibi præ Pluto Christus, præ crimine Virtus
Nec tibi præ vili ridet Olympus humo;
Stultorum veteres augent tua nomina fastos,
Noxia qui veris antetulêre bonis.
[pb: 91] Elige Virtutem; dos est pulcherrima Virtus:
Vt sapias, Sophiam cum Sapiente proba.

Que fais tu Cupidon? ce sont des bagatelles
Que tu recueill'icy, ceruelle sans ceruelle;
Tu sembles au tamis; suiuez ce sage Amour,
Qui garde le meilleur pour s'en seruir vn iour.

Hoe wel dat oock dit kindt
Het beste deel bemindt;
Daer is nochtans verschil
In 't werck van desen will':
Het quaetste blijft in 't zift /
Het best' blijft in den wan:
Wacht u dan van sijn drift /
Houdt met den wijsten an.


Back to top ↑

Vana fuga est, Crux quam fugis, hæret [21]

[pb: 92]

[pb: 93]
XXI.

Vana fuga est, Crux quam fugis, hæret.

LEx Cruce Romanos exemit Romula ciues,
Fixit in infami corpora serua trabe:
Romanus nemo est, nemo, mihi credite, liber,
Qui sua dat Mundi colla premenda iugo.
Quisque tuos patimur manes, o Munde, Crucesque,
Nullaque non vllo gaudia felle madent:
Innumer as parit ipsa Cruces, nutritque Voluptas,
Eque Cruce innumeras Crux parit vna Cruces.
Marmora Sisyphijs hærent minus arcta lacertis,
Membra Ixioniæ sunt minùs apta rotæ;
Et vicina minùs Tityo sunt rostra renato,
Pæstanisque minùs spina marita rosis;
Quam sua crux Mūdo: Crux pœnaque, spinaque Mundi;
Cœce Amor, hærentes quid fugis Orbe cruces?
Testudo cochleam, stultus vitauerit vmbram
Ante; comes mundi Crux, fuga vana Crucis:
Tolle tibi Mundum, & pennâ pete remige Cœlum,
Crux simul ætherium sollicitabit iter:
[pb: 94] Vtque aries Phryxo, sic Orbi subijce tergum,
Crux aderit medio dura Tyranna mari:
Splendidus Assyrio conuiua recumbis in ostro?
Arbitra Crux cœnæ prima futura tuæ est:
Corpora das somno? Crux somni nescia tecum
In plumâ ponet nobiliore caput:
Nempe Theonino nunc liuor pectora morsu,
Ira Lycambæo nunc editore iecur;
Et nunc insomnes rodunt præcordia curæ;
Nunc cor ferrato pertinat vngue dolor;
Iam morbus rapidis depascitur Ilia flammis;
Iam piger infuso serpit in ossa gelu.
Omnia quid memorem? Fabium lassare loquacem,
Vastaque clamosi Stentoris ora valent.
Hûic infaustus Hymen, hûic proles degener est Crux,
Spes adeo sibi Crux, Crux amor ipse sibi est;
Agricolæ mentita seges, trabs naufraga nautæ,
Vulnera militibus, prodita signa duci;
Regibus est regnum sua Crux, locupletibus aurum,
Dum locuples arcæ, Rex timet vsque throno.
Et dubitas Regum cur ardua vertice stet Crux?
Cur gerat inscriptas fronte moneta Cruces?
[pb: 95] Maxima regna Crucis; toti Crux imperat Orbi:
Vincere vis Orbem? vince, Cupido, Crucem.

Ce limaçon collé à sa cabane ronde
Ne s'en peust depestrer: veux tu porter le Mōde?
Bon-gré, mal-gré tu doibs porter sa croix: c'est rage
De s'en vouloir deffaire, c'est fuyre son propre ombrage.

Voor niet vliet desen sot
Sijn schaduwe; 't is spot;
De Schilt-padd' draeght haer huys /
De werelt draeght haer Cruys;
Treckt ghy de werelt aen /
Hoe kondt ghy 't Cruys ontgaen?


Back to top ↑

In Cruce stat securus Amor [22]

[pb: 96]

[pb: 97]
XXII.

In Cruce stat securus Amor.

