Hermannus Hugo, Pia desideria (1624)

Table of contents ↑

← Content: PreviousContent: Next →

Quid enim mihi est in cælo, & à te quid volui super terram? [36]


hu1624036pict

Back to top ↑
pb313athumb

XXXVI.
Quid enim mihi est in cœlo, & à te
quid voluisuper terram?
Psal. 72.
Q Vid cœlo, mea lux, terrâve, maríve requir am?
Nec cœlum, sine te, terra, nec vnda placet.
Non equidem ignoro, quæ, quantaque gaudia Cœlū,
Terraque quas fundat, vndaque condat opes.
Sed sine te, mea lux, mala sunt, quæcūque vel æther,
Vel tellus gremio, vel tegit vnda salo.
O Cœlum! ô tellus! ô cærula marmora ponti!
O tria deliciis regna superba suis!
Delicias cumulus vestras licet aggrevat vnus,
Non sint deliciæ, si meus absit amor.
Sæpè tulit, fateor, vagæ per diuortia mentem
Hinc Thetis, hinc Tellus, arduus indè Polus.
Sed totum iniectis, mundum si metiar vlnis,
Non tamen hæc vlnis par erit vlna meis.
Mens aliquando fuit grauidam recludere terram,
AEraque diuitibus vellere fulua cauis;
Arumque, argentumque, nitentis germina venæ,
Quæque metallifero nutrit arena sinu.
Ferro igitur magnæ Matris suffodimus aluum
Totaque Telluris gaza coacta fuit:
Quid iuuat? aggestas licet aurum impleuerit arcas,
Non tamen est animo nausea paulsa meo.
Ergo sub æquoreos rapuit me cura penates,
Quâ subit Eōas Indus adustus aquas.

Quidquid & aurifluis gemmarum nascitur vndis
Carpere sub liquido gurgite feruor erat.
Et pressum roseis conchylibus edere rorem,
Rideret patulis purpura si qua labris.
Et sparsas rutilis baccas conquirere ripis,
Diues Hydaspæi quâ nitet vnda vadi.
Hei mihi! tam vario lectis ex æquore gemmis,
Littoribus totidem fluminis atque maris,
Tot cyanos tot chrysolitos tot iaspidas inter,
Nulla meæ potuit gemma sat esse siti.
Quid facerem, votis terrâque, marique negatis?
Sidereos, dixi vota subite lares.
Visa igitur superi circumvaga machina mundi,
Templaque luciferis fulgida lampadibus
Obstupui stabili currentes ordine flammas,
Astraque perpetuos ducere nexa choros:
Inter at indigenas tot Olympi pensilis ignes,
Flamma capax animæ non fuit vlla meæ.
Nempe ita cùm totum requieuit in Hercule Cœlum,
Non illi reuqies sidera, pondus erant.
Ah! piget è terris Cœli conuexa tueri,
Iam super alta feror nubila, terra vale.
Iam cunctæ ex oculis, turresque, vrbesque recedunt,
Iam coit in minimam pendula terra pilam:
Iam lunæ, solisque, Iouisque superuehor orbes,
Et septena premens sidera, calco pede:
Iamque pauimentum stellarum illustre pyropis,
Sub pede despicitur, quod modò culmen erat:
Altaque iam cingunt flammantis mœnia mundi,
Et propior cœli regia tota patet.

