Hermannus Hugo, Pia desideria (1624)

Table of contents ↑

← Content: PreviousContent: Next →

Averte oculos meos ne videant vanitatem [20]


hu1624020pict

Back to top ↑
pb163athumb

XX.
Auerte oculos meos ne videant va-
nitatem.
Psalm. 118.
PEruigilant geminæ celso mihi vertice stellæ,
Queis est perpetuis munus in excubijs.
Nec tamen errantes neque possum dicere fixas,
Sed meritò, duplex vtraque nomen habet.
Errat ab officio vaga sæpiùs vtraque iusso,
Vtraque docta suum fixa tenere locum.
Motibus ambæ agiles, fixæ stationibus ambæ,
Quod genus hoc stellas Oedipus esse putet?
Vos, oculi; vos, conspicuæ duo lumina frontis,
Sidera vos estis, quæ mihi bina micant.
Vos, quibus in celsâ statio data peruigil arce,
Excubat vt summâ lucida flamma Pharo.
Aut qualis speculâ seruans spectator ab altâ,
Quæque propinqua, videt; quæque remota, videt.
Non tamen, vt trepidis qui lucent nauibus ignes,
Vos mihi tam fidâ lampade fertis opem:
Flāma regit nautas, dum flāmam teda ministrat,
Aut flammam retrahant quæ posuêre manus;
Vos (velut excussis rapidus ruit axis habenis,
Frenaque qui rupit durior oris equus)
Quò lubet, effusum differtis in auia cursum,
Iam nullâ Domini lora regente manu.
O oculi! scopuli potiùs syrtesque vocandi!
Heu quibus allisæ tot periêre rates!

Dina peregrinas virgo visura puellas;
Mater, depositâ virginitate, redit.
Rex videt Vriaden nitido semel amne lauantem;
Illa, Cupidineas vibrat ab amnefaces.
Pulcra Duci Assyrio dum comit Iuditha formam,
Assyrium truncat Iuditha compta Ducem.
Fortè senes niueam semel aspexêre Susannam,
Ambo senes oculis interiêre suis.
Non tot, in æquoreis lucens malè rupibus ignis;
Decepta in scopulos lumine vela tulit.
Non tot, ad infames, dura Acroceraunia, cautes,
Hippotadæ laceras contudit ira rates.
Non tot, inexpletis fera faucibus vnda Malea,
Scyllaque veliferas hausit auara trabes.
Quis pia nunc igitur non laudet fœdera Iobi,
Quæ cum luminibus sanxerat ille suis?
O oculi! ô quanto vos tutius illa revulsit,
Democriti, proprijs dextera magna cauis!
Quàm benè, Christiadûm quoque nobile, Lucia, nomen,
Extudit intrepidâ lumina bina manu!
O oculi! ô scopuli! crudelia, barbara, saxa!
Saxa, quibus magnæ tot cecidêre Animæ!
Quàm malè commisso geritis pro munere curam;
Ad mala quos toties sensimus esse Duces!
Scilicet hâc vobis, capitis custodia lege,
Præcipuæque arcis credita cura fuit:
Vt rectos hominum vultus, sublimiaque ora
Digna Polo, brutâ deprimeretis humo.
Quin potiùs Superis mentes attollitis oris,
Hasque super terras, Oceanumque super?

Stellarumque super, mundique volubilis orbes,
Denique quicquid habet, terraque, solque super?
Illius, ô oculi! spectacula pulcra theatri,
Materies, vestris lusibus apta foret.
Putre sed æternis cœnum præponitis Astris,
Omnis & in terras pronior iuit amor.
Quid faciam? abruptis oculi regnatis habenis,
Iam frenum indociles imperiumque pati.
Obde, Deus, piceas oculis erronibus vmbras,
Aut vaga captiuis lumina claude genis!

Psalm. 118.
Auerte oculos meos ne videant vani-
tatem.

Aug. solilo. cap. 4.
VÆ cæcis oculis qui te non vident, Sol
illuminans Cœlum & terram! væ ca-
ligantibus oculis, qui te videre non possunt!
væ auertentibus oculis vt non videant veritatem! væ
non auertentibus vt videant vanitatem.

Aug. in Ps. 118.
Numquid, quamdiu sumus in hoc mun-
do, possumus non videre vanitatem? omnis
enim creatura vanitati subiecta est. An iste fortas-
sis, hoc orat, vt non sit eius vita sub sole, vbi
omnia vanitas?