IN Cruce stat securus Amor: fremat Orbis, &
Tutus Amor, gressū si Cruce firmet, erit. (Orcus,
Sic rident Boreæque minas, Eurique furores,
Culmine, Olympe, tuo qui posuêre Larem.
Crux tibi Lar, & Olympus erit, si noueris vti:
Vsus, Amor, fac ames; stat Cruce tutus Amor.
Innumeris Orbem Sortis rotet orbita gyris,
Vt rotat insani vorticis ira rates,
Vt per plana citus volitat sola verbere turbo,
Vt rota præcipiti vertitur acta Noto;
Stat Cruce tutus Amor; Sors sub iuga transit Amoris.
Quem sibi Crux stantem subdere nulla potest;
Omniaque vt vertat, nunquam Sors vertet Amorem:
Qui viget in duris, omnia vincit Amor:
Verbera mille pluat crudis Tribulatio flagris,
Blanditias credet verbera, flagra iocos.
Vincula si manibus, pedibusque Angustia nectat,
Illi grata manus vincula, grata pedis.
[pb: 98] Rodat dente Fames, igni Sitis vrat, Amorem
Nulla Fames subiget dentibus, igne Sitis.
Nudus oberret humū, mare naufragus, omnia spernet
Siue perîcla soli, siue perîcla sali.
Sæuities redeat Latijs bacchata theatris,
Seu tua Maxenti, seu tua, crude Nero;
Iamque rogos animet, iam strictum in vulnera ferrū,
Membra rogis, ferro colla parabit Amor;
Spicula carnificis vibret inclementia lethi,
Obuius in lethi spicula curret Amor.
Dulce mori. Spes vita tuas tibi prodiga serua,
Vita Amor ipse sibi, spes sibi solus Amor.
Ipsi adeò moueant cœlestes arma manipli,
Et vires Virtus conuocet ipse suas;
Desuper astra tonent, Styx fundo exæstuet imo,
Coniungatque suas Orbis vterque manus:
Stabit Amor, dum Crux se stabit amantibus ara.
Omnis in æthereo se liquat igne dolor.

[pb: 99]

Plustost esbranslerez, rasantrez pied rez terre,
Le sourcilleux sommet d'vn rocher de la mer
Que ce petit garçon; il rira vos tempestes,
Si long temps qu'il aura la Croix pour sa retraicte.

Dat 's werelts meester-radt
Omringhele dees' stadt /
Dat kleyn en grooten windt
Bestorme dit teer kindt;
De Liefde staet op 't Cruys /
S'is boven dit ghedruys.


Back to top ↑

Erras: hâc itur ad illam [23]

[pb: [100]]

[pb: [101]]
XXIII.

Erras: hâc itur ad illam.

POrta patet duplex, præacutis horrida dumis
Altera, Daphnæis altera blanda comis.
Præsidet hûic Virtus, illi Victoria Carna est,
Has labor, has stat Honor peruigil ante fores,
Læta nec antè patent Victricis limina Lauri,
Transita quàm dederit, spina cruenta viam:
Non secùs ac læui mensæ super æquore ludunt,
Ludicra quêis Italum voluere cura trochum;
Nec patet aduerso qui prænitet annulus auro,
Lignea nî ferro ianua sternat iter.
Hoc volo: fas nulli superos sperare triumphos,
Qui neget heroo pectore dura pati.
Scilicet vt veniat sine Sole, & puluere Palma?
Vt veniat nullo parta labore quies?
Scilicet vt nullo potiaris Olympia cursu?
Vt veniat nullo Marte cruentus Honos?
Scilicet in Graiâ debelles Pergama mensâ,
Et referas Phrygijs parta tropœa rogis?
[pb: [102]] Scilicet absque armis veniat Lauinia coniux,
Italaque externis regna petita procis?
Sub dominâ meretrice excors vt viuat Vlysses,
Et repetat patrios, dulcia regna Lares?
Dissimulare virum muliebris cyclas Achillem
Pergat, & Hæmonijs Hector a raptet equis?
Alta triumphali scandas Capitolia curru,
Nec iaceant forti millia quina manu?
Per spinas, tribulosque, per invia saxa, per ignes,
Sithoniasque niues, Caucaseumque gelu,
Per medias acies, per vulnera mille, necesque,
Herculeâ Virtus tendit in astra viâ.
Absque labore nihil; venit empta dolore voluptas.
Quæ venit è duris palma, decora venit.
Ipse cui prono famulantur sidera nutu,
Proma cui totas gloria fundit opes,
Nudus, inops, exul (sic iussa Paterna ferebant.)
Aetherium duro tramite carpsit iter;
Temporaque infesto priùs induit vtraque sente,
Quàm tulit emeritis debita serta comis:
Quod Sceptrum æternâ stellarum luce coruscat,
In manibus quondam vilis arundo fuit.
[pb: [103]] Vulnera stillarunt atro priùs horrida tabo,
Quæ modò tam multo lucida sole micant:
Vnicus ad Palmam trames patientia; Palmam
Quisquis amas, durum ne fuge mollis iter.

Hola! passez deuant par ceste affreuse porte;
Car là ne ferez rien, ce sera chasse morte:
C'est le destroict poinctu d'espines, & douleurs,
Qui fraye le chemin aux lauriers & honneurs.