Quin properant volucres, pennata examina, ciues,
Et sociant variis verba fidesque modis.
Saltantesque obeunt pedibus plaudentibus orbem,
Lætaque ceu festo personat Aula die.
O cœlum! ô cœlum! ô gemmantia lumina stellæ!
O, nisi sidereis, atria digna choris!
O volucres animæ, rutili respublica Regni!
O chelys Angelicis associanda modis!
O vbi sum? prope facta sui immemor, excider at mēs;
Sed redit vt sponsum sensit abesse suum.
Astra valete, valete Poli, Volucresque valete;
Nil mihi vobiscum est, si meus absit amor.
Iam video, mihi quid terrâque, poloque petendum,
Simeus absit amor, Terra, Polusque vale.
Degeneres lacrymas, iuuenis Pellæe, dedisti,
Altera quod necdum subdita regna forent:
Quid mihi, millenos si Marte subegero mundos?
Mille mihi mundi nec satis esse queant.
Ah, minus est animo, quidquid sola dissita terrarū,
Astriferæque obeunt mœnia vasta plagæ!
Quod neque terra capit, neque regna liquētia ponti,
Non hominumque lares, non auiumque domus;
Quod neque siderei claudunt amplexibus orbes,
Id voto spes est, resque petita meo.
Hactenus, heu fateor, vacuas dum prendimus auras,
Semper ab amplexu mens malè lusa suo est!
Tu mihi Terra, Deus; mihi tu Mare, tu mihi Cœlū,
Denique cuncta mihi es: Te sine, cuncta nihil.

Psalm. 72.
Quid enim mihi est in cœlo, & à te quid
volui super terram?

Hugo de S. Victore in arrhâ Animæ.
DIc mihi, quæso, anima mea, quid est
quod super omnia diligis? ego scio quòd
vita tua dilectio est, & scio quòd sine dile-
ctione esse non potes. Aspice mundum &
omnia quæ eo sunt, multas ibi species pul-
cras & illecebrosas inuenies, quæ humanos
affectus alliciunt, & secundùm varias vten-
tium delectationes ad fruendum se, deside-
ria accendunt. Habet aurum, habent lapides
preciosi fulgorem suum; habet decor carnis
speciem, picta tapetia & vestes fucatæ colo-
rem. Dic ergo, obsecro, mihi; quid de his om-
bus vnicum tibi feceris, quod singulariter
amplecti, quo semper perfrui velis? Certus
enim sum, quod aut horum quæ videntur a-
liquid amas, aut si iam postposuisti vniuersa
hæc, aliud habes, quod præ omnibus his di-
ligas.

Aug. in Ps. 145.
Quid tibi placet in fæculo? quid est quod
vis laudare? quid est quod vis amare? quo-
cumque corporeis sensibus te conuerteris,
occurrit tibi cœlū, occurrit tibi terra. Quòd
amas in terrâ, terrenum est; quicquid amas
in Cœlo corporeum est. Iam ergo diu occu-
pata vixisti, & desideriorum diuersitate ver-
berata, portas plagas, faucia, diuisa per amo-

res multos, vbique inquieta, nusquam secu-
ra. Colligere ad te ipsam; quicquid tibi foris
placebat, quære quem habeat auctorem. Ni-
hil melius in terrâ, verbi gratia, quàm hoc &
illud. Aurum, argentum, animalia, arbores, a-
mœnitates, totam terrā cogita; quid melius
in Cœlo, sole, lunâ, sideribus? Totum cogi-
ta; omnia ista simul bona valdè, quia fecit
Deus omnia bona valdè; vndique pulcritu-
do operis, quætibi commendat artificem.
Miraris fabricam, ama fabricatorem. Non
occuperis in eo quod factum, & discedas ab
eo qui fecit; hæc enim quibus occuperis sub
te fecit, quia sub se ipso te fecit.

Bonau. solilo. cap. 1.
Anima humana quæ ad Deum appeten-
dum facta est, quicquid infra Deum appetit,
minus est, ideò que iure ei non sufficit, quod
Deus non est. Sed caue, anima mea, ne non
sponsa, sed adultera dicaris, si munera dantis
plusquam affectum amantis diligis. Væ tibi,
si oberras in vestigijs suis, si nutus suos, pro
eo amas, & non aduertis purgatæ mentis in-
telligentiâ, quid innuat lux illa beatissima,
cuius nutus & vestigia sunt omnium creatu-
rarum decus & forma. Adhuc si fortè ignoras
te, ô pulcerrima mulierum, egredere, & abi post ve-
stigia gregum, id est, irrationabilium creatura-
rum, quæ sunt vestigium Creatoris tui; tu ve-
rò speculū sanctissimæ Trinitatis. Ergo om-
nibus dignior & excellentior comprobaris.
Et pasce hædos tuos, iuxta tabernacula pastoris, id
est, conuerte cogitationes tuas ad choros
Angelorum, quibus quodammodo similis
es in naturâ, & conciuis eris in gloriâ.