Ambr. in Psal. 118. Octon. 5.
Qui in viâ est Dei, vanitates non aspicit:
via perfecta Christvs est: qui igitur in
Christo est, quomodo potest vanitates as-
picere, cùm Christvs in carne suâ omnes
huius mundi crucifixerit vanitates? Auerta-
mus igitur oculos nostros à vanitatibus, ne quod
oculus viderit, animus concupiscat. Panto-
mimum aspicis, vanitas est: luctatores aspi-
cis, vanitas est: equos currentes aspicis, va-
nitas est. Ante nos est Christvs , ante nos
brauium eius, ad hunc dirige oculos tuos,
auerte à spectaculis, auerte ab omni sæcu-
lari pompâ; serua eos, vt erigas melioribus.
Erige ad Cœlum; vel nocte, stellarum mo-
nilia, orbem lunæ decorum; vel die, solem
aspice. Specta mare; terram circumspice, vt
opere facta diuino omnis creatura te pascat.
Quæ formarum gratia in ipsis bestijs? quan-
tus decor in hominibus? quanta in auibus
pulcritudo? hæc intuere, & non videbis ini-
quitatem; hæc vide, & non introibit mors
per fenestras oculorum tuorum. Si videris
mulierem ad concupiscendam eam; intra-
uit mors per fenestram: si videris possessio-
nem minoris aut viduæ, & concupieris deri-
pere eam; intrauit mors per fenestras: si vide-
ris aliena monilia, aurum, argentum, & con-
cupieris vt extorqueas; intrauit mors per fe-
nestram. Claude ergo hanc fenestram, cùm
videris alienæ mulieris pulcritudinem, ne
mors possit intrare. Vanitas est, sollicitudo
vitæ huius. In vanitate currit, qui sibi succes-
sibus videtur affluêre sæcularibus, qui tam-
quam vmbra prætereunt. Auerte igitur oculos
tuos, ne videant vanitatem; Sed non satis est vt
tu auertas, ne fortè velis & non possis; si of-
sundat tibi diabolus vanitatum spectacula,
incentiua inserat voluptatum; pete vt Do-
minus auertat oculos tuos.

Aug. lib. 10. Consessio. cap. 34.
[Etenim] pulcras formas & varias, nitidos
& amœnos colores amant oculi. Non te-
neāt hæc animam meam. Teneat eam Deus,
qui hæc fecit bona quidem valde, sed ipse est
bonum meum, non hæc. Resisto seductioni-
bus oculorum, ne implicentur pedes mei,
quibus ingredior viam tuam, & erigo ad te
inuisibiles oculos, vt tu euellas de laqueo pe-
des meos. Tu subinde euellis eos, nam illa-
queantur. Quàm innumerabilia varijs arti-
bus & opificijs, in vestibus, calceamentis, va-
sis & huiusmodi fabricationibus, picturis et-
iam diuersisque figmentis, atque his vsum
necessarium atque moderatum, & piam si-
gnificationem longè transgredientibus, ad-
diderunt homines ad illecebras oculorum,
foràs sequentes quod faciunt, intus relin-
quentes à quo facti sunt, & exterminantes
quod facti sunt! At ego, Deus meus, & decus
mecum, etiam hinc dico tibi hymnum, & sa-
crifico laudem sanctificatori meo, quoniam
pulcra, traiecta per animas, in manus artifi-
ciosas, ab illâ pulcritudine veniunt, quæ su-
per animas est, cui suspirat anima mea die
ac nocte. Ego autem hæc loquens, atque dis-
cernens, etiam istis pulcris gressum innecto,
sed tu euellis Domine; euellis tu, quoniam
misericordia tua ante oculos meos est, nam
& ego capior miserabiliter, & tu euellis mi-
sericorditer, aliquando non sentientem; quia
suspensiùs incideram, aliquando cum dolo-
re, quia iam inhæseram.

Basil. hom. 11. in Hexæ meron.
Vt Deum contemplere, factus es; non vt
humi irrepat vita tua, non vt pecudum ritu,
voluptate perfruaris; veriùs vt ad normam &
institutum cœlestis vitæ, tuam ipsius compo-

nas: & hâc gratiâ non inscitè dixit sapiēs Ec-
clesiastes, sapientis oculi in capite eius. Cuiusnam
oculi non sunt in capite? atqui hic, in capite,
hoc est, vt ea contemplentur quæ in sublimi
sunt; nam qui non ad bona quæ in sublimi
sunt, sed quæ in terrâ respectat, is vtique de-
figit detrahítue oculos in terram.

Bern. serm. 25. in Cant.
Peruersa res est & fœdâ, luteum vas (quod
est corpus de terrâ) oculos habere sursum,
cœlos liberè suspicere, cœlorumque lumi-
naribus oblectare aspectum; spiritualem ve-
rò cœlestemq; creaturam, suos è contrario,
oculos trahere in terram deorsum; & quæ
debuit nutriri in croceis, hærere luto tamquam
vnam de suibus, amplexarique stercora. Erubes-
ce anima mea diuinam in pecorinam com-
mutasse similitudinem. Erubesce volutari in
cœno, quæ de cœlo es.