Ghy doolt / ghy loopt verkeert:
Is dit dat 't spel u leert?
Vrijt ghy dees' gouden glans?
Proeft eerst den doornen crans:
Staet ghy naer 't eeuwigh goedt /
Ghy moet door 't teghen-spoedt.


Back to top ↑

Vincit, qui longiùs abijcit [24]

[pb: [104]]

[pb: [105]]
XXIV.

Vincit, qui longiùs abijcit.

QVisquis adhuc dubiæ meditaris prœmia Palmæ,
Aspice quæ geminus munera præbet Amor.
Pusio vterque parem simili terit orbe palæstram,
Ah, quàm dissimilis pusio vterque sibi!
Hic Veneris tenero lactatus ab vbere creuit
Inter Acidalias, ceu Sybarita, rosas;
At Thracum par ille, gelu duratus & vndis
Per spinas didicit currere, perque niues,
Hic Bacchi, & Cereris molli nutritus in aulâ
Pellaces didicit, dulcia damna, iocos;
Esca fames illi, vinum sitis, otia sudor,
Cura quies, pugnæ ludus, arena schola.
Heu puer infelix impar congressus Achilli!
Nil profecturis viribus arma capis.
Vt tua diuulsis luxentur brachia neruis,
Nulla tuas cinget Palma, apiumúe comas.
Victor abit ludo, qui longiùs abijcit Orbem,
Quo sine non apium, non tibi Palma placet.
[pb: [106]] Terram Terra sapis, dedit hanc tibi Cypria sponsam,
Hanc tibi perpetuo fœdere iunxit Hymen.
Hic tibi frater erat, Palmæ qui captus amore,
AEthereum Christo dum duce discit iter,
Audijt; hæredes vt egenos scripseris, Orbi
Bella meis infer tyro sub auspicijs.
Hîc vultus rugas, suspiria ducere pectus,
Hîc Iuuenis voti pœnituisse sui.
O Mundi graue pondus Amor! Cælumque, Deumque
Perdere, quàm fluxas maluit Orbis opes.
Non ita quos multo conspersit puluere Virtus,
Durauitque suo Cœlicus igne puer,
Testis Abram, testis Phariâ puer erutus vndâ,
Et duodena Deum turma secuta ducem,
Hic solium, ille solum, rem, spemque rei ista reliquit;
Hic fuit Isacidum Legifer, ille Pater;
Ista triumphatum circumtulit arma per Orbem,
Quæque dedit terris iura, datura polo est.
Sic tibi proiecto veniet victoria Mundo,
Pisæo qualis puluere nulla venit.
Proijce, dum perdas; vicit qui perdidit Orbem:
Plus habet hîc palmæ, qui minus Orbis habet.

[pb: [107]]

Iectez bien loing de toy c'est œuf de Basilisque
Farcy de mille morts, si ne veux courir risque;
Iectez dis ie de toy ceste mondaine boule,
Celuy gaigne le ieu qui plus auant la roule.

Wie wint hier? 't kleynste kindt;
Die 't verr'ste werpt die windt.
Wat is dit voor een eer
Cupido? ick ben te teer /
Ick ben ghevoedt met lust
In ledigheydt / in rust;
Maer dit kleyn kindt is sterck /
'T is op-ghebracht in 't werck.
'T is waer; maer 's werelts bol
Is windigh / broosch / en hol.
'T is soo; maer dit 's oock waer /
Dat aertsch is valt heel swaer.


Back to top ↑

Hæc animant pueros cymbala, at illa viros [25]

[pb: [108]]

[pb: [109]]
XXV.

Hæc animant pueros cymbala, at illa viros.

IMbre Cupido genas, gremiumque Parentis inundat:
Quàm rectè in Veneris flet puer iste sinu!
In risum lacrymas sed visa crepundia vertunt,
Tinnulus & strepero qui venit ære sonus:
Vanum vana iuuant, puerum puerilia; dignum
Anticyrisque tribus, ludibrijsque caput!
Bis puer, & fungis fungus magis omnibus, Orbis
Cymbala præ cantu cœlite si quis amas.
An bene præ Phœbi laudatur fistula plectro?
Garrula num lessum vincit oloris anas?
Auritâ de gente Midæ reor esse nepotem,
Cûi stat in Arcadicâ tam grauis aure stupor.
Quàm tamen, heu, raros abstergit cœlica fletus
Musica! sed vano tinnit vbi Orbe Venus,
Mille licet flendi caussæ sint, mille dolorum,
Exulat è vultu lacryma, corde dolor.
Terra procul patrijs te diuidit auia regnis,
Quæ toties noxis perdita regna tuis,
[pb: [110]] Iam tibi mors taxos, iam Styx tibi destinat ignes,
Et citat offensi Numinis vrna reum;
Attamen vt rauco mulsit te murmure Mundus,
Nil scelus, exilium, mors, rogus, vrna monent.
Sed fugitiua nouo reuocas mox gaudia plectro;
Luctibus vt lessum scilicet illa canant.
Quam metuo victor tumulet ne gaudia luctus!
Alternus pueris statque, caditque dolor.
Non ita, quos Virtus facit, & Sapientia canos,
Aut quos plena viro mens super astra vehit.
Testis eris multis, Francisce, è millibus vnus,
Millibus è multis sed satis vnus eris.
Iam prope depositos grassans funesta per artus
Febris Apollineæ vicerat artis opem,
Ipsaque iam curis mens tristibus elanguebat
Venturi nimio saucia facta metu;
Ah nimio! neque enim vllius sibi conscia culpæ,
Vna Parens veri quæ solet esse metus:
Et tamen vsque graui timor arietat impete pectus,
Nec recreent Mundi plectra, nec ipsa Venus:
Ast vbi descendit superâ citharœdus ab aula
Diuinoque sacrum pectine pulsat ebur;
[pb: [111]] Diffugiunt morbi, sedet altum mente serenum:
Mascula nempe iuuant gaudia sola viros.
Omnibus hæc mentes si musica recreet ægras;
Perdet, quêis pueros mulceat, æra Venus.