Bonau. cap. 1. solilo.
Heu Domine, nunc intelligo, sed confite-
ri erubesco, species & decor creaturarum
decepit oculum meum, & non aduerti quia
speciosior omnibus creaturis es tu, quibus
tantummodo vnam guttam tuæ inæstimabi-
lis pulcritudinis communicasti. Quis enim
ornauit cœlum sideribus, aërem volucribus,
aquam piscibus, terram plantis & floribus?
sed quid sunt hæc omnia, nisi tuæ pulcritudi-
nis modica scintilla? dulcedo etiam Crea-
turarum decepit gustum meum, & non ad-
uerti, guòd melle dulcior es. Tu enim melli
& omni creaturæ dulcedinem suam, imò
tuam commodasti. Decipit etiam odor crea-
turæ olfactū meum, & ignoraui quòd odor
tuus, ô bone Iesv, re dolet super omnia aro-
mata. Decepit etiam sonus falsus siue fallax
creaturatum, auditum meum, & nesciui nec
sensi quàm dulcia faucibus electorum tuo-
rum eloquia tua.

Bern. medit. cap. 9.
Cor meum, à cogitatione in cogitationem
ducitur, & per varias occupationers & affe-
ctiones variatur, vt saltem varietate ipsarum
rerum impleatur, quarum qualitate satiari
non potest.

Aug. solilo. cap. 13.
Sed hoc scio Domine Deus, quia
vbicumque sum sine te, malè est mihi præter
te; non solùm extra me, sed etiam in me; quia
omnis copia, quæ non est Deus meus, mihi
est egestas. Satiabor tunc cùm apparuerit gloria
tua.

Aug. solilo. cap. 30.
Anima [enim] quam creasti, ira facta est
capax maiestatis tuæ, quòd à solo & à nul-
lo alio possit impleri; quando autem te ha-
bet plenum est desiderium eius, & iam nihil
aliud quod desideretur exteriùs, restar. Dum
autem aliquid exterius desiderat, manife-
stum est, quòd te non habet interius; quo ha-
bito, nihil est quod vltra desideret; cùm e-
nim sis summum, & omne bonum, non ha-
bet quod desideret amplius, sed possidet te
omne bonum.

Naziā. carm. de externi hominis vilitate.
Bruma, calens æstas, ver, Autumnusque vicissim,
Spectra a duo vitæ, nox simul atque dies,
Cœlum, æquor, tellusque, nouū nihil est mihi prorsus,
Non quæ sunt motu prædita, quæque carent.
Nil moror hæc; alium mihi da, Rex optime, mundū,
Propter quem hîc prompto tot mala corde fero.
Cætera quæ terris voluuntur, nil moror ipse
Ampliùs, humanis linquere cuncta libet.

Aug. in Ps. 102.
Ad quod cumque me conuettero, vilescit
mihi adeptum, quamuis acciderit desidera-
tum. quando satiabitur desiderium meum
in bonis? non satiabor de mortalibus, non
satiabor de temporalibus; aliquid æternum
donet, aliquid æternum concedat. Bonum
tuum quære, ô anima. Est enim bonum aliud
alteri, & omnes creaturæ habent quoddam
bonum suum, integritatis suæ & perfectionis
naturæ suæ. Interest, quid cuique rei imper-
fectæ necessarium sit, vt perficiatur: Quære
tuum bonum, Nemo bonus nisi vnus Deus; sum-
mum bonum, hoc est tutum bonum. Quid
ergo deest, cui summum bonum, bonum est?
sunt enim & inferiora bona, quæ alijs & alijs
bona sunt: Pecori quid bonum est, nisi im-
plere ventrem, carere indigentiâ, dormire,
gestire, viuere, sanum esse, generate? Tale tu
bonum quæris? Cohæres Christi , quid
gaudes, quia socius es pecori? Erige spē tuam
ad bonum bonorum omnium [ad eum] qui
satiat in bonis desiderium tuum.