Aug. in Ps. 39.
Qui fecit omnia, melior est omnibus, pul-
crior est omnibus; qui fortia, fortior est; qui
magna, maior est. Quicquid amaueris, ille ti-
bi erit. Disce amare in creaturâ Creatorem,
& in facturâ factorem; ne teneat te, quod ab
illo factum est, & amittas eum, à quo & ipse
factus es. Ergo beatus vir, cuius est nomen Domini
spes eius, & non respexit in vanitates & insanias mē-
daces. Fortè nobis dicturus est, qui versu isto
percussus corrigi voluerit, & cœperit ambu-
lare angustam viam; ambulare non durabo,
sinihil spectabo; quid ergo facimus, fratres?
dimissuri vos sumus, sine spectaculo. Demus
pro spectaculis, spectacula. Et quæ spectacu-
la daturi sumus Christiano homini? Multa fe-
cisti tu Domine Deus meus mirabilia tua. Miracu-
la hominum intuebatur, intendat mirabilia
tua. Multa fecit Dominus mirabilia sua, hæc respi-
ciat. Aurigam laudas regentē quatuor equos,
& sine lapsu atque offensione currentes; for-
tè alia miracula non fecit Dominus. Regat
luxuriam, regat ignauiam, regat iniustitiam,
regat imprudentiam, & regat & subdat sibi,
& teneat habenas. Nunc specta histrionem
(didicit enim homo magno studio in fune
ambulare, & pendens, te suspendit) illum
attende editorem maiorum spectaculorum:
Didicit iste in sune ambulare; numquid fecit
in mari ambulare? obliuiscere theatrū tuum;
attende Petrum nostrum, non funambu-
lum, sed vt ita dicam, mariambulum. Ambu-
la & tu (non in illis aquis, vbi Petrus aliquid
significans ambulauit, sed in alijs, quia hoc
sæculum mare est) hîc ambula, hoc calca.
Spectare vis, esto spectaculum. hæc miracula
Dei sunt, hæ cogitationes Dei sunt, quibus
nemo est similis, vt spectator ille abducatur
à curiositate, & quærat ista & meliora, fru-
ctuosiora, de quibus inuentis gaudebit.

Clem. lib. 3. in pædag. cap. 11.
Porrò autem oculis maximè parcendum
est, quoniam melius est labi pedibus, quàm
oculis. Si te tuus scandalizat oculus, exscinde eum.
Lasciui autem aspectus & versatilibus, ac
tanquam conniuentibus oculis intueri, nihil
est aliud, quàm oculis mœchari, cū per eos
cupiditas prima ineat pugnæ præludia. Nam
ante totum corpus, corrumpuntur oculi.

Ambr. de fugâ sæculi cap. 1.
Pulcrè igitur Dauid, qui periculosos etiā
ipsos aspectus fuerat expertus, beatum illum
dicit, cui spes omnis in Dei nomine est, hic e-
nim non respicit in vanitates & insanias falsas.
vnde iterum ad ipsum conuersus ait: Auerte
oculos meos ne videant vanitatem! Vanitas, cir-
cus est, quia nihil prodest; vanitas, est equo-
rum velocitas, quia mendax ad salutem est;
vanitas, theatrum est; vanitas, ludus omnis.
Omnia vanitas, inquit Eccleciast. quæ in hoc sæ-
culo sunt.

D. Bernard. de modo bene viuen. serm. 23.
Quàm multos scio per visū esse deceptos,
& in laqueum diaboli missos! Dina filia Ia-
cob, egressa est vt videret mulieres Regionis,
& adamauit eam Sichem atque rapuit, &
virginitatē illius turpiter corrupit. Et sic mi-
sera puella, quia carne vidit quod videre non
debuit, honestatem ac virginitatem perdidit.
Dauid etiam stans quâdam die in solario do-
mus suæ, vidit mulierem & adamauit eam;
pro cuius amore committit adulterium &
homicidium; & sic deceptus factus est legis
Dei reus. Fortissimus Sampson descendit in
Regionem Philistinorū, & vidit ibi mulierē
atq; adamauit, & in gremio illius dormiuit.

Paulin. ep. 4. ad Seuer.
(Vtinam tam prudens ad cauendam mu-
lierem, quàm fortis ad strangulandum leo-
nem!)

Bern. de modo benè viuendi, ser. 23.
Illa verò crines capitis eius rasit, & tradi-
dit eum in manibus inimicorum eius, qui sta-
tim oculos eius eruerunt. Moneo ergo vt fa-
cias pactum cum oculis tuis, ne incautè videas,
quod videre non debes.

Clem. lib. 3. pædag cap. 11.
Videtur enim super omnia esse auersan-
dus mulierum aspectus; non solùm enim si
tangantur, sed etiam si spectentur, potest
peccari; quas maximè vitare oportet eos qui
rectè & syncerè constituuntur. Oculi enim tui
recta videant. etsi enim fieri potest, vt qui vi-
derit, se fortiter gerat, verumtamen cauen-
dum est ne cadat; fieri enim potest, vt qui vi-
derit, labatur, sed fieri non potest, vt qui non
viderit, concupiscat.

[blanco]

Back to top ↑

References, across this site, to this page:

No references to this emblem or page found.