Le Monde enclochetté r'appaise Cupidon,
Vn follastre cymbal vn follastre garçon;
Mais les hommes de bien sentent l'ame rauie
Par les diuins fredons de celeste harmonie.

Siet dit kleyn wicht eens aen /
Sijn ooghskens staen vol water:
Neen / neen; het is ghedaen /
De werelt is den klater /
Daer Venus hem med' stilt.
Dit 's kinder-spel: maer wilt
Ghy man'lijck zijn van hert;
Versoet all' uwe smert
Met hemelsche ghenucht /
Niet met een aertsch gherucht.


Back to top ↑

Hâc vincitur, illâc perditur [26]

[pb: [112]]

[pb: [113]]
XXVI.

Hâc vincitur, illâc perditur.

ERgo iterum ad ludos? positis age seria nugis,
Si tibi sit Palmæ tanta, Cupido, sitis.
Fallimur; & sua sunt puerili seria ludo;
Seria, cùm ludit, prœlia bellat Amor.
Et sua victori sunt prœmia, pœnaque victo,
Illi Laurus, huic flamma, perenne lucrum.
Vincitur anticâ, (res est vel cognita lippis,
Et genus hoc ludi plurima turba colit)
Perdit, posticâ volucrem qui traijcit Orbem;
Si vero graderis tramite, Palma tua est.
Perdere vult nemo, nemo non vincere; ludit
Turba, sed Idalij deuiat arte Ducis.
Hoc duce Crœsus ait; Pluti me dona beabunt:
Scilicet hæc ludi Palma: Beatus eris.
Hinc res occulto vel aperto fœnore crescit,
Hinc Furina vncis artibus auget opes.
Quem parasitus Amor blæsæ poppismate linguæ
Fascinat, in solo est, inquit, amore quies.
[pb: [114]] Turpia mox totâ venatur gaudia Cypro,
Et Thalamos vetitâ quærit, aditque viâ:
Sponsus Penelopes, Remex vitiosus Vlyssei
Alcinci Porcus de grege, leno Paris.
Est sibi qui sacros auro mercetur honores,
Est cûi sceptra dolo nata Tyrannis alat:
Prôpudor! innocuo vilet sine sanguine Palma,
Et iocus est rupto fœdere læsa fides.
Sed nullum malè parta beant, vel sceptra, vel aurum,
Aut honor, aut diti tota volupta penu.
Scilicet æternis præfert qui terrea gazis,
Has perdit, fluxas dum male cogit opes;
Luditur, & vanam lucri dum plaudit ad vmbram,
Serò lucrum Stygijs se videt esse rogis.
Sic auidos Palmæ fallit præposterus error;
Quisquis es, ad Palmam qua via, flecte gradum.
Vna via est Virtus, Virtus te sola beabit,
Sola tuas Lauri cinget honore comas.
Virtus delicias, Virtus parit vna triumphos,
Virtus sidereas vna ministrat opes.
Hâc duce si ludis, vincis, nisi luseris, erras:
Vincitur hâc, illâc perditur: O quid agis!

[pb: [115]]

D'vn tres-estroict lien Daphne s'est mariée
Auecq le Dieu Vulcain, le mespris, & la gloire:
Hola doncq! gardez vous de faire par là l'entrée
Ou tu seras frustré du prix de là victoire.

Cupido ghy verliest /
Ghy speelt van achter in;
Siet dat ghy beter kiest /
Hier en is gheen ghewin.
Volght Deught / laet onrecht staen /
Soo speelt ghy recht voor in.
Dit is de rechte baen /
Dit is den besten sin:
Wacht u van 't eeuwigh vyer /
Kiest liever den Lauw'rier.