Chrys. hom. 5. in epi. ad Roman.
Audi quid Propheta dicat: Quid enim mi-
hi est in Cœlo? & illud: A te quid volui in terrâ?
ac si dixisset nullius prorsus alterius rei, nec
cœlestis, nec terrestris, sed tuo vnius desi-
derior teneor.
Hoc est; Tu portio mea es, abundas mihi
adomnia, nihil quæsiui aliud, nisi vt te par-
tem haberem; nullas sæculi huius diuitias
& voluptatum illecebras concupiui. Nul-
lius egeo qui à te assumptus sum, nec super-
est in cœlestibus quod ampliùs quæram.
Nihil habens omnia habeo, quia Chri -
stvm habeo; omnia ergo illo habens,
aliam non quæro mercedem, quia ipse
merces est vniuersorum.

Bern. de diuers. af. fectionib. animæ.
Nihil [enim] aliud desiderat anima, nihil
aliud à Deo quærit, quàm ipsum Deum, vt
iamex affectu cordis, atque sentētia clamet
illud de Psalmo: Quid enim mihi est in cœlo, &
à te quid volui super terram? Defecit caro mea, &
cor meum, Deus, cordis mei, & pars mea Deus in
æternum. Ne que enim suum aliquid, non fe-
licitatem, non gloriam, non aliud quid-
quam tamquam priuato sui ipsius amore
desiderat anima, quæ istiusmodi est, sed to-
ta pergit in Deum, vnicumque eiac perfe-
ctum desiderium est, vt introducat eam Rex
in cubiculum suum, vt ipsi adhæreat, ipso
fruatur.

Aug. in psal. 72.
Vidir [nempe] quid ibi seruaretur, & co-
gitans & æstuans in cogitatione cuiusdam
rei ineffabilis, quam nec oculus vidit, nec
auris audiuit, nec in cor hominis ascendit;
non dixit; Illud aut illud mihi est in Cœlo,
sed, quid mihi est in Cœlo? quid est illud, quod
habeo in Cœlo? quantum est? quale est? &
cùm non transit, quod habeo in Cœlo, à te
quid volui super terram? seruas tu mihi in cœlo
diuitias immortales, teipsum; & ego volui à
te in terra, quod habent & impij, quod ha-
bent & mali, quod habent & facinorosi,
pecuniam, aurum, & argentum, gemmas,
familias, quod habent & scelerati multi,
quod habent multæ fæminæ turpes, multi
viri turpes? Hæc pro magno desideraui à
Deo meo super terram, cùm seruet se mihi
in Cœlo Deus meus.

Aug. medit. cap. 40.
Defecit gaudium cordis mei, versus est in
luctum risus meus; defecit caro mea & cor
meum Deus cordis mei & pars mea Deus in æter-
num. Renuit consolari anima mea, nisi de te,
dulcedo mea. Quid enim mihi est in Cœlo, & à
te quid volui super terram? Te volo, te spero, te
quæro; tibi dixit cor meum: Quæsiui vultum
tuum, vultum tuum Domine requiram, ne auertas
faciem tuam à me.

Ambr. in orationib.
Scis igitur, occultorum cognitor Deus,
quia non solùm terrâ & omnibus quæ in eâ
sunt, sed ipso Cœlo, & omnibus quæ in eo
sunt, tu mihi carior, tu acceptior, tu amabi-
lior es; diligo enim te supra Cœlum &
terram, & cætera omnia, quæ in eis sunt.

Aug. solilo. cap. 20.
Quidquid enim Cœli ambitu contine-
tur, inferiùs ab anima humana est, quæ fa-
cta est vt summum bonum superiùs posside-
ret, cuius possessione beata fieret.

[blanco]

Back to top ↑

References, across this site, to this page:

No references to this emblem or page found.