Back to top ↑

Venturum exhorresco diem [27]

[pb: [116]]

[pb: [117]]
XXVII.

Venturum exhorresco diem.

HEi mihi! quæ Circe vultum mutauit Amoris?
Dædala quò picto cessit ab ore Venus?
Quò dens oris ebur? niuei quò lilia colli?
Quò nitor, & geminæ lumina bina faces?
Quò rosa malarum, natiuaque purpura labri,
Quæque priùs posuit Gratia fronte Larem?
Quò coma defluxit flauentibus aurea cirris?
Quam velit esse suam Phœbus, & esse Charis.
Nulla manent priscæ puero vestigia formæ;
Squallidus at toto luror in ore sedet;
Os abit in rostrum, toto stant vertice plumæ,
Luminaque in binis bina sepulta cauis.
Ascalaphum (falso nisi stet pro teste vetustas)
Sic turpem Cereris filia fecit auem,
Hostem lucis auem, dirum mortalibus omen,
Tristiæ dictantem funera, mortis auem.
At tibi non Hecates furor, aut mala gramina Circes
Mutarunt vultus, leno puelle, tuos:
[pb: [118]] Ast Hecate peior, Circæâque arte Voluptas,
Quæque timent testem crimina fœda diem.
Dulichius deforme gulæ sic grunnio rostrum
Debet, auaritiæ, quod micet aure, Midas.
Proderis è vultu: quid frustrà conderis vmbris?
Phœbus adest; luci te dabit orta dies.
Illa dies, Minos quatiet quâ cœlicus vrnam,
Et Themis ætherio ius dabit æqua foro,
Illa dies, cœcis quæ pandet operta cauernis,
Et si quid nigro nox tegit vlla specu,
Illa dies, renum quæ scrutatura latebras
Eruet arcanos, Cypria furta, metus,
Illa dies, veri quâ testibus obruta caussam
Destituet Paphij Suada vel ipsa gregis:
Hæc tibi terrori est, timet hanc mens conscia testem,
Hæc est quam refugis, Cyprie bubo, dies.
Sic metuit lucem, subselliaque æqua Catonis
Autolyci è piceâ posteritate nepos;
Sic famosa sacræ temerato fœdere tædæ
Venturi Coniux Coniugis ora timet.
Omne scelus pauidum est, refugit testemque, diemque,
Si nigra quid noxæ nox sine teste parit.
[pb: [119]] AEneus est, nullo pallescere crimine, murus:
Si vis Orbe metum tollere, tolle scelus.

L'hibou, & le mondain, & la rate-penade,
Nourrissons de la nuict, le iour ont en horreur;
Ilz craignent que Titan par sa dorée oeillade,
Descouurirat aux cieux leur infame laideur.

Wat is dit voor een uyl?
Is Venus kindt soo vuyl?
Is dit dat lieve kindt /
Daer elck is op versindt?
Nu sie ick wat daer schuylt:
Het sucht / het beeft / het huylt
Van vreese van den dagh /
Die (dat het oyt ontsagh)
Sal bringhen in het licht
Sijn vuyl onkuysch ghesicht.


Back to top ↑

Post tenebras spero lucem [28]

[pb: [120]]

[pb: [121]]
XXVIII.

Post tenebras spero lucem.

EN tibi Cimmeriæ clarissima noctis imago,
Vel si quos habitat nox magis atra specus.
Solibus orba tribus gemuit Nilotica Memphis;
Sed tibi, Nile, diem quarta revexit Eos:
At Mundo æternis nox incubat atra tenebris,
Fax vbi nullius sideris vlla nitet.
Mille adeô rutilent Soles, & Sidera mille,
Etnoua Lunarum millia dena micent;
Gaudet Amor tenebris, tenebras scelus auget, & ipsam
Mutat in vmbrosæ noctis opaca diem.
Ipse ego, cûi radiant tot claro in vertice Soles,
Lucifugâ hoc credor Iudice, lucis inops.
Scilicet Impietas naso suspendit adunco,
Si cûi teste Deo viuere suadet Amor.
Nox illi virtus, animi demissio torpor,
Paupertas sordes, Virginitasque probrum,
Flagra, preces, gemitus, lacrymæ, ieiunia nugæ,
Mors iocus, Infernus fabula, sanna Polus.
[pb: [122]] Tempus erit, misso cum fulminis igne, videbis
Ipse tuas tenebras, Munde, meumque diem;
Cùm spretum mirata iubar turba assecla Mundi
Clamabit mœstis exululata modis:
Ergóne nos error recti de tramite flexit,
Nec Themis æqua duces prætulit vlla faces?
En qui tot ludos nobis fecêre, iocosque,
Quorum vita fuit fabula, morsque probrum,
Nunc genus ætherium sortiti gaudia captant
Cœlituum densos inter agenda choros.
Nos salebras, tribulosque, & inhospita saxa secuti
Fecimus à paruis ad mala magna gradum:
Illi, defixis animi inter Sidera curis,
Emerunt breuibus gaudia longa malis.
Sic illaudatos quondam laus debita, spretos
Gloria, & invisos spontè reuisit amor:
Nempe velut nostro cum Cynthius exulat orbe
Nulla Venus, oculo iudice, rebus inest;
Ast vbi noctiuagæ velamina detrahit vmbræ,
Tota Venus Phœbo cum redeunte redit:
Sic mihi, qui densâ Mundi gemo nubilus vmbrâ,
Ereptum referet lux inopina decus;
[pb: [123]] Lux toties imis mihi suspirata medullis,
O mihi lux longis gratior è tenebris!
Lux, de quâ nullos speret nox vlla triumphos,
Eia veni, noctis iam satis, eia veni.

Ce Diuin Cupidon, tout embrasé d'amour,
Descoche mil souspirs apres ce beau seiour;
Mais celuy-là de peur tremblotte, & herissonne,
Pēsant qu'en tout momēt au lugemēt l'on sōne.

Sal dan altijdt den nacht
Het klare licht versmachten?
Sal 's werelts boose macht
Altijdt de deught verachten?
Neen / neen: hier is den dagh /
Die Venus kindt ontsagh.
Des Oordeels klaren dagh
Verlicht dat duyster lagh.


Back to top ↑

Tinnit: inane est [29]

[pb: [124]]

[pb: [125]]
XXIX.

Tinnit: inane est.

NVlla viret Famæ, me Iudice, Laurea luco,
Nulla tuis rutilant, Herme, metalla vadis,
Nullus Acidaliâ lepor enutritur in aulâ,
Copiaque in cornu, Copia, nulla tuo est.
Ne mirare; boni fons mendax aret, egetque
Fundere inexhaustas creditus Orbis opes.
Soluit ad hæc risu sua Cyprius ora Cachinno,
Et quasi maternum pulsat, amatque Penu,
Aut distenta salit velut agnus ad vbera, pleno
Aut stabulo Elæi pullus adhinnit equi.
Credula res Amor est; eluditur, & quia magno,
Magna sonat Mundus murmure, magna putat.
Magna sonat magno, sed inania munera, fastu.
Scilicet agnatum prodit inane sonus.
Nola cauum loquitur natiuis tinnula linguis;
Vocali speres massica nulla cado.
Et tamen vt fucis Dictæa sequentibus æra,
Murmure sic Mundi fit tibi fucus, Amor.
[pb: [126]] Pabula sperasti: quis inani pabula ab vmbrâ
Speret, & arenti fonte leuare sitim?
Fallere: Pellæos fortuna secuta triumphos
Seque, suæque dedit subdita Regna rotæ:
Nec tamen explerunt Pellæas æquora fauces,
Terraque sat tantæ non fuit vna fami,
Sic decus Isacidûm Salomon, sic Persidos aulæ
Ludibrium, fraudem fassus es Orbis, Aman.
Pleno in vtrumque sinu se effuderat Orbis; at ille
Sceptra, & opes vanas credidit, ille nihil.
Vt somno delusa fames dape gaudet inani,
Vt ficto cumulat Phantasos ære sinus:
Sic dominum quamuis tibi Sors transcripserit axem,
Plutus opes, fasces Gloria, Fama tubam;
Mox vbi lux cæcas animi dimouerit vmbras,
Inuenies, magnum præter inane, Nihil.

[pb: [127]]

Qu'est cecy Cupidon? aussi tost que tu sonne,
Le Monde retintant d'vn petit ton fredonne:
Oyez cecy Mōdain: c'est que le Monde est vuide;
Car iamais ne tintoit chose du tout solide.

Hoe 's werelts ydel klap
V meer / en meer belooft;
Siet dat ghy desen snap
Soo veel te min ghelooft.
Hoe meerder van gheluyt /
Hoe min dat 't vat besluyt.


Back to top ↑

Omnibus hîc Deus est omnia; inane nihil [30]

[pb: [128]]

[pb: [129]]
XXX.

Omnibus hîc Deus est omnia; inane nihil.

AH! quæ lympha auidos animi restinxerit æstus?
Quæ noua congenitam vicerit esca famem?
Nil animo satis est; animo non sufficit vni,
Quidquid alit diti Mundus vterque sinu.
Sic licet innumeros Nereûs Pater ebibat amnes,
Non tamen epotis exsaturatur aquis;
Sic nunquam congesta rogus fomenta recusat,
Quoque data est maior copia, plura cupit.
Dum fugit è Pharijs gens Cœli cura catastis
Errabunda vago tesqua per alta pede;
Sola fames vbi, sola sitis regnabat, egeflas
Sollicitos poterat figere sola lares:
Munera, nescio quæ, diuinis illita succis
AEthra dat, Angelicâ munera pista manu.
Nulla cibis inhians defraudant vota palatum,
Inque dape hac omnis daps, sapor omnis inest:
Non tamen hinc oculis saties, non auribus, vnus,
Hinc sibi quæ carpat, gaudia gustus habet.
[pb: [130]] Et quamquam satiet sua sensum quemque Voluptas,
Mens vocat absentes insatiata dapes:
Sic vbi squallentis deserta per arida terræ
Tendimus in patrios deuia turba lares;
Nil cupidis satis est. Nostris extorris ab oris
Cœlestes satiat Copia proma domos.
Cinnama, thura, rosas, opobalsama naribus optas?
Elysium dio fragrat odore nemus.
Auris ab Aönij pendet dulcedine plectri?
Auribus hîc dio pectine mella fluunt.
Ambitiosa gula est? Deus hîc conuiua, cibusque,
Instruit æternas cœlica mensa dapes.
Si color, & pictâ lux Iride lumina pascunt;
Lux Deus est melior luce, colore color.
Si formosa placet vegetis Charis addita membris;
Hîc Deus est membris gratia, forma, vigor.
Hîc auri, Famæque fames angusta queratur
Pectora; sit licet hæc Cæsaris, illa Midæ.
His sua mergat aquis Epicuri vota cupido,
Hoc Sophiæ flammas ponat in amne sitis:
Scilicet vnus opes, Sapientia, Fama, Voluptas,
Omnibus hîc Deus est omnia, inane nihil.
[pb: [131]] Ipse adeò veniat Nihilo si iunctus inani,
Expleat hîc Mundum Mundus, inane Nihil.

Le Monde est vuide & vain sans substance & moëlle,
Son bien est rien, sa fleur vapeur, ses perles gresle:
Foullez le donc au pied, caressez la Cité,
Où Dieu est tout en tout par son immensité.

Al wat het lijf verciert /
Al wat de ziel versiert /
Al wat van vreughden leeft /
Al wat de Werelt heeft /
Godt is 't hier al in al;
Laet vry dan 't aertsche dal.


Back to top ↑

Erit ex hoc æquior Orbis [31]

[pb: [132]]

[pb: [133]]
XXXI.

Erit ex hoc æquior Orbis.

OMnia Dius Amor tentauit, & omnia, nisus
Hinc sibi spe Mundum subdere, & inde metu:
Effronti rigidus sed perstat fronte, nec vllis
Dat verbis victas, verberibusque, manus.
Vltimus en aries Crux, claui, spina, columna,
Funis, arundo, flagrum, lancea, sanguis, Amor.
Iam scio, iam ponet, bellorum semina, noxas
Mundus Cœligenæ factus Amoris amor:
Si quid inæquali gibbosum extuberat Orbe,
Protinus abraso tubere ponet onus:
Rex scelerum Tumor ipse cadet, cadet ebrius Euan,
Et consanguineo cum grege mœcha Venus.
Nempe coronato tibi vertice fulguret aurum,
Diuinum terebrent spinea serta caput?
Det sceptrum tibi gemma, Deo det inanis arundo
Saxum illi, tibi sit sella curulis ebur?
Ille suo rubeat, tu sanguine Muricis? illum
Dedecoret vestis candida, te decoret?
[pb: [134]] Aurea te cingat torques, hunc ferrea? Christum
Vincula, te spirâ dite coronet onyx?
Diues opum Pariâ viuas trabeatus in aulâ,
Et patrio dicas Regia iura foro,
Ille domûs exsors, Regnisque extorris auitis,
Ille animam gelido sub Ioue nudus agat?
Dulce saporato te nectare proluat aurum,
Diaque myrrhatus asperet ora liquor?
Barbaries dios vellat recutita capillos,
Et struat in cirros ars tibi lena comam?
Sputa Deo eripiant, tibi det cerussa colorem?
Te speculi obtenebrent fulgura, vela Deum?
Plaudat amœna tibi manus, & pes Orgia, Christo
Clauus vtrimque manum figat, vtrimque pedem?
Somnus Amyclæo stertat tuus ansere, Christus
Pendeat in durâ pervigiletque trabe?
Vt reseret cuspis Diuinum ferrea pectus,
Et tibi stet rigido vinctum adamante iecur?
Non ita: sanguis adest, qui fracto adamāte triumphet,
Quoque Amor exæquat omnia, tornus adest.

[pb: [135]]

Raclez Amour Diuin toutes ces finfreluches
Ces carcants, ces miroirs, ces sceptres, ces embusches,
Ces pieges des mortels, afin que le faux monde
Ne vienne à entraisner aux enfers tant de mōde

Wie soud' oft sin / oft hert
In ydelheydt verblijden /
Aensiende Christi smert /
Aensiende Christi lijden?
Neen / neen: al 's werelts pracht
Wordt in dit bloedt versmacht /
Dat in haer is verwaeyt /
Wordt hier al af-ghedraeyt.


Back to top ↑

Patet æthræ; clauditur Orbi [32]

[pb: [136]]

[pb: [137]]
XXXII.

Patet æthræ; clauditur Orbi.

IO triumphe! Deus Cordis dominatur in aulâ,
Vicit Amor, clausit Cor tibi, Munde, fores.
Nec prece, nec precio, nec Marte, nec arte, nec astu
In Cordis penetres, Cyprie leno, sinus.
Ipse adeò fuluum Mundus vertatur in imbrem,
Quo fertur Danaës imbre perîsse pudor:
Cor Superis concors arx insuperabilis, Orbis
Cum didicit blandos, munera ficta, dolos,
Cum didicit tot opum pretiosa perîcla, tot hamos,
Cum didicit Paphios felle madere fauos:
Nempe Magister Amor Cor cordi reddidit excors,
Et Gnydias casto sopijt igne faces.
Hinc modo cœlestes toto bibit ore fauillas,
Hinc superi solas excipit Orbis opes.
Cor, animamque facit Cordi Deus. o age, Mundo,
Si tibi cor, cordis tu quoque claude fores.

[pb: [138]]

Ita vouemus, ita speramus,
Ita de nobis ipsi promittimus,
Eiusque rei testes
Has quales, quales ingenij nostri tabellas ad aras tuas,
S.P. Ignati,
quasi sexennij tuis in scholis exacti
Minerual, ipso festi tui peruigilio,
Communi omnium Rhetorum nomine, & voto appendimus.

[pb: [139]]
Egidius Tellier. II. IV. XIII. XVI. XIX. Balthasar Gallæus. X. XII. XXIV. XXVI. XXXI. Gerardus van Rheyden. XXI. XXIII. XXXII. Ioannes Waerenborch. VIII. XIV. XV. XVII. XVIII. Ioannes Moretus. I. VI. XXVII. XXIX. Ioannes Tissu III. XXV. Nicolaus Coldenhoue, præter ipsam cum carmine Dedicationem, V. XI. XXVIII. XXX. Philippus Helman. IX. XX. Philippus Fruytiers. VII. XXII.

Ad maiorem Dei gloriam.

Anno Domini, 1627.

[pb: [140]]

Poussez tant qu'il vous plaist, ce cœur faict à l'espreuue
Ne peust estre perç, épar ce qu'icy se treuue:
Mais si ce grand Tireur vient à darder ses fleches,
En moins de rien verras, qu'il aura faict la bresche.

Cupido/ruymt de baen/
Laet 's werelts boor vry staen;
Dit hert is al te herdt
'T en gheeft noch om u hert
Noch 's werelts slecht bestier/
'T is vol van Hemelsch vyer.


Back to top ↑

Summa privilegii

[pb: [141]]
SVMMA PRIVILEGII.

PHilippvs Dei gratiâ Hispaniarum, &c.
Rex Catholicus, Serenissimus Belgarum
Princeps, diplomate suo sanxit ac cauit, ne
quis citra Ioannis Cnobbari Typographi Ant-
uerpiensis voluntatem, libellum, cui nomen
Typvs Mvndi, aut contenta in eo em-
blemata, intra sexennium in Belgio impri-
mat, aut alibi locorum impressa in Belgium
inferat, venaliaúe exponat. Qui secùs faxit,
confiscatione librorum atque laminarum, &
aliâ graui pœnâ mulctabitur, vti latiùs patet
in litteris datis Bruxelle Anno M. DC. XXVII.
die 16. Iunij.

Signat

Steenhuyse.

Back to top ↑

Approbatio

[pb: [142]]
APPROBATIO.

EGo infrà scriptus legi libellum hunc, seu Typum
Mundi Emblematicum versibus illustratum à
Rhetoribus Collegij Societatis Iesv Antuerp. Qui
cùm & argumento ipso vtilis, & iconū, carminumque
amœnâ varietate non iniucundus sit; ad exornanda,
animandamque ad pares subinde lusus, & studium iu-
uentutis industriam, luce & prœlo dignum iudico.
Antuerpiæ 1627. 2. die Augusti.

Zegerus van Hontsum Canonicus & Eccles. Cathedralis Pœnitentiarius, librorum censor.

Back to top ↑

Antwerpiæ, apud Ioannem Cnobbarum M. DC. XXVII

[pb: [143]]

ANTVERPIÆ,
apvd
IOANNEM CNOBBARVM
M. DC. XXVII.


© Our work is licensed under a Creative Commons License.